Articulus 6
DE SPIRITUALI INTELLIGENTIA HUJUS PROSÆ SECUNDÆ.
VELLEM autem pauca tecum fortunæ ipsius verbis agitare. Quum juxta præhabita effectus fortuiti ex fonte divinæ providentiæ proficiscantur, per fortunam hoc loco, non litteraliter, sed anagogice, æterna et increata Dei providentia potest intelligi.1 Hæc ergo homini de diffortuniis et dispositionibus Dei circa se conquerenti, et propter adversa adversus Dei judicia murmuranti, sic ait :
Quid tu, o homo, ream me quotidianis agis et impugnas querelis? Tales quippe sunt perfidi quidam, quemadmodum olim in veteri Testamento, de quibus per Malachiam loquitur Dominus :2 Invaluerunt super me verba vestra, et dixistis : Vanus est qui servit Domino, et quod emolumentum quia custodivimus præcepta ejus? Sunt quippe nonnulli qui dum cernunt impios prosperari et justos adversitatibus premi, scandalizantur, arbitrantes quasi inutile esse Deo servire; et vel dubitant de providentia Dei, ut eam esse non credant, aut certe, quod pessimum est, justam et sapientem esse non opinantur, quasi in hac vita sit retributio ultima, et tanquam temporalis prosperitas sit justitiæ merces. Tales in prosperis gratias agunt, in adversis autem deficiunt. Unde de talium unoquoque dicitur Deo in Psalmo :3 Confitebitur tibi quum benefeceris ei. Talem fuisse beatum Job Satan suspicans, dixit Domino : Numquid frustra timet Job Deum? Nonne tu vallasti eum et domum ejus universamque substantiam per circuitum? Sed extende paululum manum tuam, et tange cuncta quæ possidet, nisi in faciem benedixerit tibi.4 Denique tales sunt homines excæcati et indurati in vitiis, qui nec æquanimiter ferunt si increpentur et informentur, in quibus aut parva, aut pene nulla videtur consistere fides. De quibus scriptum est in Isaia : Dicunt adspicientibus, Nolite adspicere nobis ea quæ recta sunt, loquimini nobis placentia, videte nobis errores.5 De talibus in fide providentiæ Dei nutantibus rursus loquitur Deus per Isaiam : Quasi si lutum contra figulum cogitet, et dicat opus factori suo, Non fecisti me, et figmentum dicat fictori suo, Non intelligis;6 sic omnes quorum sunt in tenebris opera, et dicunt :7 Quis videt nos? et quis novit nos?
Quam tibi fecimus injuriam? Hoc omnipotens Deus dicit his qui murmurant, conquerentes eo quod Deus non dederit eis tot tantaque bona naturæ aut gratiæ seu fortunæ ut aliis multis. Imo et quidam iniquitates suas retorquent in Deum, eo quod ipsos relinquat, aut per gratiam non præveniat seu præservet, quasi ex parte Dei defectus sit, et non magis ex parte ipsorum. De quibus ait Psalmista : Quoniam declinaverunt in te mala, cogitaverunt consilia quæ non potuerunt stabilire.8 Et quamvis ab exordio mundi Creator altissimus eminentiora dona naturæ atque charismata gratiæ præstitit uni creaturæ quam alteri, nulli tamen fecit injuriam, quoniam nulli exstitit obligatus. Et prima illa donatio non fuit secundum recipientium merita, sed secundum beneplacitum dantis, ex sola bonitate et liberalitate ipsius : velut si dives det uni pauperi plus quam alteri, non obligatus eorum alicui, per talem inæqualem donationem nulli eorum injuriatur. Hinc in Evangelio loquitur : Volo huic dare sicut et tibi. An non licet mihi quod volo facere? An oculus tuus nequam est, quia ego bonus sum?9
Circa hoc unus magnorum in libris Periarchon et Stromatum invenitur non mediocriter deviasse.10
Hinc subditur : Quæ tua tibi detraximus bona? Constat certissime, quod justus et superditissimus Deus nulli negat aut tollit quod illi debetur : imo unicuique ultra debitum elargitur, sed et supra condignum remunerat, et infra condignum punit. Propter quod scriptum est : Deus dat omnibus affluenter, et non improperat. Nihilo minus ingratis ac recidivantibus collata gratiæ dona justissime aufert, quæ tamen pœnitentibus misericordissime reddit. Juxta prætactum loquendi modum etiam per Michæam loquitur Deus : Popule meus, quid feci tibi ? aut quid molestus fui ? Responde mihi.
Quovis judice mecum contende. Ecce quam infinita est Dei dignatio. Certe sanctus Job virtutes suas describens, inter cetera protestatur : Si contempsi judicium subire cum servo meo. Et en Dominus majestatis, Deus excellentiæ infinitæ dignatur se cum homine in judicio cujuscumque judicis recti exponere. Unde per Ezechielem filiis Israel dixit : Adducam vos in desertum populorum, et judicabor vobiscum ibi facie ad faciem. Ad quem locutus est David : Tibi soli peccavi, ut justificeris in sermonibus tuis, et vincas quum judicaris. Nempe, quum Deus coram intelligentibus pandit quæ et quanta bona fecerit nobis, quæ etiam quantaque mala retribuerimus ei, judicatur a sapientibus vere bonus ac justus, nos vero pravi, ingrati ac pessimi. Ideo in Michæa habetur : Judicium Domini cum populo suo, et cum Israel dijudicabitur.11 Sed absit a nobis ut cum Deo præsumamus contendere judicio. Imo nec excusemus, sed accusemus, humiliemus, prosternamus nos coram ipso, dicentes : Non intres in judicium cum servis tuis ;12 et rursum, Non secundum peccata nostra facias nobis. Confugiamus ad piissimum Salvatorem, quem ferre non possumus judicem justum, scientes quam vere in Job dicatur : Non justificatur homo compositus Deo ; et si voluerit cum eo contendere, non poterit ei respondere unum pro mille. Qui demum præsumperit se ipsum inaniter excusare, advertat ac vereatur quod Dominus comminatur per Jeremiam : Ecce ego judicio contendam tecum, eo quod dixeris, Non peccavi.
Et si cujusquam mortalium proprium quid horum esse monstraveris, ego jam tua fuisse quæ repetis, sponte concedam. Universi homines natura æquales sunt, et solis accidentalibus directe differre dicuntur. Hinc divitiæ et honores adventicia bona sunt, non propria hominis bona : imo nec principalia hominis bona consistunt, quæ invito queunt auferri. De talium ergo amissione non est inordinate dolendum (præsertim quum pluribus obsint quam prosint ad salutem), sed incomparabiliter plus de Dei offensa, de perditione caritatis ac gratiæ et supernaturalium charismatum Spiritus Sancti : et hunc dolorem vera requirit contritio. Præterea nec ipsa naturalia quæ habemus, nec corpus, nec anima nostra sic nostra sunt, quasi non aliunde receperimus ea, dicente Apostolo : Quid habes quod non accepisti ? In quorumlibet ergo horum amissione, infirmitate, mutilatione patientiam amplectamur, dicentes illud Job : Dominus dedit, Dominus abstulit ;13 sicut Domino placuit, ita factum est : sit nomen Domini benedictum.
Quum te de matris utero natura produxit, nudum rebus omnibus inopemque suscepi. Omnes enim nascimur filii iræ, privati originali justitia. Te meis opibus fovi. In sacramento namque Baptismatis veterem hominem exuentes, innocentiæ veste induimur, a peccato originali purgamur, caritate ceterisque infusis virtutibus et septem donis Spiritus Sancti ditamur et decoramur : quibus spiritualiter educamur dum ad discretionis pervenerimus annos, nisi propria negligentia perdiderimus ea. Omnium quæ mei sunt juris affluentia et splendore circumdedi te. Innumerabilibus etenim beneficiis, spiritualibus et corporalibus, generalibus et specialibus, naturalibus et supernaturalibus, ecclesiasticis sacramentis, prævenit, ornavit sublimavitque nos Dominus Deus noster.141516 Et vere ac excellenter dicere possumus illud Deuteronomii: Non est alia natio tam grandis quæ habeat deos appropinquantes sibi, sicut adest nobis Dominus Deus et obsecrationibus nostris;17 illud quoque in Psalmo, Non fecit taliter omni nationi;18 atque quod alibi scriptum est, Beati sumus nos, quoniam quæ Deo placita sunt, manifesta sunt nobis.19
Nunc mihi retrahere manum libet, id est, per adversa vos exercere, patientiam vestram probare, gratiam consolationis suspendere, tentationibus inimicorum exponere, ut propriam fragilitatem et defectuositatem per experientiam cognoscentes, discatis in solo Deo confidere, eum jugiter invocare, vos ipsos semper despicere. Hinc in Deuteronomio Moyses loquitur: Recordaberis cuncti itineris per quod adduxit te Dominus Deus tuus, ut affligeret te atque tentaret, et nota fierent quæ versabantur in animo tuo, utrum custodires mandata illius, an non.20
Non habes jus querelæ, tanquam prorsus tua perdideris. Omnino sic est, quum et merita nostra sint Dei dona. Opes, honores, ceteraque talium, mei sunt juris: non solum opes temporales, verum etiam spirituales, et universi honores, quemadmodum primo Paralipomenon David fatetur: Tua est, Domine, magnificentia, et potestas, et gloria, atque victoria, tuæ divitiæ, tua sunt omnia;21 et quæ de manu tua accepimus, dedimus tibi. Hinc in Proverbiis ait Scriptura: Longitudo dierum in dextera ejus, et in sinistra ejus divitiæ et gloria.22
Dominam famulæ cognoscunt. Domina et regina omnium rerum et causarum, est providentia superbeatissimi Dei, cujus ancillæ et instrumenta sunt omnes causæ secundæ creatæ, subservientes causæ primæ et summæ providentiæ ejus, ac eam sequentes, cum ea accedentes et cum ea recedentes, sine cujus conservatione nil penitus agere nec ad momentum valent subsistere. Verumtamen, proprie dicitur Deus venire ad eos quibus caritatem et gratiam gratum facientem infundit, auget et perficit, et ab illis recedere quibus eas aufert juste. Quumque incerti simus an in caritate et gratia simus, recte apud Job asseritur:23 Si venerit ad me, non videbo eum;24 si recesserit, non intelligam.
An ego sola meum jus exercere prohibeor? Jus Dei omnipotentis est omnia liberrime operari, non necessitate aliqua naturali, ut putabant quidam philosophi. Unde ad Ephesios testatur Apostolus:25 Deus operatur omnia secundum consilium voluntatis suæ. Nempe, quum ipse sit causa simpliciter prima, ipse independenter est agens, et ejus sapientia ac voluntas est prima rerum mensura et regula: causa, inquam, mensura et regula omnis justitiæ ac virtutis, omnis sanctitatis, veritatis, sapientiæ, rectitudinis, ordinis ac decoris. Cui proprium est cuncta ad libitum agere: et eo ipso quo aliquid sibi placet, bonum est; quo displicet, malum est. Ideo in libro Sapientiæ dicitur Deo: Virtus tua justitiæ initium est. Porro nulli ceterorum agere licet, nisi secundum mensuram et legem sibi a Deo præfixam.
Hæc nostra vis est, id est, ista est nostra omnipotentia nulli subjecta, ad nihil arctata, super omnem rerum cursum ordinemque consistens, universa ad nutum disponens. Hoc Nabuchodonosor rex expertus fatetur: Juxta voluntatem suam facit, tam in virtutibus cœli quam in bitatoribus terræ; et non est qui resistat manui ejus, et dicat ei, Quare sic fecisti?26 Unde et ipse Altissimus per Jeremiam effatur: Quis similis mei?27 et quis sustinebit me? et quis est iste pastor qui resistat vultui meo?
Hunc continuum ludum ludimus. Deus cujus sapientiæ non est finis, tam variis modis agit in rebus, tam multipliciter ac multiformiter operatur in rationalibus creaturis, ut nemo concipere, nullus exprimere queat.28 Insuper in cordibus electorum, in animabus puris ac fervidis, præsertim in mentibus contemplativis, quemdam ineffabilem ac cœliformem exercet ludum amoris per secretos accessus, per visitationes gratiosas, per consolationes internas, per amplexus dulcissimos deificæ caritatis, sed et per dispensativas subtractiones consuetæ dulcedinis, alacritatis et jucunditatis, quatenus ipse denuo requiratur avidius.29 Hinc quippe increata Sapientia, Verbum Patris, Unigenitus Dei, in Proverbiis testatur : Quando præparabat cœlos aderam, et delectabar per singulos dies, ludens coram eo omni tempore, ludens in orbe terrarum ;30 et deliciæ meæ, esse cum filiis hominum. Hic ludus providentiæ Dei est gloriosa, incomprehensibilis et delectabilis operatio ejus. Unde et in Psalmo cantatur : Sit gloria Domini in sæculum;31 lætabitur Dominus in operibus suis.
Rotam volubili orbe versamus; infima summis, summa infimis mutare gaudemus. Invariabilis Deus in se ipso immobilis permanens, dat cuncta moveri, et nunc adversa, nunc prospera influit; tamque mirabilia et profunda, tam multiplicia et diversa, tam secreta et imperscrutabilia sunt judicia et opera ejus in creaturis, præsertim in hominibus, ut omnem admirationem et loquelam prorsus excedant, in tantum ut quibusdam etiam famosis visum sit aliquando actus hominum non gubernari a Deo, nec cadere sub providentia ejus, sicut de hoc S. Augustinus in libris de Trinitate Dei hinc inde tractat diffuse. Imo et Vas electionis exclamat : O altitudo divitiarum sapientiæ et scientiæ Dei!32 quam incomprehensibilia sunt judicia ejus, et investigabiles viæ ejus! Hinc quidam sanctorum Patrum, ut in Vitaspatrum narratur, in consideratione mirabilium operum Dei deficiens, frequentius exoravit : Domine, ostende mihi judicia tua. Tandem misit Dominus angelum suum ad illum. Cum quo angelo quum sanctus vir ille triduo ambulasset per eremum, nesciens quod angelus esset, vehementissimam habuit displicentiam in operibus angeli, quia omnino injusta et irrationabilia videbantur. Unde et dixit tertio die ad angelum : Recede a me, quoniam cuncta quæ agis perversa sunt. Tunc angelus manifestavit se sancto viro, et rationem operum suorum exposuit ei. Quibus auditis, vir ille glorificavit Deum, et omnia ejus judicia perhibuit esse rectissima. Hinc in Apocalypsi fertur : Magna et mirabilia sunt opera tua, Domine Deus omnipotens;33 justæ et veræ sunt viæ tuæ, Rex sæculorum : quis non timebit te et magnificabit nomen tuum? Denique in his Deus gaudet mutare et cum gaudio mutat « infima summis » et econverso, humiles exaltando, superbos humiliando; nunc unum regno privando, nunc alteri dando triumphum; jam vitiosos et pessimos plenarie convertendo et ad sanctitatem eximiam perducendo, jam quosdam multum devotos paulatim et tandem totaliter juste relinquendo.
Ascende, si placet, rotam vicissitudinis hujus; sed ea lege ne descenderè injuriam putes : id est, noli sic quærere consolationes, ut renuas pati afflictiones, quoniam si compatimur, et conregnabimus, ut docet Apostolus. Qui rursus affirmat :3435 Si socii passionum fuerimus, erimus et consolationis.36 Verum, ut ait Salvator, sunt quidam qui ad tempus credunt, et in tempore tentationis recedunt.37
An tu mores meos ignorabas? Tu qui ad Dei servitutem accedis, hanc esse consuetudinem divinæ providentiæ scias, quod electos suos multipliciter ac frequenter, imo et acriter sæpe exercet. Unde fatentur : Transivimus per ignem et aquam.38 Apostolus quoque : Per multas (inquit) tribulationes oportet nos intrare in regnum cœlorum;39 itemque, Non coronatur nisi qui legitime certaverit.40 Idcirco adimple quod in Ecclesiastico scriptum est : Fili, accedens ad servitutem Dei, sta in timore, et præpara animam tuam ad tentationem.41
Præterea ei quod dicitur in hac prosa de duobus doliis vini in limine domus Jovis, simile esse videtur quod Jeremias vidisse se refert in introitu templi calathos duos, in quorum uno erant ficus optimæ, in alio pessimæ. Sed brevitati studendum est.
Quid si uberius de bonorum parte sumpsisti? Hoc in omni tentatione et tribulatione consolari nos debet et roborare, quod prudentia Dei tam frequenter et copiose adfuit nobis, quod toties et tam diu in tot tantisque sceleribus nobis pepercit, nec unquam in toto reliquit nos, imo indesinenter parata est pœnitentibus indulgere, redeuntes ad pristinam gratiam ac amorem suscipere, et quod per castigationes paternas quibus nos visitat, tribuit nobis causam et rationem sperandi meliora et viciniora saluti, dicendo :4243 Ego quos amo, arguo et castigo.44 Hinc de unigenito Dei Patris Filio propter nos incarnato ac crucifixo, loquitur Augustinus : Inspice vulnera patientis, in cruce pendentis, sanguinem morientis, pretium redimentis, cicatrices resurgentis ; caput habet inclinatum ad osculandum, cor apertum ad diligendum, brachia extenta ad amplexandum, totum corpus expositum ad redimendum : hæc quanta sint cogitate, hæc in statera cordis vestri appendite, ut totus vobis figatur in corde, qui totus pro vobis fuit fixus in cruce.
Ne animo contabescas propter adversa, sed omne gaudium reputa quum in diversa incideris tentamenta.45 Et ne intra commune omnibus regnum locatus, id est ne in militanti Ecclesia ex omnibus gentibus congregata positus, proprio jure vivere desideres, id est propria potestate voluntateque regi, sed sub obedientia vive, nec a communi lege ac regula velis esse exemptus, qua dicitur : Omnes qui volunt pie vivere in Christo, persecutionem patientur;46 et rursus, Qui se dicit in Christo manere, debet sicut ille ambulavit et ipse ambulare.47 Hæc est via salutis, disciplinam libenter suscipere, in adversitatibus nequaquam deficere, in prosperis et adversis Christum constanter sectari. Quod qui renuit, vult in regno Christi atque Ecclesiæ proprio vivere jure, et esse exemptus a lege necessaria ad salutem, de qua in libro Proverbiorum dicitur : Disciplinam Domini, fili mi, ne abjicias, et ne deficias quum ab eo corriperis : quem enim diligit Dominus, corripit, et quasi pater in filio complacet sibi. Hinc ad Hebræos scribit Apostolus :48 In disciplina perseverate. Quis enim filius, quem non corripit pater? Quod si extra disciplinam estis, ergo adulteri et non filii estis.49
Footnotes
-
Cf. p. 171 A et s. ↩
-
Malach. III, 13, 14. ↩
-
Ps. XLVIII, 19. ↩
-
Job I, 9-11. ↩
-
Is. XXX, 10. ↩
-
Is. XXIX, 16. ↩
-
Ibid. 15. ↩
-
Ps. XX, 12. ↩
-
Matth. XX, 14, 15. ↩
-
Origenes. ↩
-
Mich. vi, 2. ↩
-
Ps. cXLII, 2. ↩
-
Job 1, 2 ↩
-
Ephes. ii. ↩
-
I Cor. iv, ↩
-
Jer. ii, ↩
-
Deut. IV, 7. ↩
-
Ps. CXLVII, 20. ↩
-
Baruch IV, 4. ↩
-
Deut. VIII, 2. ↩
-
1 Par. XXIX, 11, 12, 14. ↩
-
Prov. III, 16. ↩
-
Eccle. IX, 1. ↩
-
Job IX, 11. ↩
-
Ephes. I, 11. ↩
-
Dan. IV, 32. ↩
-
Jev. XLIX, 19. ↩
-
Ps. CXLVI, 5. ↩
-
Sap. XII, 16. ↩
-
Prov. viii, 27, 30, 31. ↩
-
Ps. ciii, 31. ↩
-
Rom. xi, 33. ↩
-
Apoc. x, 3, 4. ↩
-
Rom. vi, 17; ↩
-
II Tim. ii, 12. ↩
-
II Cor. i, 12. ↩
-
Luc. viii, 1. ↩
-
Ps. lxv, 1. ↩
-
Act. xiv, 1. ↩
-
II Tim. i, 1. ↩
-
Eccl. ii, 1. ↩
-
Jer. xxiv, ↩
-
Hebr. vi, 9. ↩
-
Apoc.iii, 19. ↩
-
Jacob. i, 2. ↩
-
II Tim. iii, 12. ↩
-
I Joann. ii, 6. ↩
-
Prov. iii, 11, 12. ↩
-
Hebr. xii, 7, 8. ↩
Chapter 49 of 199