Articulus 8
EXPOSITIO PROSÆ HUJUS TERTIÆ.
JAM in prosa præhabita probavit Philosophia in persona fortunæ, bona exteriora non esse propria et principalia hominis bona, atque ob id de eorum amissione non esse vehementer dolendum. Hic sciscitatur Boetium, an acquiescat rationibus ad hoc inductis, an contra ea velit quidquam objicere.
His igitur verbis, id est in præcedenti prosa expressis, si fortuna pro se loqueretur tecum, quid profecto contra hisceres non haberes. Ordo verborum est: «Non haberes », id est, rationabiliter excogitare non posses, « quid contra hisceres », id est, quid ore frequenter seu inchoanter hiando diceres, « profecto », id est certe, « si fortuna pro se loqueretur tecum » in propria persona, in cujus persona ego Philosophia protuli verba præscripta. At si quid est, id est, si aliquid tibi occurrerit, quo querelam tuam jure tuearis, id est, per quod rationabiliter defendere queas querimoniam tuam, quam proposuisti contra fortunam, quasi nova et inaudita fortuita contigerint tibi, oportet, id est expedit ut, proferas ea; dabimus dicendi locum, id est, opportunitatem respondendi præstabimus tibi.
Ad hoc respondet Boetius: Tum ego inquam, id est, tunc ego dixi: Speciosa quidem, id est pulchra et sapientialia ac ornate prolata, sunt ista quæ dicta sunt præcedenti in prosa, oblitaque, id est linita et peruncta, rhetoricæ ac musicæ melle dulcedinis, id est suavitate prosaicæ eloquentiæ ac metricæ venustatis; tum tantum quum audiuntur, oblectant, id est, tamdiu et non diutius me delectant et aliqualiter refocillant, quamdiu actualiter « audiuntur » auribus carnis ac cordis. Nam ipsa veritatis consideratio naturaliter mentem delectat: imo, secundum Philosophum in Ethicis, delectationi quæ est in considerando, non est directe ulla tristitia contraria. Sed miseris malorum altior est sensus, hoc est, « sensus », id est intellectus seu actualis consideratio, vel « sensus », id est ipsa sensatio et experimentalis perceptio, « malorum » pœnæ, id est adversitatum et diffortuniorum, « est altior », id est profundius impressa et inviscerata, « miseris », id est dire afflictis. Itaque, quum hæc quæ in præcedenti prosa sunt tacta, auribus insonare desierint, insitus animum mœror prægravat, id est, tristitia radicata in corde meo valde gravat « animum » meum, ideo difficulter exstirpabilis est, utpote versa in habitum: qui habitus est difficulter removibilis.
— Et illa, puta Philosophia: Ita est, inquit. Hæc enim quæ in prosa præcedenti digesta sunt, nondum morbi tui remedia, id est, ista non introduxi tanquam efficacia « remedia » contra tuum dolorem, sed adhuc contumacis adversus curationem doloris fomenta quædam sunt, id est quædam medicamina lenitiva et mitigativa tui « doloris contumacis adversus curationem », id est mœroris tuæ sensualitatis: qui mœror sua vehementia per modum superbi dure resistit informationi rationis cupientis ipsum curare, secundum quod passiones intense judicio mentis reluctantur et difficulter domantur. Propter quod beatissimus Petrus hortatur: Obsecro vos abstinere a carnalibus desideriis, quæ militant adversus animam.1 Unde et S. Paulus effatur: Caro concupiscit adversus spiritum. Nam quæ in profundum sese penetrent, quum tempestivum fuerit, admovebo, id est, tempore opportuno applicabo remedia « quæ penetrent », id est transfundant, « sese in profundum », id est in interiora penetralia cordis tui atque in intima viscera tuæ mentis, hoc2 est usque ad apicem intellectus verticemque affectus, quæ sunt suprema in parte intellectiva. In Scripturis quippe et etiam in communi modo loquendi, altum sumitur pro profundo, et econverso.
Consequenter Philosophia hortatur Boetium ne adversitatem suam putet majorem quam est. Quum enim passiones, nisi reprimantur, mox a medio rationis abducant, mœror et dolor per patientiam et constantiam non refrenati sic rationis corrumpunt judicium, ut mala pœnalia ex quibus causantur, videantur graviora quam sunt: sicque intensior mœror et dolor ex illis causantur quam deberent.
Verumtamen ne te existimare miserum velis, id est, quamvis (ut patuit) quædam tibi adversa contigerint, non tamen te miserum putes, aut miseriorem quam es. An numerum modumque tuæ felicitatis oblitus es? id est, non utique oblivioni dedisti quæ magna et multa fuerint ex quibus constabat tua temporalis, et terrena prosperitas.
Taceo, id est, diffuse non recito nec pro majoribus reputo, quod desolatum parente summorum te virorum cura suscepit, hoc est, « quod cura », id est sollicitudo, « virorum summorum », id est valde sublimium, ut senatorum, « suscepit te desolatum parente », id est orbatum parentibus, ad custodiendum et educandum te tanquam tutores. Dilectusque , id est acceptus et carus his inter quos conversabaris, utpote in naturalibus elegans, compositus moribus, dulcis eloquio, egregiæ indolis, in affinitatem principum civitatis, quod pretiosissimum propinquitatis genus est, prius carus quam proximus esse cœpisti, hoc est, « cœpisti », id est incepisti, « esse carus prius quam proximus », id est propinquus seu affinis, « in » (id est per) « affinitatem principum civitatis », id est, per hoc quod factus es affinis principalium urbis Romæ rectorum, videlicet Symmachi viri præcipui, cujus filia data est tibi conjux, « quod pretiosissimum propinquitatis genus est », id est, sic fieri3 prius carum propter excellentiam bonitatis, quam affinem, est præclarissima species propinquitatis, quum sit fundata in bono honesto, et complectens in se duplicem propinquitatem, unam amicitiæ sinceræ, aliam affinitatis : sicque præstantior est ac firmior quam sola carnalis consanguinitas, et item quam sola affinitas. Unde in Proverbiis legitur :4 Vir amicabilis ad societatem, magis amicus erit quam frater.
Quis cognoscentium te non prædicavit te felicissimum esse, id est valde felicem seu prosperum, felicitate civili et prosperitate temporali, de qua primo Ethicorum ait Philosophus, quum tanto splendore socerorum, utputa Symmachi et suorum, quum conjugis pudore, tum quoque opportunitate, id est opportuna seu convenienti competentia, prolis masculæ, id est sexus masculini, scilicet filiorum : de quibus majus est gaudium quam de filiabus, quia in naturalibus filii solent esse perfectiores et ad majora promoveri.
In his et subsequentibus multa tangit Philosophia ad prosperitatem spectantia, de quibus infra sigillatim in hoc ipso dicetur articulo. Nam subdit :
Prætereo, id est pertranseo, non penitus subticendo, sed plenarie non narrando; libet enim præterire communia, id est, rationabiliter placet mihi pertransire « communia », id est generalia dona tibi aliisque collata, videlicet dignitates, puta senatum et consulatum, assumptas, id est tibi donatas, quas accepisti a rectoribus urbis, in adolescentia, id est in juventute tua, negatas senibus qui eas cupiebant acquirere, quia non erant tantæ prudentiæ et eminentiæ ut tu. Solent autem adolescentia et juventus pro distinctis ætatibus accipi; nunc vero pro eodem sumuntur, quemadmodum in Ecclesiaste, quo dicitur : Lætare, juvenis, in adolescentia tua.5 Dicunt quoque nonnulli, quod dignitates præfatæ non consueverunt alicui dari ante quinquagesimum suæ ætatis annum. Boetio autem ob eminentiam suam in multis, multo citius datæ fuerunt : sicque, quamvis commune fuit ei cum multis dignitates istas habere, tamen tam cito privilegiate eas suscipere, in ipso exstitit singulare. Ideo potest istud ad generalia et item ad specialia pertinere.
Ad singularem felicitatis tuæ cumulum, id est abundantiam, venire delectat. Si quis rerum mortalium fructus, id est si aliquis profectus et proventus temporalium bonorum, ullum beatitudinis pondus habet, id est, tanti sit ponderis ac valoris ut ad beatitudinem pertinere recte dicatur, sicut tu videris sentire, de ipsorum amissione in tantum dolendo, poteritne illius memoria lucis, id est recordatio illius lucidæ prosperitatis, quantalibet ingruentium malorum mole deleri, id est, auferri a corde tuo « mole quantalibet », id est ex magnitudine quantumcumque dura et gravi, « malorum », id est adversitatum et afflictionum, « ingruentium », id est imminentium et contingentium tibi ? Quasi dicat : Merito non debet, quum et scriptum sit, In die malorum ne immemor sis bonorum.6 Sed his obviare videtur quod in Genesi Joseph ait ad Pharaonem : Ecce septem anni venient fertilitatis magnæ in universa terra Ægypti, quos sequentur septem anni tantæ sterilitatis ut oblivioni tradatur cuncta retro abundantia.7 Et respondendum, quod vehemens occupatio cordis circa unum, solet inducere inconsiderationem seu oblivionem alterius : et quantum ad hoc verificatur quod Joseph asseruit. Tamen quum unum oppositorum sit via seu medium cognoscendi aliud (unde et contrariorum dicitur eadem esse scientia), ideo abundantia adversitatum non sic delet memoriam prosperitatis præhabitæ, quin faciliter ad memoriam reducatur. Imo ex consideratione unius qualitas alterius clarius patet, juxta illud : Opposita juxta se posita, evidentius innotescunt.
Quum vidisti, id est, quum corporaliter conspexisti, duos liberos tuos, id est duos filios, provehi pariter, id est simul promoveri, consules, id est ad consulatum, domo, id est electione rectorum prætorii, ita quod non ingerebant se ipsos, sed electi legitime erant ad tantum officium, sub frequentia patrum, id est coram multitudine senatorum, sub plebis alacritate, id est una cum circumstantis populi favore atque applausu.
Quum eisdem in curia, id est dum ipsis filiis tuis consulibus, insidentibus, id est, in sedendo occupantibus, curules, id est sedes pro consulibus factas, in quibus sedebant in sua promotione, tu Boetius regiæ laudis orator, id est rhetor excellentiæ regiæ et dignus coram regibus perorare seu loqui ornate, ingenii gloriam facundiæque meruisti, id est, per usum et excellentiam tui ingenii atque facundiæ obtinuisti laudem et famam præ ceteris, tanquam rhetor clarissimus. In promotione quippe ad præfatas dignitates, consuevit apud Romanos collatio fieri : quam qui compendiosius et eloquentius egit, grandem inde sortiebatur honorem et laudem.
Quum in circo duorum consulum medius, id est, quando tu sedens in medio duorum filiorum tuorum, quasi « in circo » seu circuitu quantum ad dextram ac sinistram, circumfusæ multitudinis exspectationem satiasti, id est, populum circumstantem et exspectantem audire tuam collationem replesti, triumphali largitione, id est ipsa collatione, tanquam delicata refectione reficiendo et oblectando desiderium cordis eorum. Quæ collatio vocatur triumphalis largitio, quoniam talis sermo fiebat quando Romani principes redierunt victores de prælio, in commendationem eorum. Insuper victores hujusmodi, populo eis in occursum reverenter vergente, venientes ad urbem, ascendebant in currum qui a quatuor equis albis trahebatur; tuncque dabatur plebi pecunia. Sic quoque quando promoti de novo ad consulatum, deferebantur a curia ad amphitheatrum, magna pecunia circumstantibus conferebatur : quæ et triumphalis largitio hic potest intelligi.
Dedisti (ut opinor) verba fortunæ, dum te illa demulcet, dum te ut delicias suas fovet. Hoc dupliciter potest exponi : quasi ironice, et solatiose prolatum. Tanquam Philosophia dicat : Fortuna tot bona tibi concessit quasi attraxeris eam tibi per verba blanda ac fraudulenta, tamque benefica tibi fuit quasi deliciæ ejus sint esse tecum. Itaque ait : « Dedisti verba », id est alloquia amatoria et procatoria, « fortunæ, ut opinor, dum te illa demulcet », id est, per prospera dulciter tractat, « dum te ut delicias suas fovet », id est tanquam sponsum et deliciarum suarum objectum.
Munus quod nulli unquam privato commodaverat, abstulisti, hoc est, « abstulisti », id est, a fortuna accepisti pro tua portione, « munus », id est congeriem munerum fortunæ, « quod » ipsa fortuna « nulli unquam privato commodaverat », id est, nulli sibi speciali aut quantumlibet familiari concesserat, ut patet ex dictis. Verumtamen contra hoc objici posset, quia Octaviano imperatori majora et plura data fuerunt fortuita bona, et hoc usque in finem vitæ suæ. Unde de eo fuit clamatum : Nullus felicior Octaviano. Valerius quoque de Quinto Memmio refert, quod ab utero matris usque in monumentum felicissimus (id est fortunatissimus) fuit. Et ad S. Anastasiam dixit tyrannus : Cur non adoras Jovem, qui nunquam alicui injuriæ subjacuit? Boetius autem longo tempore permaximis diffortuniis fuit subjectus. Idcirco hæc verba videntur eo modo intelligenda quo de quolibet confessore cantatur, Non est inventus similis illi, qui conservaret legem Excelsi :8 ita quod Boetius quantum ad aliqua fuit præ ceteris eminens.
Visne ergo cum fortuna calculum ponere, id est computationem facere, an scilicet plus habueris ab ea de prosperis vel de adversis? Quod si tentaveris facere, succumbes. Consueverunt autem veteres computando uti lapillis : idcirco calculus pro tali lapillo et computo sumitur. Nunc, scilicet tempore persecutionis istius a
Theodorico tyranno, te primum liventi oculo perstrinxit, id est, coarctavit fortuna, infligendo adversa. Si numerum modumque lætorum tristiumve consideres, id est, si attendas multitudinem et qualitatem prosperitatum et item adversitatum quas habuisti, adhuc te felicem, id est fortunatum, negare non possis, eo quod tamdiu prosperis abundasti, et multa ad prosperitatem istam spectantia adhuc remanent tibi, ut dictum est.
Quod si idcirco te fortunatum esse non existimas, quoniam quæ tunc læta videbantur abierunt; non est quod te miserum esse putes, id est, non habes rationem sufficientem reputandi te nunc omnino miserum esse, quoniam quæ nunc creduntur mœsta, id est adversa seu tristia, prætereunt, id est, cito pertranseunt.
An tu in hanc præsentis vitæ scenam, id est umbram, nunc primum, id est jam primo et non ante, subitus, id est instantanee veniens seu repente comparens, hospesque, id est peregrinus ac cito hinc recessurus, venisti? quasi dicat : Non; imo a primo nativitatis tuæ momento apparuisti subito in hoc mundo, atque ex tunc cœpisti esse peregrinus in sæculo ac tendere ad occasum : sicut et Seneca dixit, Quotidie morimur, quia quotidie aliqua pars vitæ nostræ demitur. Unde et sanctus Job apertius loquitur : Homo natus de muliere, brevi vivens tempore, repletur multis miseriis : qui quasi flos egreditur et conteritur, et fugit velut umbra, et nunquam in eodem statu permanet.9 Hinc subditur :
Ullamne rebus humanis, id est temporalibus divitiis, deliciis et honoribus, seu ipsis humanis personis, inesse constantiam, id est immotam stabilitatem, reris, id est arbitraris, quum jam per tot annos expertus sis et ex Scripturis naturalibusque scientiis scias verum esse quod Salomon ait, nil sub sole stabile permanere?10 Quum ipsum sæpe hominem velox hora dissolvat, id est, quia et ipsemet homo frequenter improvise celeriterque corrumpitur, vel naturali vel violenta ex causa. Nam etsi rara est fortuitis manendi fides, id est, quamvis raro possit haberi æstimatio probabilis de fixa permanentia fortuitorum eventuum, ultimus tamen vitæ dies mors quædam fortunæ est, id est finis atque interitus fortunæ, etiam manentis, id est, suo modo stabilis exsistentis in ipso in quo operatur. Tanquam dicat : Quantumcumque fortuna videatur in aliquo stabilis esse, aut fortunatos effectus in ipso habere, tamen in fine temporis vitæ illius oportet in ipso fortunam suam ac ejus effectus deficere et cessare. Dicitur autem tempus seu « dies » esse « mors » alicujus, quia in ipso die res moritur : quoniam tempori adscribuntur quæ fiunt in tempore.
Quid ergo referre putas? id est, tu qui tantæ es litteraturæ, quid æstimas differre et interesse? Tune, id est utrum tu, illam, videlicet bonam fortunam, moriendo deseras? Moriendo enim desinis subesse fortunæ. An illa fortuna bona te fugiendo, id est, te relinquat prospera subtrahendo antequam moriaris? Quasi dicat : Parum refert, et redit suo modo in idem, quoniam sive sic, sive sic fiat, necesse est esse in brevi finem eufortunii tui ; estque felicius prospera fortunæ propter Deum despicere hic vivendo, quam ab eis deseri moriendo.
Porro in hac prosa multa tanguntur quæ ad terrenam spectant prosperitatem seu bonam fortunam. Specialiter vero ex ejus primordio erudimur, adversantibus et contradicentibus dare locum respondendi et allegandi pro se, quamvis delirent, ne scandalizati conquerantur sibi factam injuriam nec audientiam datam : nisi forsan essent hæretici, quorum sermo serpendo ut cancer, inficeret audientes.11 Imo, ut Antisiodorensis ait in Summa sua : Hæretici in Scripturis instructi resipiscere non volentes, sunt sine audientia occidendi ; simplices vero sunt audiendi et informandi.
At vero juxta ordinem textus, primum ad prosperitatem præsentis vitæ pertinens, est etiam ex naturalibus esse amabilem et acceptum ac carum concivibus, condomesticis atque consociis, et fideles habere amicos. Nam et amicitia ipsa, præsertim in bono honesto fundata, inter omnia hujus sæculi bona est bonum præcipuum. Propter quod Quintilianus fassus est: Non reperio quidquam in rebus et bonis humanis, quod natura excogitaret præstantius quam sit amicitia ex virtuosis consurgens operibus. Ideo scriptum est in Ecclesiastico: Amicus fidelis, protectio fortis;12 qui invenit illum, invenit thesaurum: amico fideli nulla est comparatio, et non est digna ponderatio auri et argenti contra bonitatem fidei illius. Hinc seminatio discordiæ, corruptio amicitiæ, susurratio, detractio, sunt vitia pessima, prout rursus in Ecclesiastico scriptum est: Susurro et bilinguis maledictus; multos enim turbavit pacem habentes.13
Secundum ad hanc politicam spectans felicitatem et prosperitatem civilem, est soboles copiosa, præsertim masculina, uxorque pudorata, ac venerabilium propinquorum atque affinium copia. Unde in Psalmo promittitur homini timorato, juxta veteris consuetudinem legis: Uxor tua sicut vitis abundans, in lateribus domus tuæ; filii tui sicut novellæ olivarum, in circuitu mensæ tuæ:14 ecce sic benedicetur homo qui timet Dominum. Quod spiritualiter in evangelica lege salubrius adimpletur. Hinc et Job fatetur: Quis mihi det ut sim sicut fui in diebus adolescentiæ meæ, quando erat Omnipotens mecum, et in circuitu meo pueri mei?15 De uxoris quoque beatitudine legitur in Ecclesiastico:16 Gratia super gratiam, mulier tacita et pudorata et sancta; mulieris bonæ beatus vir: numerus enim annorum illius duplex. — Præterea « taceo » in hac clausula, est color rhetoricus qui occupatio appellatur, et fit quando quis tangit quod se dicit tacere; atque ut Tullius asserit, Occupatio est quum nos dicimus nescire aut præterire seu nemini dicere quod tamen scimus et aliqualiter dicimus: sic quoque hic minus dicitur, et plus innuitur.
Tertium est præsidentia, quæ est quædam divinæ naturæ participatio: providentia namque et causalitas sunt quædam proprietates præclaræ primi entis omnibus præsidentis. Hinc Deum deorum dixerunt meliores philosophi, qui universorum est causa, et omnium universalem providentiam habet, ut in Elementatione Procli Platonici tangitur. Sicque præsidentes aliquid divinæ perfectionis ac proprietatis sortiti sunt: propter quod in Scripturis dii vocantur. — Quæ dignitas Boetio est collata non solum in sua persona, sed in personis quoque filiorum suorum:1718 et hoc est quartum ad felicitatem hanc pertinens, promotio digna sobolis propriæ ad primatum, merito providentiæ ac probitatis ejusdem. Etenim gloria patris filius sapiens. Et pater refulget, delectatur, honoratur et quodammodo manet in filiis, juxta illud Ecclesiastici:19 Mortuus est pater ejus, et quasi non est mortuus; reliquit enim similem sibi, et manet in illo. — Quintum est ingeniositas mentis: quia ut asserit Augustinus, Felicitatis est ingeniosum nasci. Quo dono qui ingratus exstiterit, gravissimam damnationem meretur. — Huic quinto conjungitur sextum, quod est eloquentia et scientia ipsa rhetoricæ. Quod sextum congruit quinto: quemadmodum enim manus est instrumentum seu organum intellectus practici, sic lingua intellectus speculativi, secundum Philosophum. — Septimum est celebritas famæ, et honor ac laus: quæ potius sunt in honorantibus atque laudantibus, quam in honorato et laudato; ideo non sunt principalia bona felicitatis.
Footnotes
-
1 Petr. II, 11. ↩
-
Galat. v, 17. ↩
-
* Delectusque ↩
-
Prov. xviii, 24. ↩
-
Eccle. XI, 9. ↩
-
Eccl. XI, 27. ↩
-
Gen. XLI, 29, 30. ↩
-
Eccli. x 20. ↩
-
Job xiv, 1, 2. ↩
-
Eccle. u, 11. ↩
-
II Tim. II, 17. ↩
-
Eccl. vi, 14, 15. ↩
-
Eccli. xxviii, 15. ↩
-
Ps. cxxvii, 3, 4. ↩
-
Job xxix, 2, 4, 5. ↩
-
Eccl. xxvi, 19, 18, 1. ↩
-
Exod. 1; xx, 1; xxii, 8; ↩
-
Ps. xlv, etc. ↩
-
Eccl. 4. ↩
Chapter 53 of 199