Skip to the text

Articulus 11

ELUCIDATIO SPIRITUALIS EJUSDEM METRI.

JUXTA mysticum intellectum, dum Sapientia Dei Patris, Christus Deus et homo, per incarnationis mysterium descendens in mundum, cœpit « spargere lumen » suum, id est, proprio ore prædicare et lumen suæ doctrinæ diffundere, miraculis coruscare, atque evangelicæ legis perfectionem exemplis verbisque tradere, « stella », id est lex Moysis, quæ se habet ad legem Christi sicut umbra ad lucem et stella quæcumque ad solem sensibilem, cœpit pallere, id est imperfecta nec ad salutem sufficiens apparere.1 Unde ad Hebræos ait Apostolus:2 Nihil ad perfectum adduxit lex; ad Galatas quoque:3 Ex lege non justificatur homo. Nec poterant homines lege salvari, nisi per fidem Christi venturi.4 Palluit ergo stella, id est lex, offuscatione legis majoris, « prementibus flammis », id est, superantibus eam Christi præceptis, inflammantibus evangelicis temperat nostræ capacitati vehementiam consiliis, fervidis documentis atque ignitis charismatibus Spiritus Sancti. Unde in Evangelio ait Salvator: Ignem veni mittere in terram, et quid volo, nisi ut accendatur?567 Istud demum in die sancto Pentecostes clarissime fuit impletum, quando gloriosi Apostoli suscepto Spiritu Sancto in igneis linguis, cœperunt spargere lumen gratiæ ac evangelicæ legis, imo et dare Spiritum Sanctum ac gratiam et virtutes in ecclesiasticis sacramentis, ita quod toto orbe terrarum cœperunt esse tot tantique Sancti tam multiplici charismate Spiritus Sancti repleti, quod Sancti veteris Testamenti erant respectu eorum pauci: imo et respectu Apostolorum pallentes fuerunt, secundum quod ait Hieronymus, Apostolos omnibus illis secure præfero. — Potest quoque per stellam intelligi philosophorum doctrina, quæ comparatione solis, id est theologicæ veritatis, prorsus expalluit, in tantum ut Apostolus dixerit: Nonne stultam fecit Deus sapientiam hujus mundi?8

Quum nemus flatu Zephyri tepentis, etc. Per nemus designatur Ecclesia, de qua ait Isaias propheta:9 Lætabitur deserta et invia. In quo nemore sunt tot arbores fertiles quot veri Christifideles. Unde dicitur in Psalmo:10 Tunc exsultabunt omnia ligna silvarum a facie Domini, quoniam venit. Nam et Christus de se ipso, tempore passionis testatus est:11 Si in viridi ligno hæc faciunt, in arido quid fiet? Hoc nemus rubuit innumerabilibus vernantissimis « rosis » tempore primitivæ Ecclesiæ, et postmodum sæpe, id est personis sanctis, contemplativis, famosis, exemplaribus: quæ fuerunt bonus odor Christi in omni loco;12 atque adhuc de gratia Dei sunt aliqui tales, quamvis (heu !) admodum pauci. Rubuit, inquam, « flatu Zephyri tepentis », id est ex affluentia, inspiratione et motione Spiritus Sancti, de quo in Joanne legitur: Spiritus ubi vult spirat.13 Qui in se ipso est infiniti supersuavissimique ardoris, sed radiando in cordibus nostris temperat nostræ capacitati vehementiam sui fulgoris, quemadmodum virtus Altissimi obumbravit sacratissimæ Virgini. Verum, quum « nebulosus Auster », id est tentatio turbulenta, commotio passionum, adversitas quævis, spirant et prævalent in cordibus nostris, recedit « decus » charismatum Spiritus Sancti ab eis, et remanent spinæ amaritudinis et remorsus, aculei passionum, tumultus inordinatarum affectionum, ita quod animus inordinatus, sibi ipsi est gravis.

Sæpe tranquillo radiat sereno, etc. Per « mare » exprimitur sancta religio, in qua est saluberrima beatitudo contritionis, inundantia lacrimarum fidelium personarum deflentium abominationes et scelera domus Israel, id est Ecclesiæ. Unde et Salomon dixit: Melius est ire ad domum luctus, quam ad domum convivii;14 in illa enim finis cunctorum admonetur hominum, et vivens cogitat quid futurum sit. Hoc mare, id est sancta religio, pulcherrime « radiat » tempore tranquillitatis internæ et observantiæ regularis, dum caritate prædominante ac fervente, claustra sunt paradisus Dei in terra, et habitatores sunt angeli. Quæ si defuerit, claustra sunt tartara habitatoresque dæmones, ut in Regula sua gloriosus scripsit Hieronymus. Et hoc agit Satan, videlicet « Aquilo » durissimus ventus, frigus vitiorum, gelu acediæ, causans « procellas ferventes », id est turbulentas murmurationes, rebelliones, concupiscentias ebullientes, loquacitates linguæ inflammatæ a gehenna, plenæ veneno mortifero, ut dicit Jacobus.15 Quæ omnia regnant in locis religiosis in quibus observantia periit regularis. Absit ergo a te tale claustrum intrare, in quo non solum quotidie divina violantur præcepta, sed etiam vota solennia Altissimo facta.

Postremo, quum tam incerta et brevis sit forma et species, prosperitas et voluptas vitæ præsentis, et omne eufortunium ejus, contemnamus hæc omnia, quæ ad æternam trahunt calamitatem, atque in summo bono, invariabili, incomparabili et immenso recollecta et fixa sit tota nostra intentio, tota affectio. Ad quod nos hortatur Apostolus prima ad Corinthios : Hoc itaque dico, fratres :16 Tempus breve est ; reliquum est ut qui utuntur hoc mundo, sint tanquam non utentes.17 Hinc et S. Joannes in sua prima deprompsit Canonica : Mundus transit et concupiscentia ejus.

Footnotes

  1. 1 Cor. I, 24. ↩

  2. Hebr. v ↩

  3. Galat. II, 1 ↩

  4. Act. XIX, 1 ↩

  5. Luc. xii, 49. ↩

  6. Act. II et s. ↩

  7. Luc. xii, 49. ↩

  8. 1 Cor. I, 20. ↩

  9. Is. xxxv, 1. ↩

  10. Ps. xcv, 12, 13. ↩

  11. Luc. xxiii, 31. ↩

  12. 11 Cor. II, 15, 14. ↩

  13. Joann. III, 8. ↩

  14. Eccle. vii, 3. ↩

  15. Jacob. iii, 6, 8. ↩

  16. 1 Cor. vii, 29, 31. ↩

  17. 1 Joann. 17. ↩

Chapter 57 of 199