Skip to the text

Articulus 7

EXPOSITIO HUJUS METRI SECUNDI.

INTENTIO metri hujus est declarare insatiabilem esse avaritiam hominum : quod et jam supra in isto atque in primo libro frequenter inductum est et probatum.1 Itaque sensus et ordo verborum est :

Si copia, id est temporalis abundantia cujuscumque, seu dives et copiosus quicumque, fundat, id est, diffundat, distribuat, præstet, cornu pleno, id est plurimum, abundanter, seu instrumento facto ex cornu, tantas opes, id est tot massas pecuniæ seu tam multas et grandes divitias, quantas pontus, id est mare, incitus, id est concitatum, motum et turbulentum, flatibus rapidis, id est procellis et vehementibus ventis, versat, id est, ex fundo elevat et agitat, arenas (quod et de arenis quæ jacent in littore accipi potest), aut quot sidera fulgent cœlo, id est in firmamento, quod vocatur cœlum stellatum, edita, id est evidenter patentia, noctibus stelliferis, id est tempore nocturno, quo serenus est aer, ita quod stellæ cernuntur, nec retrahat manum, id est, opes largiri non cesset; haud, id est non ideo humanum genus cesset flere, id est flendo ostendere, miseras querelas, id est vanas, viles et irrationabiles querimonias, quas homines proferunt asserendo se indigere : quo constat cupiditatem crescere in immensum. Denique fabulæ recitant, Herculem contra Acheloum pugnasse : qui sciens fortitudinem Herculis, se transformavit in taurum. Quem nihilo minus Hercules dejecit in terram; et cornu unum ei extraxit, quod datum est dispensatrici Fortunæ, ut per illud divitias erogaret.

Consequenter eamdem affirmat sententiam per aliam propositionem conditionalem. Quamvis Deus prodigus multi auri, id est largus ad conferendum multum de auro, excipiat, id est exaudiat, libens, id est, libenter acceptans, vota, id est desideria seu petitiones invocantium eum, et avidos, id est cupidos venerationis, puta ambitiosos, ornet honoribus claris, id est dignitatibus, prælaturis, officiis, jam parta, id est acquisitæ divitiæ seu dignitates, nil videntur quantum ad sufficientiam, id est, non videntur sufficere, sed rapacitas sæva, id est crudelis cupiditas seu gulositas, vorans, id est, consumens aut pro nihilo reputans, quæsita, id est illa modo obtenta, pandit hiatus altos, id est, habere se demonstrat aviditates majores ad acquirendum altiora seu plura. Ipse enim affectus et fames est quasi quidam cordis hiatus. Juxta quam metaphoram Isaias loquens de rege Assyriorum, asseruit :2 Non erat qui moveret pennam et ganniret.

Insuper Philosophia ex istis concludit non esse spem imponendi finem cupiditati. Quæ frena, id est refrenationes seu moderationes rationis seu virtutis, jam retentent, id est, firme retentare et comprimere valeant, certo fine, id est sub limitibus rationabilibus, cupidinem præcipitem, id est cupiditatem inconsulte festinantem ad terrena augenda, quum sitis habendi plura fluens, id est abundans, potius, id est, magis quam ante, largis muneribus, id est copiosis donis largiter datis avaro, ardescit, id est, validius inflammatur? Dives nunquam agit, id est, nunquam ita se habet in vivendo, qui trepidus, id est timidus de sua futura inopia, gemens quod habet tam parva, credit sese egentem, id est pluribus indigentem.

Verumtamen ista non sunt sic intelligenda quod cupiditas seu avaritia sit absolute loquendo insatiabilis et incurabilis. Sic enim non esset peccatum, quum omne peccatum sit voluntarium : ad cujus emendationem homo tenetur, qui tamen ad impossibilia non obligatur, dicente Hieronymo, Maledictus qui dicit Deum ab homine impossibilia requirere. Dicitur ergo cupiditas insatiabilis incurabilisque consistere : primo, quoniam difficulter valde curatur et satiatur; secundo, quia a paucis vitatur, quos semel infecerit; tertio, quoniam sicut ignis tanto plus crescit et invalescit quanto plura sibi combustibilia applicantur, ita cupido quanto plures nummos et opes acquirit : quamvis non sit per omnia simile, eo quod ignis sit agens naturale, quod agit de necessitate naturæ; subjectum vero avaritiæ est libere agens, potens cupiditati resistere ac prævalere. Juxta hunc sensum peccata in Spiritum Sanctum dicuntur irremissibilia.3 Apostolus quoque ad Hebræos : Impossibile (ait) est eos qui semel illuminati sunt, et prolapsi sunt, rursus renovari ad pœnitentiam.4

De his supra allegatæ sunt multæ auctoritates philosophorum. Quibus omissis, ut hoc vitium magis abhorreatur, quædam Sanctorum auctoritates tangendæ sunt. Ad cujus vitii abominationem merito satis moveret, quod Dominus et Salvator in tota conversatione sua in sæculo isto, paupertatem exemplo et documentis præcipue commendavit : Aves (inquiens) cœli nidos habent, et vulpes terræ foveas, Filius autem hominis non habet ubi caput reclinet;5 et rursus :6 Beati pauperes, quoniam vestrum est regnum Dei. Item cupiditatem condemnans, asseruit : Possibilius est camelum per foramen acus transire, quam divitem (id est cupidum divitiarum amatorem) intrare in regnum cœlorum.7 Nonne mirum quod Christianus audet cupiditatem admittere, ac terrena immoderate optare, congregare, tenere, quum raptus usque ad tertium cœlum Apostolus protestetur, Radix omnium malorum est cupiditas?8 et rursus, Avaritia simulacrorum est servitus?910 itemque, Qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem et in laqueum diaboli, et in desideria multa inutilia et nociva?11

Hinc recte Climacus dixit : Dives et avarus est Evangelii subsannator; Chrysostomus quoque atque Ambrosius : Sicut hi qui per insaniam mente translati sunt, non jam res ipsas, sed passionum suarum adspiciunt phantasias; sic mens avari vinculis cupiditatis semel adstricta, semper aurum, semper argentum imaginatur et videre se putat, redditus computat, de pecuniis loquitur, aurum gratius quam solem ac sidera intuetur, ipsa ejus oratio suspiriumque ad Deum expetit aurum. Hinc vere Innocentius ait Papa :12 Radix omnium malorum recte appellatur cupiditas; hæc sacrilegia committit et furta, rapinas exercet et prædas, bella, traditiones, homicidia gerit, simoniace vendit et emit, inique petit et capit , injuste ne-13 gotiatur ac fœneratur, instat dolis ac imminet fraudibus, dissolvit pactum et violat juramentum, corrumpit testimonium et pervertit judicium. His consonans Augustinus deprompsit : Quæ est ista aviditas cupiditatis, quum et bestiæ habeant modum? quia tunc rapiunt quando esuriunt, parcuntque prædæ quum senserint satietatem. Insatiabilis est avaritia cupidorum ac divitum, rapit nec satiatur; nec Deum nec hominem reveretur, nec patri parcit, nec matrem cognoscit, nec fratri obtemperat, nec amico fidem conservat. Quæ est ista insania, malle acquirere aurum quam cœlum, plus affectare pecuniam quam gloriam sempiternam?

Postremo de insanissima et insatiabili ambitione beatus ait Bernardus : Ambitio est subtile malum, virus secretum, pestis occulta, doli artifex, mater hypocrisis, parens livoris, vitiorum origo, criminum fomes, virtutum ærugo. O ambitio ambientium crux, quomodo omnes torquens, omnibus places? Nihil acerbius cruciat, nihil molestius inquietat; nil tamen apud miseros mortales celebrius ejus negotiis. Annon limina Apostolorum plus jam ambitio quam devotio terit et visitat? Annon quæstibus ejus tota legum canonumque disciplina insudat? Certe, ut idem Sanctus denuo loquitur, insatiabilis est clericorum ambitio et cupido. Dum quis simplicem in una ecclesia obtinuerit præbendam, cum qua antea nullam habens proposuit contentari, jam cupit et nititur aliam in alia ecclesia adipisci. Quibus adeptis, erubescit simplex esse canonicus : appetit igitur decanatum. Quem consecutus, præposituram desiderat. Deinde de archidiaconatu imaginatur : quo forsan sortito, jam episcopatum somniare incipiet. Sicque infelix ambitio finem sibi non statuit nec quiescit, quousque morte finita, in infima infernorum mergatur.

Footnotes

  1. Cf. p. 46 D, 96 D', 178 C'. ↩

  2. Is. x, 14. ↩

  3. Matth. xii, 31, 32. ↩

  4. Hebr. vi, 4, 6. ↩

  5. Matth. VIII, 20. ↩

  6. Luc. VI, 20. ↩

  7. Matth. XIX, 24. ↩

  8. II Cor. XII, 2. ↩

  9. Coloss. III, 5. ↩

  10. I Tim. VI, 10. ↩

  11. I Tim. VI, 9. ↩

  12. Ibid. 10. ↩

  13. * alias recipit ↩

Chapter 51 of 199