Skip to the text

Articulus 5

EXPOSITIO PROSÆ HUJUS SECUNDÆ.

IN hac prosa Philosophia sub persona fortunæ affatur Boetium, disputans contra eum, quemadmodum in prosa præcedenti in propria persona loquens, hoc egit. Dicuntque aliqui hic esse prosopopœiam, id est, figuram quamdam locutionis qua fingitur nova persona loquens, etiam res inanimata rationeque carens. Sed quum juxta inducta, fortuna realiter sit practicus intellectus, non videtur hoc vere prolatum;1 nisi dicatur fortuna hic accipi pro effectu fortuito:2 quod dici non posse patebit. Ait ergo Philosophia:

Vellem autem tecum, o Boeti, pauca agitare, id est disputare et conferre, verbis ipsius fortunæ, id est loquendo in fortunæ persona. Tu igitur an jus postulet animadverte, id est, considera « an jus », id est justa ratio, « postulet », id est, exigat hoc fieri; vel « an » fortuna « postulet jus », id est rem, rationem causamve justam adversum te. Et subditur in persona fortunæ:

Quid, id est ad quid, seu cur, tu, o homo, agis, id est, moves et excitas, me querelis quotidianis, imponendo mihi quod injuriose atque fallaciter egerim tecum privando te bonis tuis? Quam tibi fecimus injuriam? quasi dicat, Nullam. Quæ tua tibi detraximus bona? id est, quid abstulimus quod proprie spectet ad te? Nil utique: quia ut patuit sæpe, bona exteriora non sunt propria nec principalia hominis bona, nec aliquid quod homini prorsus invito potest auferri [est proprium ejus bonum.]

Quovis judice de opum dignitatumque mecum possessione contende: id est, in foro judicii litiga « mecum », id est contra me, vel ad informationem meam, « quovis judice », id est coram quocumque judice legitimo tu cupis, « de possessione opum », id est divitiarum, et « dignitatum », id est officiorum, probando quod tibi debeantur ut propria. Quasi dicat fortuna: Non vereor tuam accusationem, quoniam non sum mihi conscia mali quod mihi imponis: per quod patet justitia mea, quia ut Seneca loquitur, Fatetur facinus qui fugit judicium. Unde in libro Sapientiæ scriptum est: Quum sit timida nequitia, dat testimonium condemnata; semper enim præsumit sæva perturbata conscientia.3 Et si monstraveris, id est, efficaciter probaveris, quid horum, id est aliquid rerum exteriorum fortunæ subjectarum, esse proprium cujusquam mortalium, id est alicui homini mortali, ita quod conveniat debeaturque ei in quantum est creatura rationalis, quia in hoc universi homines sunt æquales; ego jam tua fuisse quæ repetis, sponte concedam, id est, voluntarie fatebor tua propria esse divitias et honores atque delicias, quæ tibi injuste esse ablata conquereris, et quantum ad sensitivum appetitum recuperare conaris. Quod autem sic tua non sint, probo:

Quum te de matris utero natura produxit, id est, dum vis generativa parentum ex utero te procreavit. Natura enim est vis insita rebus ex similibus similia procreans: generare autem, nutrire et augere, sunt actus potentiæ vegetativæ; et in generatione pater se habet active, mater passive. Natura quoque potest intelligi summa et prima natura naturans, quæ Deus est; item, natura cœlestis, puta vis cœlestibus corporibus insita, ad inferiorum generationem concurrens, quum et Philosophus dicat, Homo generat hominem et sol. Nudum rebus omnibus inopemque suscepi, id est, accepi te prodeuntem ex angustiis uteri in lucem sæculi hujus, nec vestitum, nec coopertum, neque ornatum forinsecus, ac « inopem », id est omnibus indigentem, non valentem te ipsum juvare in aliquo. Unde sanctus Job fassus est: Nudus egressus sum de utero matris meæ;4 atque Apostolus: Nihil (inquit) intulimus in hunc mundum; haud dubium quia nec auferre quid possumus.5 Denique de hac humanæ generationis miseria scriptum est plenius in libro Sapientiæ: Sum quidem et ego mortalis homo, et in ventre matris figuratus sum caro; et natus decidi in terram, et primam vocem similem omnibus emisi plorans; in involumentis et curis magnis nutritus sum.6

Te meis opibus fovi, id est, temporalibus, terrenis divitiis atque corporeis alimoniis instabilitati atque mutationibus fortunæ subjectis, te enutrivi. In omnibus his fortuna accipitur multum extense, imo improprie, pro mutabilibus rebus, circa quas versatur fortuna. Nam et infantulorum nutritio, sicut et eorum generatio, a proposito est parentum communiter, non a fortuna proprie sumpta, ut est causa per accidens [eorum effectuum qui contingunt] extra frequenter et semper: et ita educatio et generatio illa non sunt actus fortuiti, multoque verius ac aptius exponuntur hæc de providentia Dei omnia gubernante. Unde et totus iste modus loquendi improprius est: præsertim quum neque secundum theologos neque secundum meliores philosophos fortuna sit rectrix rerum humanarum et inferiorum, neque collatrix neque ablatrix divitiarum, sed providentia supergloriosissimi Dei, et secundarum ordo causarum, juxta institutionem supersapientissimæ ac providentissimæ primæ causæ. Divitiæ enim communiter ab hominibus sunt intentæ, et ex proposito acquiruntur, possidentur, conservantur et expenduntur; effectus autem fortuiti præter intentionem ac raro contingunt.

Et quid te nunc impatientem nostri facit? id est, « quid » modo « te » efficit « impatientem » adversus nos, seu de nostris effectibus? quasi dicat: Non habes ad hoc rationabilem causam. Favore prona, id est ex pio « favore prona » ad benefaciendum, educavi indulgentius, id est multum indulgenter ac large, omniumque quæ mei sunt juris, id est omnium temporalium et fortunalium rerum, affluentia et splendore, id est abundantia et honore, circumdedi te, id est, undique te ornavi: in quibus æstimor jus habere, quamvis proprie loquendo non habeam. Nunc mihi retrahere manum libet, id est, placet mihi jam pristina beneficia tibi auferre. Habes gratiam, id est, gratiose tecum egi, et gratuita a me beneficia suscepisti, velut usus alienis, id est, tanquam qui jam diu utens fuisti exterioribus bonis, quæ extra te sunt, nec propria tibi, ut dictum est sæpe.7 Non habes jus (id est justam causam) querelæ, tanquam prorsus tua perdideris, quum non fuerint propria tua.

Quid igitur ingemiscis, id est, ex mœrore suspiras? Nulla tibi a nobis est illata violentia. Opes, honores, ceteraque talium, mei sunt juris, quantum ad hoc quod interdum proveniunt ac contingunt præter intentionem recipientis. Dominam famulæ cognoscunt, id est, res istæ mihi sunt subditæ, et per modum recognoscentis, se habent ad me; mecum veniunt, dum per prospera accedo, me abeunte per adversa, discedunt. Audacter affirmem, id est, fiducialiter dixerim: si tua forent exteriora, tanquam propria et connaturalia tibi, quæ amissa, id est tibi ablata, conquereris, nullo modo perdidisses ea. Proprium enim non separatur a suo subjecto; et quod connaturale est enti, non removetur ab eo quamdiu in suo permanet esse.

An ego sola meum jus exercere prohibor? quasi dicat fortuna: Licitum est mihi quod connaturale est mihi, videlicet variis modis operari in rebus. Et hoc consequenter probat per consimilia quædam.

Licet cœlo, id est orbi cœlesti, in quo sol movetur, proferre per influentiam luminis solis, id est producere, lucidos dies, eosdemque tenebrosis noctibus condere, id est abscondere, dum sol occumbit: quod facit non aliquid influendo, quoniam tenebræ non sunt ejus positivum; sed lucem prius diffusam non conservando, quoniam lux diffusa dependet a luminari in esse et conservari.

Subditur quoque ad idem similitudo secunda. Licet anno terræ vultum nunc floribus frugibusque redimire, id est, anno convenit in ipso vere et æstate superficiem terræ flosculis atque segetibus decorare: non quod annus aut tempus hæc agant; sed sol accedens in zodiaco, causat hæc suo motu, lumine et influxu. Tempus autem potius causat defectum, juxta illud verbum commune: Omnia quæ sunt in tempore, tempore labascunt et tabescunt. Propter quod, quando, prout est prædicamentum, dicitur infectio quædam relicta in re temporali ex adjacentia temporis, secundum Gilbertum. Nunc, puta in hieme, nimbis, id est imbribus, frigoribusque confundere, id est conturbare.

Tertia similitudo est: Jus, id est naturalis virtus seu proprietas, est mari nunc strato æquore blandiri, id est interdum tranquillum se exhibere « æquore strato », id est, ipsa aqua marina quiescente per planum; nunc, id est aliis vicibus, procellis ac fluctibus inhorrescere, id est terribiliter apparere. Quod qualiter accidat, dictum est super primum.8

Nos ad constantiam nostris moribus alienam, inexpleta hominum cupiditas alligabit? Hoc interrogative et negative legendum est, quasi conclusio ex præhabitis sequens, quasi dicat fortuna: « Inexpleta », id est insatiabilis, « cupiditas hominum » non utique « alligabit », id est, non reprimet nec constringet, « nos ad constantiam », id est uniformem processum stabilemque eventum, « alienam moribus nostris », id est nostris proprietatibus ac modis agendi extraneam, inconsuetam, contrariam. Nempe ut ait Damascenus: Nihil expers est naturali et propria actione. Et modus agendi sequitur modum essendi. Ideo, quum de ratione fortunæ sit præter intentionem, inopinate, multipliciter se habere ac fortunatos respicere, seu causam per accidens esse, constat quod fortunæ contrarium sit semper eodem modo operari ac visitare mortales; nec cupiditas optantium jugiter prosperari ac ditari potest ad hoc fortunam arcare, quia nec aliquid assuescit ad id quod est suæ specificæ rationi directe ac immediate contrarium.

Hæc inconstantia est nostra vis, id est potestas qua nunc per prospera, nunc per adversa visitamus expositos nostris eventibus; hunc continuum ludum ludimus, id est, tali difformitate gaudemus. Rotam volubili orbe versamus, id est, varietatem istam eventuum instar rotæ frequenter mutamus, et regyramus circulo circumeunte, prout præcedenti prosa expositum est;9 infima summis, summa infimis mutare gaudemus, id est, delectabile nobis est quosdam ab eminenti prosperitate ad vehementem adversitatem dejicere, et econtra: unicuique enim jucundum est naturalem ac propriam operationem exercere.

Ascende, si placet, hanc rotam, id est variabilitatem, primo prosperitatem apprehendendo, quæ est quasi ascensus et eminentior pars rotæ fortunæ, sed ea lege, id est hac conditione et pacto isto, ne uti, id est ut non, quum ludicri mei ratio poscet, id est, jus et proprietas ludi mei requiret, descendere, id est adversitatibus subjacere, injuriam putes, sed consuetum cursum fortunæ.

Amplius fortuna adhuc non cessat informare Boetium. An tu mores ignorabas meos? quasi dicat: Noveras utique quod varii sunt eventus mei. Nesciebas Cræsum illum regem Lydorum, Cyro paulo ante formidabilem, mox deinde miserandum, rogi flammis traditum ab ipso Cyro rege Persarum, quia quum Cyrus prævaluisset, et Cræsum « regem Lydorum », id est hominum in regno Lydiæ commorantium, captivasset (unde per Isaiam Dominus ait, Mittam ex eis qui salvati fuerint, in Africam et Lydiam), fecit eum arbori alligari, circumpositis undique lignis accensis, ut combureretur, sicque tradidit eum « flammis rogi », id est ignis, misso cœlitus imbre defensum?10 quia dum Cyrus rex recessisset, copiosa pluvia de cœlo descendens ignem illum exstinxit, et sic Cræsus evasit: in quo facto apparuit fortunæ mutatio.

Iste est Cyrus de quo in Isaia conscriptum est: Hæc dicit Dominus christo meo Cyro, cujus apprehendi dexteram, ut subjiciam ei gentes.11 Qui Cyrus loquitur in Esdra, libro primo: Omnia regna terræ dedit mihi Deus cœli.12 Porro Cræsus iste fuit rex in orientalibus regnis, et fortiter restitit Cyro: propter quod captum Cræsum Cyrus comburere voluit; sed prætacto modo evasit. Nihilo minus (ut narratur) postmodum ab adversario quodam victus, fuit suspensus: et ita fuit mutationi fortunali evidenter subjectus, sicut et ipse Cyrus, qui quum undique triumphasset, a regina Amazonum captus, capite est truncatus: cujus caput ipsa projici fecit in vas cruore repletum, dicens, Sanguinem semper sitisti, jam usque ad satietatem sanguinem bibe.

Num te præterit, id est, an memoriam tuam elapsum est, Paulum Persæ regis a se capti calamitatibus pias impendisse lacrimas, id est, ipsum « Paulum » senatorem seu consulem Romanorum « impendisse lacrimas pias calamitatibus Persæ regis a se capti ». Hic etenim Paulus quum cepisset regem Persam, id est regem quemdam Persarum, vel regem nomine Persen, ditissimum, et eum vidisset sibi substratum, condoluit ejus miseriis, et perpendens in illo fortunæ fallaciam, ac sibi ipsi posse similia evenire, ex compassione flens, ipsum dimisit.

Consequenter probat instabilitatem et variationem fortunæ per carmina poetarum. Quid tragœdiarum clamor, id est decantatio seu vociferatio carminum poeticorum quæ appellantur tragœdiæ, aliud deflet, nisi indiscreto ictu fortunam felicia regna versantem, id est, nisi quod fortuna versat, id est, frequenter vertit, « felicia regna », id est regna prosperitate gaudentia, in adversitatem et dejectionem, « ictu indiscreto », id est percussione et plaga improvisa, vel certe improvida, in quantum interdum regna meliora a pejoribus devastantur?13 Est autem tragœdia scriptura carminum poetarum, a prosperi- tate incipiens, et in adversitatibus terminans. Et dicitur ἀπὸ τοῦ τράγου, hoc est ab hirco, et τῆς ὠδῆς, id est cantu : quoniam talium carminum modulatores remunerari solebant hirco, quod est animal fœtidum, eo quod carmina in adversitatum fœtore terminabantur.

Deinde idem declarat per figurationem poeticam. Nonne adolescentulus, δύο τοὺς πίθους, τὸν μὲν ἕνα κακῶν, τὸν δὲ ἕτερον καλῶν, in Jovis limine jacere didicisti? id est, in adolescentia tua utique didicisti ex dictis Homeri poetæ, quod in limine domus Jovis jaceant duo dolia vini, unum dolium vini boni, aliud vini mali : intelligendo per domum Jovis, Jovis habitationem terrestrem, seu mundum inferiorem seu sublunarem, cujus limen est ingressus ad vitam hanc; et per duo dolia vini designatur degustatio et experientia prosperitatum et adversitatum. De quibus duobus doliis universæ terrigenæ aliquid sumunt, nunc læta et prospera, nunc adversa et tristia sentiendo, secundum majus et minus, quoniam unus plus, alius minus de utroque degustat.

Postremo brevibus rationibus probat Boetium non debere propter diffortunia sua immoderate tristari. Quid si uberius de bonorum parte sumpsisti? id est, « quid » dicis aut sentis vel respondes, o Boeti, « si » (pro quia) « sumpsisti uberius », id est abundantius, « de parte bonorum », id est de pertinentibus ad prosperitatem? Pluribus namque annis abundasti in divitiis, honoribus, fama, familia, fecunditate prolis, atque solatio bonæ ac carissimæ conjugis, amicorum et propinquorum, et corporis sanitate. Non ergo conqueri debes, si jam aliquid de parte sentis malorum, id est adversitatum. Quid respondes si (pro quia) a te non discessi tota, id est totaliter, auferendo tibi omnia ad eufortunium pertinentia? Adhuc enim remanent tibi filii et amici, uxor, et sanitas integra, ratio, prudentia, scientia, virtus : ergo non debes absorberi tristitia. Quid dicis et consequens esse putas, si hæc ipsa mei mutabilitas justa tibi causa est sperandi meliora, id est prosperiora, quum dictum sit sæpe fortunam non diu eodem vultu respicere aliquem, et in rota fortunæ unum ascendere aliumque descendere, atque post tempestatem sequi frequenter tranquillitatem?

Tamen ne animo contabescas, id est, hoc hortor, hoc opto, id deprecor, ne mente dejiciaris aut mœstitia consumaris, et ne intra commune omnibus regnum locatus, id est, hoc hortor ne tu « locatus », id est positus, degens ac peregrinans, in hoc sæculo inferiori instabili, quod est communis mortalium mansio, ad quod providentia Dei pertingit et regnat in eo, proprio jure vivere desideres, id est, cupias ad libitum solis prosperis gloriari, et a communi lege secludi, ita quod « proprio jure », id est privilegio tibi proprio, vivas, quum jam dictum sit quod universi mortales in terra hac nunc lætis et prosperis, nunc adversis et tristibus afficiantur, et præsumptuosum esset præ omnibus velle privilegiari. Nempe, quum homo sit quid mixtum et de multis compositum, necesse est sibi adversa accidere, ac variis passionibus animæ ac necessitatibus corporis immutari, quia ut septimo dicitur Ethicorum : Quo natura est simplicior, eo et actio magis simplex consistit ; et econverso, quo compositior est natura, eo in operationibus suis est magis diversa, variabilis, multiformis.

Footnotes

  1. Cf. p. 169 A. ↩

  2. Cf. p. 24 etc. ↩

  3. Sap. xvii, 10. ↩

  4. Job 1, 21. ↩

  5. I Tim. vi, 7. ↩

  6. Sap. vii, 1, 3, 4. ↩

  7. Cf. p. 24 C, etc. ↩

  8. Cf. p. 83, 148 C' ↩

  9. Cf. p. 164 A', 173 C' et s. ↩

  10. Is. LXVI, 19. ↩

  11. Is. XLV, 1. ↩

  12. 1 Esdr. 1, 2. ↩

  13. * vertentem ↩

Chapter 48 of 199