Prosa 4
TUM ego : Vera, inquam, commemoras, o virtutum omnium nutrix, nec infitiari possum prosperitatis meæ velocissimum cursum ; sed hoc est quod recolentem vehementius coquit : nam in omni adversitate fortunæ infelicissimum genus est infortunii, fuisse felicem.
— Sed quod tu, inquit, falsæ opinionis supplicium luis, id rebus jure imputare non possis : nam si te hoc inane nomen fortuitæ felicitatis movet, quam plurimis maximisque abundes, mecum reputes licet. Igitur si quod in omni fortunæ tuæ censu pretiosissimum possidebas, id tibi divinitus illæsum adhuc inviolatumque servatur, poterisne meliora quæque retinens, de infortunio jure causari ? Atqui viget incolumis, illud pretiosissimum humani generis decus, Symmachus socer ; et (quod vitæ pretio non segnis emeres) vir totus ex sapientia virtutibusque factus, suarum securus, tuis ingemiscit injuriis. Vivit uxor ingenio modesta, pudicitiæ pudore præcellens, et ut omnes ejus dotes breviter includam, patri similis : vivit, inquam, tibique tantum, vitæ hujus exosa, spiritum servat ; quoque uno felicitatem minui tuam vel ipsa concesserim, tui desiderio lacrimis ac dolore tabescit. Quid dicam liberos consulares, quorum jam, ut in id ætatis pueris, vel paterni vel aviti specimen elucet ingenii ? Quum igitur præcipua sit mortalibus vitæ cura retinendæ, o te, si tua bona cognoscas, felicem, cui suppetunt etiam nunc quæ vita nemo dubitat esse cariora ! Quare sicca jam lacrimas : nondum est ad unum omnis exosa fortuna ; nec tibi nimium valida tempestas incubuit, quando tenaces hærent ancoræ, quæ nec præsentis solamen nec futuri spem temporis abesse patiantur.
— Et hæreant, inquam, precor : illis namque manentibus, utcumque se res habeant, enatabimus. Sed quantum decus ornamentis nostris decesserit, vides.
— Et illa : Promovimus, inquit, aliquantulum, si te nondum totius tuæ sortis piget. Sed delicias tuas ferre non possum, qui abesse aliquid tuæ beatitudini tam luctuosus atque anxius conqueraris. Quis est enim tam compositæ felicitatis ut non aliqua ex parte cum status sui qualitate rixetur ? Anxia enim res est humanorum conditio bonorum, et quæ vel nunquam tota proveniat, vel nunquam perpetua subsistat. Huic census exuberat, sed est pudori degener sanguis ; hunc nobilitas notum facit, sed angustia rei familiaris inclusus, esse mallet ignotus : ille utroque circumfluus, vitam cælibem deflet. Ille nuptiis felix, orbus liberis, alieno censum nutrit heredi; alius prole lætatus, filii filiæve delictis mœstus illacrimat. Idcirco nemo facile cum fortunæ suæ conditione concordat: inest enim singulis quod inexpertus ignoret, et expertus exhorreat. Adde quod felicissimi cujusque delicatissimus sensus est; et nisi ad nutum cuncta suppetant, omnis adversitatis insolens, minimis quibusque prosternitur: adeo perexigua sunt quæ fortunatissimis beatitudinis summam detrahunt. Quam multos esse conjectas qui sese cœlo proximos arbitrentur, si de fortunæ tuæ reliquiis pars eis minima contingat? Hic ipse locus, quem tu exsilium vocas, incolentibus patria est: adeo nihil est miserum, nisi quum putes; contraque beata sors omnis est æquanimitate tolerantis. Quis est ille tam felix, qui quum dederit impatientiæ manus, statum suum mutare non optet? Quam multis amaritudinibus humanæ felicitatis dulcedo respersa est! quæ si etiam fruenti jucunda esse videatur, tamen quominus (quum velit) abeat, retineri non possit. Liquet igitur quam sit mortalium rerum misera beatitudo, quæ nec apud æquanimos perpetua perdurat, nec anxios tota delectat. Quid igitur, o mortales, extra petitis intra vos positam felicitatem? Error vos inscitiaque confundit. Ostendam breviter tibi summæ cardinem felicitatis. Estne aliquid tibi te ipso pretiosius? Nihil, inquies. Igitur si tui compos fueris, possidebis quod nec tu amittere unquam velis, nec fortuna possit auferre. Atque ut agnoscas in his fortuitis rebus beatitudinem constare non posse, sic collige: Si beatitudo est summum naturæ bonum ratione degentis, nec illud est summum bonum, quod eripi ullo modo potest, quoniam præcellit id quod nequit auferri; manifestum est quod ad beatitudinem percipiendam fortunæ instabilitas adspirare non possit. Ad hæc, quem caduca ista felicitas vehit, vel scit eam, vel nescit esse mutabilem. Si nescit, quænam beata sors esse potest ignorantiæ cæcitate? Si scit, metuat necesse est ne amittat quod amitti posse non dubitat: quare continuus timor non sinit esse felicem. An vel si amiserit, negligendum putat? Sic quoque perexile bonum est, quod æquo animo feratur amissum. Et quoniam tu idem es cui persuasum atque insitum permultis demonstrationibus scio, mentes hominum nullo modo esse mortales, quumque clarum sit fortuitam felicitatem, corporis morte finiri; dubitari nequit, si hæc auferre beatitudinem potest, quin omne mortalium genus in miseriam mortis fine labatur. Quod si multos scimus beatitudinis fructum non morte solum, verum etiam doloribus suppliciisque quæsisse, quonam modo præsens vita facere beatos potest, quæ miseros transacta non efficit?
Chapter 58 of 199