Skip to the text

Articulus 9

DE SPIRITUALI INTELLIGENTIA PROSÆ HUJUS TERTIÆ.

QUÆ ex persona fortunæ ad Boetium dicta sunt ad probandum quod de adversitatibus suis non debeat immoderate tristari, eo quod omnia in hac vita vanitati, variabilitati et incertitudini sint subjecta, si ex persona divinæ providentiæ proferantur ad quemcumque credentem ex adversitatibus suis dolentem, pusillanimem, desolatum, non poterit ille rationabiliter respondere, neque se excusare.

Multi quoque sunt qui instar Boetii, quamdiu audiunt instructoria ac consolatoria verba ex Sanctorum exemplis, ex Scripturarum eloquiis, præsertim ex recitatione dominicæ passionis, ex quatuor novissimis, ex brevitate vitæ præsentis, mitigant suum mœrorem, patientiam tenere proponunt, de suarum motibus passionum verecundantur; verum dum exhortationis, informationis, consolationis transierit hora, mox dum ea quæ passi sunt ad memoriam cœperunt revocare, et quam injuriosa fuerunt ponderare, priores denuo illabuntur mœstitias, turbationes, afflictiones: quod est signum magnæ inconstantiæ et imperfectionis eorum. Non enim radicitus suas ejiciunt passiones, quum non sint in virtutibus fundati et radicati: quod si essent, motus illos inordinatos exstirparent celerrime atque faciliter, ac instar evangelici centurionis dicerent huic cogitationi perversæ actionique pravæ, Vade, et iret; et illi cogitationi et actioni atque affectioni bonæ, Veni, et veniret. Tali etiam homini dolor malorum non est profunde infixus: imo lætus est in adversis.

Verumtamen ne te existimare miserum velis. Verus Christianus propter damna rerum, propter opprobria et contemptus et quæcumque mala pœnalia, non se miserum reputat, sed beatum, quum dicat Salvator: Beati estis quum maledixerint vobis homines, et persecuti vos fuerint.1 Talia namque multipliciter conferunt ad salutem, ut dictum est sæpe. Porro mala culpæ reddunt hominem veraciter miserum, hoc est a fonte totius gratiæ ac salutis perpetuæ alienum. Propterea in Proverbiis Salomon loquitur: Justitia elevat gentem, miseros facit populos peccatum. In adversis igitur tanquam in via beatitudinis compendiosissima gloriemur, quum Dominus protestetur: Cum ipso sum in tribulatione, eripiam eum et glorificabo eum. Tuncque Dominum cum speciali fiducia deprecemur, qui ait in Psalmo: Invoca me in die tribulationis; eruam te, et honorificabis me.2

Denique, si prudenter pensemus quæ et quanta a Deo accepimus, quot dona naturæ, quanta beneficia gratiæ, et quam ineffabilia bona gloriæ æternalis promiserit nobis in cœlis, quam etiam paratus sit Deus semper ignoscere; non poterimus nos miseros totaliter reputare, præcipue quum Christus disseruerit: Beati pauperes; beati, qui nunc lugetis; beati, qui nunc esuritis.3 Ecce in afflictionibus beatitudinem nostram constituit, loquendo de beatitudine viæ, quæ est meritum nostrum: cujus præmium beatitudo est patriæ, ad quam invitati sumus ac tendimus. Denique in spirituali regeneratione Baptismatis, suscepit nos cura virorum sublimium, sacerdotis et patrinorum, quos divinus Dionysius libro de Hierarchia ecclesiastica anadochos, id est sursumductivos, appellat: cum quibus ibidem spiritualem consanguinitatem contraximus.4567

Quis te non felicissimum, etc. Quamvis omnia temporalia, fortuita ac mundialia ista sunt Dei dona, a quo bona cuncta procedunt;8 attamen juxta evangelicæ felicitatis tenorem, magis gloriandum est in adversis et diffortuniis, quam in terrenis prosperitatibus istis, quæ et frequentius et exuberantius conceduntur reprobis et injustis quam electis et justis, quum de reprobis Psalmista cecinerit: Quorum filii sicut novellæ plantationes, in juventute sua; filiæ eorum compositæ, circumornatæ ut similitudo templi; promptuaria eorum plena, eructantia ex hoc in illud.9 Nempe, quum in multis offenderimus omnes, atque quotidie septies cadat justus, quam spem futuræ felicitatis habere poterimus, si in vita hac non solum non flagellemur a Deo, imo insuper prosperitatibus foveamur ab eo?1011 Nonne vereri habemus, quum per temporalia remuneremur, audituri quod dictum est diviti epuloni, Recepisti bona in vita tua? Hinc teste Gregorio, dum electi prosperantur, pavida suspicione turbantur, metuentes ne temporaliter præmientur. Igitur qui multis prosperitatibus floruit, nequaquam animo conturbetur, si interdum adversis tangatur; sed cum sancto Job dicat: Si bona suscepimus de manu Domini, mala quare non sustineamus? Præterea, quamvis (sicut prætactum est) aliis providere ac præsidere, sint actus divini et proprietates deificæ, atque interdum electis propter eorum sapientiam ac virtutes desuper condonentur; nemo tamen debet ad eas adspirare, nec eas insipienter appetere, ne deputetur cum primo illo totius ambitionis inventore ac principe, qui deprompsit: Super astra cœli exaltabo solium meum. Et hoc, propter prælationis pericula (quia ut dicitur in libro Sapientiæ, Judicium durissimum in his qui præsunt, fiet; et, Potentes tormenta potenter patientur); et quia ad præsidendum aliis perfectio grandis requiritur: de qua incertus est homo an habeat eam; estque incautum aliis in donis gratiæ se præferre. Ideo ait ad Hebræos Apostolus: Nemo sumit sibi honorem, sed qui vocatur a Domino, tanquam Aaron.

Amplius, quum charismata gratiarum et ecclesiasticæ prælaturæ sint incomparabiliter præstantiora quam dignitates et præsidentiæ sæculares ac quæcumque bona fortunæ, multo sublimius est si quis videat se ipsum aut filios suos carnales aut spirituales ad ecclesiastica promoveri officia, atque in conversatione virtuosa donis gratiæ abundare, quam quod filii illi Boetii ad sæcularia illa provehebantur regimina. Imo omnia illa magnifica quæ scribuntur in littera de honorificentia præconiisque Boetii in eloquentia, ingeniositate, et consimilibus, de eminentia quoque et eufortuniis filiorum ipsius, a viris sanctis pro nihilo reputantur. Quippe qui magis appreciantur, optant ac reputant unam virtutem infusam gratum facientem, quam omnes mundi honores, opes, gloriationes et dignitates, de quibus dici potest illud Ecclesiastæ: Vidi cuncta quæ fiunt sub sole, et ecce universa vanitas et afflictio spiritus. Nonne in prælationibus et principatibus plus est oneris quam honoris, plus inquietudinis quam quietis, et insuper periculum animarum immensum?

Footnotes

  1. Matth. v, 11. ↩

  2. Ps. XLIX, 15. ↩

  3. Luc. vi, 20, 21. ↩

  4. Cf. t. XV, p. 384 D', 586 D'. ↩

  5. Ps. xc, 15. ↩

  6. Prov. xiv, 34. ↩

  7. Cf. p. 82 C' et s., 124 A' et s. ↩

  8. Is. xiv. ↩

  9. Ps. cxliii, 12, 13. ↩

  10. Is. ↩

  11. Sap. v. ↩

Chapter 54 of 199