Articulus 22
MYSTICUS SENSUS HUJUS QUINTI METRI.
PRÆTEREA, mystice per priorem ætatem intelligi potest status et tempus primitivæ Ecclesiæ Christi in Terra sancta. Quæ ætas vere felicissima fuit. De qua illud Sapientiæ excellenter verificatur : Senectus venerabilis est, non diuturna, neque annorum numero computata;1 cani autem sunt sensus hominis, et ætas senectutis, vita immaculata.
Hæc ætas « contenta » fuit « fidelibus arvis, nec perdita luxu inerti », quoniam sobriissime, abstinentissime et continentissime vixit primitiva Ecclesia : quæ etsi interdum pane, vino, piscibus utebatur, hoc tamen tam modice fuit, ut quasi pro nihilo reputetur. Vestium quoque vilitate, asperitate, simplicitate gaudebat; nec mercimoniis insistebat neque mercantiis. Maluit mortem patienter pati pro Christo, quam pugnando resistere, quum tamen in Jerusalem plures exsisterent Christiani quam infideles Judæi, ut in Itinerario S. Clementis narratur. Postmodum vero, tempore S. Antonii cœperunt plurima millia beatissimorum Patrum et Fratrum, eremitæ, cœnobitæ, anachoretæ, in desertis deservire Altissimo, cum incredibili quodam fervore, victualiumque rigore, vestium asperitate ac tenuitate, cum summa patientia, inviolabili caritate, profundissima humilitate, et breviter, cum perfectione incomparabiliter ampliori quam ætas illa de qua in littera fatur Philosophia.
Unde cum ingenti suspirio et lamentatione gravissima dicere possumus, et merito diceremus : « Utinam modo tempora nostra redirent in mores » illorum, ita quod electorum illorum sequeremur vestigia saltem nos religiosi, in quibus, proh dolor! refriguit caritas.2 Verum avaritia, ambitio, concupiscentia flammas jam emiserunt, nec adhuc emittere cessant, flammis igneorum montium periculosiores, ferventiores et inexstinguibiliores, omnia in Ecclesia devastantes. In qua nunc, heu, heu, heu! universa videntur venalia : in tantum ut nec in claustris et congregationibus simoniaca pravitas, imo et hæresis, evitetur, atque pro consecrationibus episcoporum et abbatum, pro quibus, secundum jura antiqua sanctorumque Patrum canones et decreta, nil temporale licet exigere, jam exigantur præfixæ denariorum immaniter magnæ et solo auditu horrendæ. Quod quam scandalosum, quantarum turbationum, contentionum litiumque origo sit, experientia pandit.
« Heu! quis fuit primus ille » qui istas abusiones induxit? Quis itidem fuit ille qui primus Ecclesiam cœpit temporalibus ditare reditibus? Quod quamvis Constantinus egerit imperator pia plane intentione, sicut et alii reges principesque devoti, immoderata tamen opulentia facta est ecclesiastici status, in omni gradu ac ordine, ruina præcipua.
Footnotes
Chapter 70 of 199