Skip to the text

Articulus 28

ENARRATIO MYSTICA EJUSDEM METRI.

EX similitudinibus et exemplis hujus metri instruimur, quod sicut interpositæ nubes impediunt homines a clara perceptione et adspectu luminis solis ac siderum, sic vitiorum tumultus, turbatio passionum, dispersio cordis per vana et impertinentia, impediunt mentem a consideratione salubri, a limpido veritatis intuitu, a contemplatione superna. Ideo asserit Augustinus: Contemplatio rapit et elevat animam tanto ardentiorem quanto mundiorem, et tanto mundiorem quanto ad spiritualia consurgentem, et tanto ad spiritualia consurgentem quanto carnalibus desideriis ac terrenis affectibus morientem. Hoc est quod ait Gregorius: Non prævalet mens perturbata veritates conspicere, ad quarum intuitum vix tranquilla potest ascendere, quia nec solis radius cernitur dum nubibus facies cœli obducitur. Hoc ipsum fatetur Chrysostomus: Nemo (inquiens) horum qui caducis et carnalibus delectantur, potest spiritualia, divina atque cœlestia contemplari; qui vero ea contempserit, et ea tanquam umbram ac pulverem duxerit, cito ad illa mente jam tranquillata perveniet. Oportet ergo mentem simplificare ac stabilire in Deo, et ad ipsum cetera omnia ordinare, ipsum solum super omnia desiderando, alia autem in tantum quantum utilia aut necessaria sunt ad unionem cum ipso.

Præhabitis etiam consonat quod Seneca protestatur: Tutissima res est nihil timere præter Deum; et rursus: Ut auri aliquid extrahamus, terram evertimus; ut summum bonum obtineamus, mentem scrutari purgareque piget. Ad Lucilium quoque: Primum (ait) compositæ mentis argumentum est secum consistere, secum morari, non per multa discurrere, nec mente vagari. Postremo hoc metrum vocatur Adonium, quia in sacris Adonidis, amasii Veneris, ab idololatris talia metra canebantur, aut quoniam lamentatio Veneris de illius amissione tali metro describebatur. Adonis quippe pulcherrimus juvenis Venerisque amasius, venando percussus ab apro interiit. Cujus interitum annuatim deflebant mulieres gentiles. Unde in Ezechiele habetur: Ecce mulieres sedentes plangebant Adonidem.1 Quem (ut ait Hieronymus) fabulæ referunt suscitatum. Porro Venus fuit filia Jovis regis Cretensium, soror Apollinis et Dianæ, ut in libro de Civitate Dei recitat Augustinus. Hos homines sceleratos infelicissimi idololatræ coluerunt ut deos. Hoc itaque metrum vocatur Adonium; et item Glyconicum, ab inventore; dimetrum, utputa ex duobus pedibus constans, dactylo et spondeo; atque dactylicum, a dactylo ibi prædominante.

ENARRATIONES IN LIBRUM II

DE CONSOLATIONE PHILOSOPHIÆ

ENARRATIONES IN LIBRUM II

DE CONSOLATIONE PHILOSOPHIÆ

Footnotes

  1. Ezech.viii, 14. ↩

Chapter 40 of 199