Prosa 3
HIS igitur si pro se tecum verbis fortuna loqueretur, quid profecto contra hisceres non haberes. At si quid est quo querelam tuam jure tuearis, proferas oportet :1 dabimus dicendi locum.
— Tum ego : Speciosa quidem ista sunt, inquam, oblitaque rhetoricæ ac musicæ melle dulcedinis; tum tantum quum audiuntur, oblectant. Sed miseris malorum altior sensus est : itaque, quum hæc auribus insonare desierint, insitus animum mœror prægravat.
— Et illa : Ita est, inquit. Hæc enim nondum morbi tui remedia, sed adhuc contumacis adversus curationem doloris fomenta quædam sunt. Nam quæ in profundum sese penetrent, quum tempestivum fuerit, admovebo. Verumtamen ne te existimare miserum velis. An numerum modumque tuæ felicitatis oblitus es? Taceo quod desolatum parente summorum te virorum cura suscepit, delectusque in affinitatem principum civitatis, quod pretiosissimum propinquitatis genus est, prius carus quam proximus esse cœpisti. Quis non te felicissimum quum tanto splendore socerorum, quum conjugis pudore, tum masculæ quoque prolis opportunitate, prædicavit? Prætereo (libet enim præterire communia) assumptas in adolescentia negatas senibus dignitates. Ad singularem felicitatis tuæ cumulum venire delectat. Si quis rerum mortalium fructus ullum beatitudinis pondus habet, poteritne illius memoria lucis quantalibet ingruentium malorum mole deleri, quum duos pariter consules liberos tuos domo provehi sub frequentia patrum, sub plebis alacritate vidisti? quum eisdem in curia curules insidentibus, tu regiæ laudis orator, ingenii gloriam facundiæque meruisti? quum in circo duorum medius consulum, circumfusæ multitudinis exspectationem triumphali largitione satiasti? Dedisti (ut opinor) verba fortunæ, dum te illa demulcet, dum te ut delicias suas fovet. Munus quod nulli unquam privato commodaverat, abstulisti. Visne ergo cum fortuna calculum ponere? Nunc te primum liventi oculo perstrinxit. Si numerum modumque lætorum tristiumve consideres, adhuc te felicem negare non possis. Quod si idcirco te fortunatum esse non existimas, quoniam quæ tunc læta videbantur abierunt; non est quod te miserum putes, quoniam quæ nunc creduntur mœsta prætereunt. An tu in hanc vitæ scenam nunc primum subitus hospesque venisti? Ullamne humanis rebus inesse constantiam reris, quum ipsum sæpe hominem velox hora dissolvat? Nam etsi rara est fortuitis manendi fides, ultimus tamen vitæ dies mors quædam fortunæ est etiam manentis. Quid ergo referre putas? Tune illam moriendo deseras, an te illa fugiendo?
Footnotes
-
* Aut ↩
Chapter 52 of 199