Metrum 5
Felix nimium prior ætas, Contenta fidelibus arvis, Nec inerti perdita luxu; Facili quæ sera solebat Jejunia solvere glande, Nec Bacchica munera norat Liquido confundere melle,
Nec lucida vellera Serum Tyrio miscere veneno. Somnos dabat herba salubres, Potum quoque lubricus amnis, Umbras altissima pinus. Nondum maris alta secabat, Nec mercibus undique lectis,
Nova littora viderat hospes. Tunc classica sæva tacebant, Odiis neque fusus acerbis Cruor horrida tinxerat arma. Quid enim furor hosticus ulla Vellet prior arma movere, Quum vulnera sæva viderent, Nec præmia sanguinis ulla?
Utinam modo nostra redirent In mores tempora priscos. Sed sævior ignibus Ætnæ Fervens amor ardet habendi. Heu! primus quis fuit ille Auri qui pondera tecti, Gemmasque latere volentes, Pretiosa pericula, fodit?
Chapter 68 of 199