Skip to the text

Prosa 6

QUID autem de dignitatibus potentiaque disseram, quas vos veræ dignitatis ac potestatis inscii, cœlo exæquatis? Quæ si in improbissimum quemque ceciderint, quæ incendia flammis Ætnæ eructantibus, quod diluvium tantas strages dederit? Certe (uti meminisse te arbitror) consulare imperium, quod libertatis principium fuerat, ob superbiam consulum vestri veteres abolere cupierunt: qui ob eamdem superbiam prius regium de civitate nomen abstulerant. At si quando, quod perrarum est, probis honores deferantur, quid in eis aliud quam probitas utentium placet? Ita fit ut non virtutibus ex dignitate, sed ex virtute dignitatibus honor accedat.

Quæ vero est ista vestra expetibilis ac præclara potentia? Nonne, o terrena animalia, consideratis quibus præsidere videamini? Nam si inter mures videres unum aliquem jus sibi ac potestatem præ ceteris vindicantem, quanto movereris cachinno? Quid vero, si corpus spectes, imbecillius homine reperire queas, quos sæpe muscularum quoque vel morsus, vel in secreta quæque reptantium necat introitus? Quo vero quisquam jus aliquod in quempiam, nisi in solum corpus, et quod infra corpus est (fortunam loquor), possit exercere? Num unquam libero imperabis animo? Num mentem firma sibi ratione cohærentem, de statu propriæ quietis amovebis? Quum liberum quemdam virum suppliciis se quidam tyrannus adacturum putaret, ut adversum se factæ conjurationis conscios proderet, linguam ille momordit atque abscidit, et in os tyranni sævientis abjecit. Ita cruciatus, quos putabat tyrannus materiam crudelitatis, vir sapiens fecit esse virtutis. Quid autem est quod in alium facere quisquam possit, quod sustinere ab alio ipse non possit? Busiridem accepimus necare hospites solitum, ab Hercule hospite fuisse mactatum. Regulus plures Pœnorum bello captos, in vincula conjecerat; sed mox ipse vinctorum catenis manus præbuit. Ullamne igitur ejus hominis potentiam putas, qui quod ipse in alium potest, ne id in se alter valeat, efficere non possit? Ad hæc, si ipsis dignitatibus ac potestatibus inesset aliquid naturalis ac proprii boni, nunquam pessimis provenirent. Neque enim sibi solent adversa sociari: natura respuit ut contraria quæque jungantur. Ita, quum pessimos plerumque dignitatibus fungi dubium non sit, illud etiam liquet, natura sui bona non esse, quæ se pessimis hærere patiantur. Quod quidem de cunctis fortunæ muneribus dignius existimari potest, quæ ad improbissimum quemque uberiora proveniunt. De quibus etiam illud considerandum puto, quod nemo dubitat esse fortem, cui fortitudinem inesse conspexerit; et cuicumque velocitas adest, manifestum est esse velocem. Sic musica quidem musicos, medicina medicos, rhetorica rhetores facit: agit enim cujusque rei natura quod proprium est; nec contrariarum rerum miscetur effectibus, sed ultro quæ sunt adversa depellit. Atqui nec opes inexpletam restinguere avaritiam queunt; nec potestas sui compotem fecerit, quem vitiosæ libidines insolubilibus adstrictum retinent catenis; et collata improbis dignitas, non modo non efficit dignos, sed prodit potius et ostentat indignos. Cur ita provenit? Gaudetis enim sese res aliter habentes falsis compellare nominibus, quæ facile rerum ipsarum redarguuntur effectu. Itaque nec illæ divitiæ, nec illa potentia, nec hæc dignitas jure appellari potest. Postremo idem de tota fortuna concludere licet: in qua nihil expetendum, nihil nativæ bonitatis inesse manifestum est; quæ nec se bonis semper adjungit, et bonos, quibus fuerit adjuncta, non efficit.

Chapter 71 of 199