Articulus 21
EXPOSITIO METRI HUJUS QUINTI.
PRÆCEDENTI prosa probavit Philosophia, felicitatem hominis non consistere in divitiis speciosisve vestibus, nec in grandi familia, neque in delicatis cibariis, in quibus homines tempore Boetii sicut et nunc multipliciter excedebant; hic econtrario beatificat et commendat primam mundi ætatem, id est homines qui tunc erant, in quibus mala ista non erant.
Felix nimium prior ætas, id est, homines primæ ætatis erant valde felices, id est boni, ad beatitudinem promerendam bene dispositi, et valde beati in spe et merito, comparatione sequentium; contenta arvis fidelibus, id est campis fructuosis, hoc est esu fructuum agrorum et hortorum: qui dicuntur fideles ab effectu, quia produxerunt fructus tempore opportuno, prout homines tunc sperabant; nec ætas illa erat perdita, id est vitiata et corrupta, luxu inerti, id est vitiis carnis, quæ causant inertiam, id est mentis hebetudinem ac torporem.
Quæ ætas solebat solvere jejunia sera, id est usque ad vesperam protracta, glande facili, id est comedendo glandes et alios fructus. Unde et Gregorius ait in homilia, quod apud veteres, qui et semel comedebant in die, prandium hora vespertina fiebat. Nec ætas illa norat per gustum munera Bacchica, id est vina: quoniam nondum colebant vites, nec vinum bibebant. Et ait « munera Bacchica », juxta fabulas poetarum, Bacchum esse deum vinearum ac vini dicentium. Multoque minus norat confundere, id est simul fundere ac miscere, cum melle liquido, id est humido, ex illis commixtis faciendo claretum: nondum enim procurabant sibi talia gulæ irritamenta. Nec insuper noverat vellera lucida, id est pannos albos, Serum, id est hominum sic dictorum, miscere veneno Tyrio, id est colore purpureo, purpuram faciendo: quia in vestium pretiositate necdum peccabant. Porro Seres sunt populi orientales, in quorum terra sunt vermes qui bombyces appellantur, qui in arborum ramis materiam serici pariunt: sicque per « vellera Serum », panni serici designantur. Venenum quoque hic sumitur pro colore: quoniam sicut qui veneno inficitur, nigri coloris efficitur, sic color purpureus nigro conchyliorum conficitur sanguine.
Somnos dabat herba salubres, id est, in herbis et graminibus, seu in hortis, salubriter dormiebant, sicut adhuc fertur de Brachmanis, nondum in lectis et thalamis; amnis quoque lubricus, id est fluvius defluens, dabat eis potum materialiter, quoniam aquam bibebant; pinus altissima, id est arbores sic vocatæ, valde sublimes, dabant eis umbras, quia sub illis quiescebant arboribus.
Amplius, ætas illa nondum secabat alta, id est profunda, maris, quia non navigabant per mare. Altum autem pro profundo accipi solet: sicut ibi, Puteus altus est;1 et in Psalmo, Veni in altitudinem maris. Nec hospes, id est mercator adveniens, viderat nova littora, transfretando de gente in gentem, mercibus undique lectis, id est collectis ad transferendum et vendendum.2
Hic Philosophia prosequitur laudes primæ ætatis, et mala temporis nostri deplangit. Tunc sæva classica, id est feralia bella navalia, tacebant, id est, nondum sonabant nec cœperant; neque cruor, id est sanguis effusus, tinxerat horrida, id est horribilia, arma, odiis acerbis fusis*, id est, odio fraterno nondum inter homines effuso, quia tunc nondum unus possedit quod alius cuperet:3 ideo bella contra se invicem non movebant. Unde Plato in Phædone affirmat, quod propter pecunias bella consurgunt. Et Seneca protestatur: Tunc magna quiete homines inter se viverent, si hæc duo tollerentur pronomina, Meum, et, Tuum. Hinc quoque, ut Aristoteles in Politicis refert, Socratis et Platonis fuit philosophia, quod omnia de jure naturali deberent esse communia, quatenus homines inter se conversarentur magis pacifice.* Quid enim*, id est ad quid,* furor hosticus*, id est ira seu indignatio gravis cujuscumque,* vellet prior ulla arma movere contra proximos, quum ipsi homines viderent*, id est intelligerent,* vulnera esse sæva*, id est pœnosa,* nec ulla præmia sanguinis*, id est, se non esse consecuturos ullam retributionem pro sua belligeratione et læsione?*
Consequenter Philosophia deplorat miseras temporis hujus. Utinam tempora nostra redirent modo in mores priscos, hoc est, utinam homines temporis hujus redirent ad mores laudabiles primæ ætatis tactos. Sed fervens amor habendi, id est æstus cupiditatis ad plura temporalia acquirenda, ardet in corde et appetitiva potentia sævior, id est crudelior, ignibus Ætnæ, id est montis sic appellati, in Sicilia situati, qui evaporat et ejicit ex se igneas atque sulfureas flammas usque ad septem vel octo milliaria: ex quibus terra in gyro adusta infertilis redditur, ut in epistolis suis refert Petrus Blesensis, addens ibidem, quod ignis ille ex igne inferni erumpat. Consonat his quod super Lucam scribit Ambrosius: Ferventior, inquiens, est æstus concupiscentiæ, quam ignis materialis. Quod probat ibidem exemplo cujusdam, qui oculorum dolore laborans, prohibitus fuit a medico uxorem cognoscere, alioqui visum amitteret. Qui nihilo minus concupiscentia inflammatus, in ipso copulæ apparatu, Vale, inquit, amicum lumen. Unde et Tullius libro de Finibus bonorum et malorum: Cupiditates, ait, universas evertunt familias; ex quibus odia, seditiones, iræ et prælia oriuntur, ac amarissima vita. Hinc quoque sanctus Job protestatur: Si deceptum est cor meum super muliere, et si ad ostium amici mei insidiatus sum, scortum sit alteri uxor mea:4 hoc enim nefas est, et iniquitas maxima; ignis est usque ad consumptionem devorans, et omnia eradicans genimina.
Heu! quis fuit ille qui primus fodit, id est, fodiendo invenit, pericula pretiosa, videlicet, pondera auri tecti, id est sub terra absconditi, gemmasque volentes, id est naturali appetitu inclinatas, latere in aquarum et fluminum fundis, et item sub terris. Quarum aliquæ a casu inventæ leguntur: quemadmodum quidam latrones in deserto Indiæ fame afflicti, effodiendo herbarum radices ut eis vescerentur, invenerunt pretiosissimam gemmam topazion omni colore fulgentem. Qua reges in thesauris suis nil pretiosius habent, ut Cassiodorus recitat super illud Psalmi:5 Ideo dilexi mandata tua super aurum et topazion. Porro pretiosiores gemmæ in fluminibus ex paradiso manantibus inveniuntur, ac variis artibus obtinentur, atque ex illis in alias defluunt aquas ipsis viciniores, prout Josephus et Magister in historiis tangunt.
Præterea, contra jam dicta objici potest, quod in Ecclesiaste Salomon loquitur : Ne dicas, Quid causæ est quod priora tempora meliora fuerunt quam nunc sunt?6 Stulta est enim hujusmodi interrogatio. — Rursus, in eo quod dicitur, « pretiosa pericula », videtur esse contradictio quædam. — Amplius, multæ commoditates venerunt hominibus ex auro et gemmis : non est ergo eorum inventio deploranda.
— Insuper, falsum videtur quod hic dicitur de innocentia primæ ætatis: quoniam Cain primogenitus primorum parentum, fuit nequissimus; cujus nequitiam posteri ejus in exordio mundi mox sequi exorsi sunt, ut ex diversis capitulis Geneseos elucescit, et Josephus primo libro Antiquitatum testatur, et in Scholastica recitatur historia, ubi et fertur, quod rapinis, homicidiis, violentiis, pugnis vacabant.7 Unde in Genesi legitur, quod Cain ædificavit civitatem, in qua scilicet ipse cum sibi adhærentibus esset tutus.8
Et respondendum ad primum, quod Salomon loquitur contra eos qui ipsa tempora secundum se criminabantur, quasi malitia hominum oriretur ex temporum qualitate et pravitate, non ex arbitrii libertate: quum tamen tempus potius nuncupetur bonum aut malum, ex bonis et malis factis hominum qui sunt in tempore ipso, prout ait Salvator, Sufficit diei malitia sua.9 — Ad secundum, quod in verbis his, « pretiosa pericula », consistit color rhetoricus qui vocatur contentio, habetque fieri, quando in complexo significatio dictionis unius significationi alterius repugnare videtur: quemadmodum dicitur, Felix ruina, quæ comparatur lapso in bonum; nec est contradictio, quia eidem diversa conveniunt diversis respectibus. Sicque aurum ex sua natura pretiosum est inter metalla, et periculosum hominibus abutentibus eo, juxta illud in Ecclesiastico: Qui amat aurum, non justificabitur.10
— Ad tertium, quod majora ac plura incommoda, tam pœnalia quam culpabilia, proveniunt hominibus ex auro, quam commoda. — Ad quartum, quod Philosophia hic loquitur juxta consuetudinem poetarum, dicentium quod homines in principio duxerunt vitam silvestrem ac simplicem. Quod et verificari potest quantum ad aliquas nationes ac gentes, quum et Tullius in sua Rhetorica contestetur: Fuit tempus in quo homines more bestiarum vixerunt ac vescebantur, et vagabantur ac dormiebant in agris. Absolute tamen verum omnino est quod ex Genesi tactum est. In chronicis quoque habetur, quod Saturnus pater Jovis, pulsus regno a filio suo, intravit Italiam, ibique docuit homines silvestrem vitam agentes, ædificare domos, vineasque plantare, et colere terram. Denique, usque in præsens quidam Hiberni ac alii silvestrem vitam ducere narrantur.
Præterea, de origine auri apud Job inducitur: Habet argentum venarum suarum principia, et auro locus est in quo conflatur.11 Quocirca S. Thomas et alii quidam conscribunt: Metalla generantur ex vaporibus humidis, resolutis ex terra virtute solis atque stellarum, infra terram retentis; propter quod metalla ductilia et liquabilia sunt: sicut econtra lapides aliaque hujusmodi quæ non malleantur neque funduntur, generantur ex exhalatione sicca infra terram retenta. Diversificantur vero species metallorum secundum majorem et minorem depurationem resoluti vaporis, juxta diversitatem digerentis caloris : inter quæ aurum videtur purissimum, deinde argentum. Et juxta majorem minoremve puritatem, metalla communiter sortiuntur diversas origines. Quumque aurum purissimum sit, invenitur (ut plurimum) generatum in sua puritate inter arenulas fluminum, propter multitudinem evaporationis et caliditatis arenæ; argentum autem, in quibusdam venis terræ seu lapidum. Itaque dicitur, Auro locus est in quo conflatur, quia ex multis arenis colliguntur granula auri, quæ in unum conflantur : non in loco quocumque, sed determinato, in quo debita concurrit proportio virtutis activæ ad materiam tali speciei determinatam*.*
Hinc iterum ad Job Eliu ait :12 Ab aquilone aurum venit, et a Deo formidolosa laudatio. Pars quippe septentrionalis tenebrosa est propter elongationem ejus a sole : nihilo minus in septentrionalibus regionibus multum reperitur de auro, quia ibi calore propter circumstans aeris frigus recurrente ad interiora viscera terræ, ad generationem auri ibidem efficacius operatur.
Footnotes
Chapter 69 of 199