Prosa 2
VELLEM autem pauca tecum fortunæ ipsius verbis agitare.12345 Tu igitur an jus postulet animadverte.67 Quid tu, o homo, ream me quotidianis agis querelis?8 Quam tibi fecimus injuriam? Quæ tua tibi detraximus bona? Quovis judice de opum dignitatumque mecum possessione contende; et si cujusquam mortalium proprium quid horum esse monstraveris, ego jam tua fuisse quæ repetis, sponte concedam. Quum te de matris utero natura produxit, nudum rebus omnibus inopemque suscepi, meis opibus fovi, et (quod te nunc impatientem nostri facit) favore prona indulgentius educavi, omniumque quæ mei sunt juris affluentia et splendore circumdedi. Nunc mihi retrahere manum libet. Habe gratiam, velut usus alienis : non habes jus querelæ, tanquam prorsus tua perdideris. Quid igitur ingemiscis? Nulla tibi a nobis est illata violentia. Opes, honores, ceteraque talium, mei sunt juris. Dominam famulæ cognoscunt : mecum veniunt, me abeunte discedunt. Audacter affirmem : si tua forent, quæ amissa conquereris, nullo modo perdidisses. An ego sola meum jus exercere prohibeor? Licet cœlo proferre lucidos dies, eosdemque tenebrosis noctibus condere. Licet anno terræ vultum nunc floribus frugibusque redimire, nunc nimbis frigoribusque confundere. Jus est mari nunc strato æquore blandiri, nunc procellis ac fluctibus inhorrescere. Nos ad constantiam nostris moribus alienam, inexpleta hominum cupiditas alligabit? Hæc nostra vis est, hunc continuum ludum ludimus: rotam volubili orbe versamus; infima summis, summa infimis mutare gaudemus. Ascende, si placet; sed ea lege ne uti quum ludicri mei ratio poscet, descendere injuriam putes. An tu mores ignorabas meos? Nesciebas Crœsum regem Lydorum, Cyro paulo ante formidabilem, mox deinde miserandum, rogi flammis traditum, misso cœlitus imbre defensum? Num te præterit Paulum Persi regis a se capti calamitatibus pias impendisse lacrimas? Quid tragœdiarum clamor aliud deflet, nisi indiscreto ictu fortunam felicia regna vertentem? Nonne adolescentulus, δύο τοὺς πίθους, τὸν μὲν ἕνα κακῶν, τὸν δὲ ἕτερον καλῶν, in Jovis limine jacere didicisti? Quid si uberius de bonorum parte sumpsisti? Quid si a te non tota discessi? Quid si hæc ipsa mei mutabilitas justa tibi causa est sperandi meliora? Tamen ne animo contabescas, et intra commune omnibus regnum locatus, proprio jure vivere desideres.
Footnotes
Chapter 47 of 199