Skip to the text

Articulus 23

EXPOSITIO PROSÆ HUJUS SEXTÆ.

HÆC est sexta hujus secundi voluminis prosa: in qua docet Philosophia, in dignitatibus prælaturæ et potestatibus præsidentiæ non consistere summum bonum, quemadmodum prosa præcedenti probavit hoc ipsum de terrenis divitiis.

Quid autem de dignitatibus, id est officiis præsidentiæ spiritualis, potentiaque, id est sæculari potestate, disseram, id est dicam? Quas vos veræ dignitatis ac potestatis inscii, id est, quas vos ambitiosi et excæcati non advertentes quod ista potestas ac dignitas sint potius onera atque obsequia, quam prælationes et imperia, quia non ordinantur ad proprios vestros honores et commodum, sed ad subditorum utilitates, nec digne et salubriter committuntur ambitiosis: quas, inquam, cælo exæquatis, id est, in tantum reputatis ac si essent dignitates beatificæ ac supernæ, ita quod beatitudo vestra in ipsis consisteret. Quæ si in improbissimum quemque ceciderint, id est, si quicumque inhonestissimus fuerit ad eas promotus, quæ incendia flammis Ætnæ eructantibus, quod diluvium tantas strages dederit? id est, in tali casu dignitas et potestas illa erit causa tantæ devastationis, oppressionis et occisionis quamplurimorum hominum, quot flammæ montis sulfurei nomine Ætnæ, et particularia quæque diluvia, non dederunt, id est, non intulerunt, « tantas strages », id est hominum interfectiones. Istud patet in tyrannis; et patuit Romæ, sub præsidentiis Syllæ et Marii. Etenim Sylla quodam tempore tot Romanos occidit, ut unus amicorum ejus dixerit ei: Cesset manus tua, ut remaneant quibus imperes. Idem legitur libro primo et secundo Machabæorum de Tryphone vitiosissimo, et de impiissimo rege Antiocho. Unde scriptum est:1 Erant toto triduo octoginta millia ab Antiocho interfecti, quadraginta millia vincti, non minus autem venundati.

Certe, uti, id est sicut, meminisse te arbitror ex historiis et chronicis Romanorum, vestri veteres, id est antiqui Romani, prædecessores patresque vestri, cupierunt abolere, id est auferre, consulare imperium, id est ipsos consules et regimen præsidentiamque eorum, ob superbiam consulum: qui primo cœperunt pie ac prudenter præesse; sed per honores fuerunt in ipsis mutati mores, ita quod magis quærebant se ipsos quam subditorum bonum commune, contra illud Ecclesiastici: Rectorem te posuerunt? noli extolli:2 esto in illis quasi unus ex ipsis; curam illorum habe, et sic considera. Quod consulare imperium, id est regimen, fuerat libertatis principium. Tarquinius enim Superbus, fuit ultimus rex Romanorum, immediate ante institutionem et præsidentiam consulum: atque sub illo rege et aliquando ante, erant Romani in servitutem et servilem timorem redacti; ipso autem expulso, ad libertatem meliorem reducti sunt, ut tangit Augustinus libro de Civitate Dei. Qui Romani, non idem numero, sed specie, ob eamdem superbiam prius regni de civitate nomen abstulerant, id est, regni præsidentiam a Roma removerunt propter regum illorum elationem. Quum enim Tarquinius, ferox filius præfati Tarquinii Superbi, oppressisset Lucretiam, uxorem Collatini principis Romani, clarissimam feminam, indignati Romani expulerunt patrem illum cum filio: quia tunc consules præesse cœperunt. Quæ omnia in Orosio gestisque Romanorum plenius continentur, et Thomas in libro de Regimine regum allegat.

At si quando, id est si interdum, quod perrarum est, id est, valde raro contingit, probis honores deferantur, id est, dignitates ac potestates offerantur et committantur viris prudentibus et honestis, quid in eis aliud quam probitas utentium placet? id est, justis et sapientibus nil aliud principaliter placet in ipsis præsidentibus seu potestate et dignitate eorum, nisi ipsorum « utentium probitas », qui potestate et dignitate utentes, ordinando eas ad subditorum suorum profectum, non fruuntur, ponendo sibi finem in excellentia propria, ut agunt ambitiosi, quibus dicitur in libro Sapientiæ: Discite, reges et judices; præbete aures, qui continetis multitudines, et placetis vobis in turbis nationum: quoniam quum essetis ministri regni Dei, non recte judicastis, neque secundum voluntatem ejus ambulastis, horrende et cito apparebit vobis.

Ita fit ut non virtutibus ex dignitate, sed ex virtute dignitatibus honor accedat: id est, ex his sequitur, quod reverentia exhibeatur « dignitatibus » et constitutis in dignitate atque officio, potius propter eorum virtutes, probitatem, prudentiam, quam « virtutibus » et virtuosis officiatis propter præsidentiæ dignitatem. Verumtamen unum istorum adjuvat aliud, et facit plus honorabile: quoniam magis sunt honorandi virtuosi prælati et principes justi, quam qui solum sunt prælati aut principes, aut solum sunt virtuosi et sapientes, nec præsidentes; et hoc ceteris paribus. Virtus ergo melior est et magis propter se intendenda, quam dignitas aut potestas. Idcirco felicitas magis consistit in actu virtutis, quam dignitatis aut potestatis dumtaxat.

Virtus quoque videtur præcipua ratio honorandi quemcumque. Unde secundum Philosophum, honor est exhibitio reverentiæ in signum virtutis. Nihilo minus honor et obedientia exhibenda sunt etiam indignis præsidibus, in his quæ ad eorum spectant officium cathedramque concernunt, quum beatissimus princeps Apostolorum B. Petrus in sua prima mandet Canonica: Servi, subditi estote dominis, non solum bonis et modestis, sed etiam dyscolis.

Denique multæ sunt rationes et causæ alios honorandi. Una est origo: sicque sunt honorandi parentes. Secunda, propter prælationem seu præsidentiam: juxta illud ad Romanos, Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit. Tertia, propter senectutem: juxta illud, Coram cano capite consurge, et honora personam senis. Quarta, propter accepta beneficia: propter quod Deo, magistris et parentibus nequit reddi æquivalens. Unde in Ecclesiastico scriptum est: Danti mihi sapientiam dabo gloriam. Quinta, propter sapientiam, scientiam et virtutes: juxta illud, In multitudine presbyterorum prudentium sta, et sapientiæ eorum ex corde conjungere; et denuo, Cum viro sancto assiduus esto. Aliqui autem honorandi sunt propter plures causarum istarum; Deus vero incomparabiliter propter omnes has causas, quum et antiquitas ei metaphorice adscribatur, æternitas proprie, qui omnem senectutem

I Petr. II, 18.

Rom. XIII, 1.

Lev. XIX, 32.

Eccl. XI, 23.

Ibid. VI, 35.

Ibid. XXXVII, 15. regium

Sap. VI, 2, 3, 5, 6. sicut et omne tempus includit. Unde in Daniele legitur : Throni positi sunt, et Antiquus dierum sedit.3

Præterea, quidam sunt insipientes, ambitiosi et vani, quibus placent ipsa dignitas et potestas secundum se aut annexum honorem aut libertatem seu proprium commodum. Contra quos subditur :

Quæ vero est ista vestra expetibilis ac præclara potentia? Istud partim ironice dicitur, tanquam dicatur : O infelices ambitiosi, « quæ » et quanta res « est ista » temporalis præsidentia atque auctoritas, quam tam vehementer appretiamini, tam intense appetitis, quasi in ea sit salus vestra? Et utique potestas et dignitas prælatorum ac principum, præsertim in evangelica lege, est grandis sublimitas, divina proprietas, vicariatusque Dei atque auctoritas ingens, præsertim quum ordinetur ad beatitudinem summam et cooperetur ad eam. Attamen donum est gratiæ gratis datæ, commune bonis ac malis, electis ac reprobis, involutum periculis maximis : quod digne exercere ac meritorie exsequi homo nequit nisi per caritatem et gratiam gratum facientem, imo et per magnam perfectionem, de quibus incertus est an habeat eas. Idcirco incautum, præsumptuosum temerariumque censetur, adspirare et conari ad eam. Hinc subditur :

Nonne, o terrena animalia, consideratis quibus præsidere videamini? id est, merito attenderetis cujus speciei sint subditi vestri, videlicet quod ejusdem naturæ sint cujus et vos, et confratres ac proximi vestri, et forsitan multo meliores quam vos per gratiam et virtutes, ac forsan magis electi a Deo. Ideo non debetis affici ad præsidentiam super ipsos, sed humiliare vos ipsos, ac Dei judicium formidare, quia judicium durissimum fiet in his qui præsunt, et potentes potenter tormenta patientur, ac fortioribus fortior instat cruciatio, ut dicitur in libro Sapientiæ.4 Propter quod recte dixit Chrysostomus : Quis est qui cupit præesse, et curam appetit animarum (id est prælationem, dignitatem, præbendam, cui cura illa annexa est), nisi qui non timet judicium Dei? O quam verum est hoc! Et quoniam ita non agitis, « terrena animalia », brutis estis similia, in quibus non est ratio recta, nec sapientia vera, sed prudentia carnis, quæ mors est.5 De talibus loquitur Deo Jeremias :6 Recedentes a te, in terra scribentur. « O » ergo « terrena animalia »! non homines cœlestes angelive terrestres, sed animales, sensualitatem sequentes : de quibus loquitur in sua epistola S. Judas apostolus :7 Hi sunt qui segregant semetipsos, animales, spiritum non habentes.

Nam si inter mures videres unum aliquem jus sibi ac potestatem præ ceteris vindicantem, quanto movereris cachinno? id est, utique multum rideres ac derideres, si cerneres in numero murium « unum » murem assumentem « sibi jus », id est auctoritatem et legem, « ac potestatem » præsidendi aliis muribus, quia stulta esset præsumptio; et diceres : En insensato ac misero illi muri apparet quod sit ceteris muribus melior atque præstantior. Quanto magis tu, homo ambitiose, infelix et fatuus es? quia quum sis rationalis creatura, tam cæcus es mente, quod ad regimen aliorum te audes ingerere, quum non sufficias regere, refrenare, compescere temetipsum. Nec imples in te ipso illud Apostoli :8 Cum metu et tremore vestram salutem operamini. Quomodo ergo implebis illud in temetipso ac aliis? Hinc teste Gregorio, unusquisque toties ad apostasiæ crimen prolabitur, quoties præesse hominibus cupit aut delectatur; et quem delectat esse hominum judicem ac prælatum, non delectabit in die judicii videre Christum judicem summum. Bene quoque ad confutandum ambitiosorum insaniam inducitur similitudo vilissimi et inquietissimi bruti, videlicet muris, ad cujus similitudinem viles et inquieti sunt ambitiosi, aliisque molesti, suspiciosi, ficti, ac alios temere judicantes detractionibusque mordentes.

Insuper tangit aliam rationem quæ debeat unumquemque reprimere a tanta vanitate, videlicet considerationem humanæ fragilitatis. Quid vero, si corpus spectes, imbecillius homine reperire queas? id est, si diligenter attendas humani corporis proprietates, quod passibilissimum est, « quid queas reperire imbecillius », id est impotentius, « homine », ad resistendum levius, si tangatur nec defendatur? Quos sæpe muscularum quoque vel morsus, vel in secreta quæque reptantium necat introitus, id est, « quos » homines frequenter « necat vel morsus » minutissimarum bestiarum, sicut Deus misit in Ægyptios scinifes, « vel introitus reptantium in quæque secreta », sicut interdum parvi serpentes intrant per os in ventrem, homine dormiente, aut ex situla aquam potante.9

Consequenter probat, quod dominatio unius in alium non se extendit nisi in corpus. Vero (pro Sed) quo, id est in quo, possit quisquam exercere jus aliquod, id est potestatem, in quempiam, id est in aliquem hominem, nisi in solum corpus ipsius et in id quod infra corpus est? Loquor fortunam, id est, in bona fortunæ, quæ sunt exteriora temporalia fortunæ subjecta. Fortuna vero proprie est ipse practicus intellectus, in quantum est causa alicujus effectus, præter propositum suum et raro : sicque fortuna est superior corpore. Num unquam libero imperabis animo? id est, libero arbitrio subditi tui, seu alterius, non poteris imperare. Num mentem sibi firma ratione cohærentem, de statu propriæ quietis amovebis? id est, superiorem animæ partem stabili ac rationabili considerationi, proposito seu fundamento innitentem, non valebis turbare, nec de statu suæ tranquillitatis detrudere. Ad quod hortatur Gregorius : Stet, inquiens, inflexibilis mentis nostræ status, nulla nos prospera elevent, nec adversa perturbent. Unde in libro Proverbiorum dicitur : Justus quasi fundamentum sempiternum, impius sicut tempestas pertransiens;10 et in Ecclesiastico : Non te ventiles in omnem ventum;11 esto firmus in via Domini, et in veritate sensus tui. Porro homines passionati et vitiosi, sunt sicut arundo vento agitata, et mutantur ut luna.1213 De quibus ait Psalmista : Deus meus, pone illos ut rotam, et sicut stipulam ante faciem venti.14

Deinde, quod dictum est probat exemplo. Quum liberum quemdam virum suppliciis se quidam tyrannus adacturum putaret, id est, dum ferox et impius quidam princeps « putaret se quemdam virum liberum », id est sapientem, non subjectum sed dominantem motibus passionum, « adacturum suppliciis », id est compulsurum per tormenta, ut adversum se factæ conjurationis conscios proderet, id est, ut manifestaret eos qui conjuraverant adversus ipsum tyrannum; linguam ille momordit atque abscidit morsu dentium, et in os tyranni sævientis abjecit, id est, in faciem illius projecit. Ita cruciatus, quos putabat tyrannus materiam crudelitatis, vir sapiens fecit esse virtutis : id est, philosophus ille pœnas illas quas toleravit, et per quas tyrannus crudelitatem in ipso exercuit, ipse convertit in materiam virtutum, ostendendo in eis suam fidelitatem ad amicos, suam constantiam in adversis, suam patientiam, imo et fortitudinem, in tormentis. Hunc philosophum quidam dicunt Anaxagoram fuisse. Aliquid simile refert Hieronymus in Legenda beatissimi Pauli primi eremitæ, quemadmodum persecutor non valens quemdam adolescentem per tormenta a fide avertere, fecit eum resupinum in loco jucundo ligari, ut impudica quædam adveniens et illi se applicans, ipsum traheret ad peccandum. Qui fortissimus Christi miles inflammari se sentiens, propriam linguam morsu amputans, in os deosculantis meretricis exspuendo projecit.

JOANNES. — Numquid mutilatio talis est licita ?

DIONYSIUS. — Si pro corporis sanitate licet unum membrum abscidere, cur non pro animæ salute et conservatione justitiæ, et quando aliter subveniri non valet, præsertim quando hoc fit ex secreto instinctu Spiritus Sancti, prout de quibusdam sanctis feminis recitat Augustinus, quæ ne violarentur, se submerserunt, et Samson se ipsum una cum Philisthæis oppressit ac interfecit?15

JOANNES. — Nonne servi et filii, præcipue religiosi, tenentur suis superioribus obedire? Obedire autem est actus voluntatis ex judicio rationis: ergo non solum in corpus, sed in animam quoque, imo et in vires ejus supremas, servitus ista descendit, et usque ad eas se auctoritas præsidentis extendit.

DIONYSIUS. — Hæc quæstio major est, et objectio ista acutior. Verumtamen verbis istis Philosophiæ concordat quod Seneca protestatur: Errat qui putat servitutem in totum descendere hominem; pars ejus melior excepta est: corpora servituti obnoxia sunt, mens sui juris est. Quocirca scribit Thomas in secunda secundæ, quæstione centesima quarta: Ex duobus contingit quod inferior non tenetur suo superiori in omnibus obedire.16 Primo, propter præceptum majoris potestatis in contrarium: sicut magis obediendum est regi quam militiæ principi. Secundo, si superior jubeat quid subjecto, in quo subditus non est illi subjectus: ut si pater præcipiat filio penitus continere nec nubere. Ideo Seneca dixit: Errat qui putat servitutem in totum descendere hominem, etc. Hinc in his quæ ad interiorem voluntatis motum mentisque actum internum pertinent, tenetur homo soli Deo obedire; homini autem, in his quæ exterius per corpus agenda sunt (et quoad hæc, tenentur inferiores superiori suo parere ex voluntate ac rationis judicio: et juxta hoc verba Philosophiæ ac Senecæ sunt sapienter intelligenda). Denique, in his quæ per corpus agenda sunt, aliqua spectant ad corporis naturam: in quibus non tenetur homo homini, sed soli Deo, obediens esse, quoniam omnes homines natura sunt pares. Ideo si parentes aut domini jubeant prolibus aut ministris non contrahere matrimonium, non generare, nec manducare; non tenentur servi et filii in talibus obedire. Unusquisque vero superiori suo obedire tenetur in his quæ concernunt cathedram seu jurisdictionem et auctoritatem sui superioris: ut miles duci exercitus, in pertinentibus ad bellum; filii parentibus, in his quæ spectant ad vitæ disciplinam et curam domesticam; servi dominis, in operibus servilibus; religiosus abbati seu priori, in contentis in regula seu statutis suæ professionis.

Consequenter tangitur alia ratio ob quam sæcularis et corporalis potentia non est multum neque ut summum bonum appretianda: quia quod unus alteri per eam irrogat, potest tolerari et pati ab aliquo. Quod probat per duo exempla.

Quid autem est quod in alium facere quisquam possit, quod sustinere ab alio ipse non possit? quasi dicat, Nihil: saltem in aliquo casu, et ab eodem numero vel specie. Qui enim alium decollat, ab eodem numero decollari non potest.

Accepimus, id est, ex historiis cognovimus, Busiridem regem Ægypti solitum necare hospites, id est eos quos suscepit hospitio, ut eorum bona sibi retineret (sicque crudelissimus et cupidissimus fuit), mactatum fuisse ab Hercule hospite, id est hospitato ab illo rege. Hercules namque instar Samsonis fuit fortissimus, valdeque prudens, et bonus bonitate acquisitarum virtutum. Qui hospitatus a rege illo pravisimo, atque perpendens machinationes illius, forti manu invasit illum et occidit in propria domo. Fuitque Hercules naturalis filius Jovis.

Regulus plures Pœnorum bello captos, in vincula conjecerat. Iste fuit Marcus Regulus, nobilissimus et senator, qui a Romanis contra Africam missus, multos « Pœnorum », id est Africanorum, præsertim Carthaginiensium, vicit, occidit, vinculavit. Sed mox ipse vinctorum catenis manus præbuit, id est, paulo post a Carthaginiensibus fuit captus, vinctus, incarceratus: sicque « præbuit » et extendit

« manus » suas ad vincula, ad quæ vincti manus suas extendunt. De hoc Marco tangit Augustinus in libro de Civitate Dei, et plenius fertur in chronicis et commentariis, quod Carthaginienses ipsum vinctum dimiserunt redire Romam, hoc pacto quod persuaderet Romanis quatenus remitterent ipsis Carthaginiensibus vinctos ex Africa: et si Romani hoc facerent, ipse Marcus maneret liber ibidem; si non, ipse rediret Carthaginem. Quumque venisset Romam, et causam exposuisset Romanis, ipsi totum posuerunt in arbitrio Marci: qui ad commune bonum magis quam ad proprium respiciens, consuluit ut ipse remitteretur, quia jam senex parum reipublicæ posset prodesse, et capti ex Africa multi ac juvenes possent Romanis obesse dimissi, et Africanis prodesse reversi. Sicque Marcus Carthaginem est reversus, et ab eis crudelissima morte peremptus. Ex quo facto Henricus de Hassia et alii quidam doctores probant, quod homo naturali amore potest plus diligere bonum commune quam proprium, et per consequens Deum amplius quam se ipsum. Ex quo ultra concludunt, quod sine revelatione quis pro certo scire non valet se esse in caritate, eo quod amor naturalis tantam conformitatem habere potest cum amore divino infuso: et in hoc Alexander, Thomas, Albertus, Bonaventura aliique concordant.17

Ex his Philosophia concludit: Ullamne igitur ejus hominis potentiam putas, id est, æstimas tu aliquam esse « potentiam ejus », qui quod ipse in alium potest, ne id in se alter valeat, efficere non possit, id est, qui hoc obtinere aut implere non potest, quod nemo alius possit sibi infligere malum quod ipse inferre aliis potest? quasi dicat: Non multum reputanda est potestas hominis talis. Hinc Augustinus loquitur in sermone: Securus minetur mortem, qui non timet mortem; si autem et ipse timet mortem, advertat in se parem conditionem, et a Domino simul petat miserationem: cur se extollit in comminatione inflatior potestas, in carne æqualis infirmitas? Hinc et Isaias inducit: Quis tu, ut timeas ab homine mortali, et a filio hominis, qui quasi fœnum arescet?18 Hinc quoque qui aliis injuriantur, nunquam securi sunt: imo jugiter habent vereri ne ipsis fiat quod ipsi aliis intulerunt, vel etiam ab his qui sciunt eos esse injuriosos in quosdam. Nempe ut Seneca fassus est: Qui uni facit injuriam, multis minatur; et qui in servos suos crudelis est, ostendit sibi in aliis non deesse voluntatem, sed facultatem. Ideo quoque in Job scriptum est: Sonitus terroris semper in auribus impii, et quum pax sit, ille insidias suspicatur;19 et in libro Sapientiæ:20 Quum sit timida nequitia, semper præsumit sæva perturbata conscientia. Unde et Seneca rursus testatur: Multos timere debet, quem multi timent; et iterum: Nequitia ipsa pœna est sui, quoniam mala conscientia nunquam est secura; idcirco, quod alteri feceris, exspecta tibi ab alio fieri. Præterea his concordat quod in Judicum libro Adonibezec ait: Septuaginta reges, amputatis manuum ac pedum summitatibus, colligebant sub mensa mea ciborum reliquias; sicut feci, ita reddidit mihi Dominus.21 Siquidem filii Israel ante hæc verba amputaverant ei manuum suarum pedumque summitates.22

Deinceps ponit aliam rationem ad idem, videlicet quod potestates ac dignitates non sunt formaliter atque moraliter bonæ in se, neque beatitudinem continentes, quia sæpissime insunt et competunt vitiosis hominibus.

Ad hæc, si ipsis dignitatibus ac potestatibus inesset aliquid naturalis ac proprii boni, id est aliquid boni moralis quod sit principale hominis bonum, puta bonum humanum, conveniens homini in quantum est ratione vigens ac utens, ac virtuose se habens, nunquam pessimis provenirent, id est, vitiosis hominibus non inessent formaliter, ut bona moralia et gratiarum charismata, quæ et habentem perficiunt, et indignum dignificant : propter quod aliqui dicunt, quod gratia et virtutes non insunt indignis, quia eo ipso quo insunt, faciunt sua subjecta eis digna. Neque enim solent sibi adversa sociari, id est, contraria seu opposita simul non insunt eidem, ut virtus et vitium, albedo et nigredo, visus et cæcitas, præsertim secundum idem et respectu ejusdem. Verumtamen, secundum B. Dionysium, malum fundatur in bono, quum non sit aliquid essentialiter malum.23 Non tamen formaliter idem sunt, nec unum taliter prædicatur de alio. Propter quod subditur :

Natura respuit, id est, naturalis proprietas entium non admittit, ut contraria quæque jungantur in eodem simul et semel, respectu ejusdem et secundum idem, et per prædicationem de se invicem. Eadem tamen superficies potest esse alba pro una parte, et nigra pro alia; idem quoque homo potest esse parvus et debilis respectu unius, puta gigantis, et magnus ac fortis respectu alterius. Verumtamen Magister in Sententiis ait, quod regula dialecticorum dicens contraria simul esse non posse, fallit in his contrariis quæ sunt bonum et malum, videlicet quia malum fundatur in bono :24 attamen regula illa sic intellecta ut tactum est, non fallit in eis. Unde et Apostolus ad Corinthios scribit : Quæ societas luci ad tenebras? Jeremias quoque dicit : Quid paleis ad triticum?2526 Consonat item his illud Isaiæ : Væ qui dicitis malum bonum, et bonum malum, ponentes tenebras lucem, et lucem tenebras.27 Nihilo minus potestates et dignitates sunt bonæ bonitate entis, sicut et omnia entia positiva : imo, insuper sunt divinæ proprietates et dona gratiæ gratis datæ ; et quædam sunt potestates et dignitates supernaturales in evangelica lege. Quemadmodum etiam insunt hominibus pessimis, ita et optimis. Quæ omnia Hugo super Angelicam hierarchiam magni Dionysii scribit. Unde ad Romanos dicit Apostolus : Non est potestas nisi a Deo ;28 itaque qui potestati resistit, Dei ordinationi resistit. Nam et Christus in passione præsidi dixit : Non haberes adversum me potestatem ullam, nisi datum tibi desuper esset.29

Itaque, quum pessimos plerumque dignitatibus fungi non sit dubium, ut patet de principibus et prælatis scandalose ac vitiose viventibus, qui teste Gregorio, tot mortibus, tot æternis damnationibus digni sunt, quot subditi aut etiam alii scandalizantur ex eis, illud etiam liquet, natura sui bona non esse, id est, hoc itidem constat, potestates ac dignitates ex sua natura non esse moraliter bonas, quæ se pessimis hærere patiantur, id est, quarum naturæ non repugnat quod inhæreant pessimis : quo constat, quod non faciunt hominem moraliter bonum neque felicem. Unde de talibus pessimis Dominus ait per Osee : Ipsi regnaverunt, et non ex me ;30 principes exstiterunt, et non cognovi. Quod Dominus ideo loquitur, quoniam quamvis potestas talium sit ab ipso, non tamen potestatis abusio, nec ambitiosa et violenta intrusio.

Quod quidem de cunctis fortunæ muneribus, id est de omnibus donis et bonis fortuitis, dignius existimari potest, quod scilicet non sunt moraliter bona, quæ ad improbissimum quemque uberiora proveniunt, id est, vitiosioribus sæpe abundantius conceduntur. Quemadmodum paterfamilias habens filios duos, unum obedientem et bonum, aliumque rebellem ac pravum, bona sua meliora largitur obedienti, viliora rebelli : sic Deus omnipotens electis et bonis dat bona sua præstantiora, hoc est dona gratiæ in præsenti et dona gloriæ in futuro, temporalia quoque ad competentiam, vel etiam ad abundantiam, ad aliorum subventionem ; impiis vero et reprobis, quibus omnia cooperantur in malum, præstat bona fortunæ sæpe abundantius. Quod et ideo agit, quoniam ipse nullum bonum dimittit irremuneratum. Iniqui autem aliqua bona ex genere operantur, quamvis non ex caritate, visitando ecclesiam, eleemosynas dando, etc. Pro quibus omnipotens Deus temporalia eis rependit, et prospera mundi concedit, seu vitam prolongat : quæ dona non sunt moraliter bona, ut consequenter probat diffusius.

De quibus, scilicet bonis fortunæ, etiam illud considerandum puto, quod nemo dubitat esse fortem, cui fortitudinem inesse conspexerit; et cuicumque velocitas adest, manifestum est esse velocem : accidentia namque denuntiant sua subjecta. Sic musica quidem musicos, medicina medicos, rhetorica rhetores facit formaliter, seu in genere causæ formalis. Agit enim cujusque rei natura quod proprium est ei : id est, quælibet materia seu forma habet aliquam naturalem ac propriam actionem, per quam potest suo fini conjungi et propriam perfectionem attingere ; alias esset frustra.31 Quod et supra ostensum est. Propter quod asserit Damascenus, quod impossibile est aliquid esse expers propria operatione. Et talis operatio rei ab aliquibus nominatur actio notionalis, quia in ea est quasi refloritio quædam naturæ, et per eam natura rei præsertim cognoscitur. Unde communiter dicitur, quod operatio arguit formam. Nec contrariarum rerum miscetur effectibus, id est, cum oppositarum naturarum actibus non communicat, quia naturæ contrariæ actiones habent distinctas. Frequenter tamen in eodem supposito sunt, et ad eumdem effectum concurrunt : sicut mixta constant ex elementis contrariis, quorum etiam contrariæ qualitates ad congruam complexionem, harmoniam, mixturam requiruntur ac confluunt ; compositum quoque ex materia et forma constat. Sed ultro quæ sunt adversa depellit, id est, contrarium suum expellit pro posse, ita quod simul non stant in gradu perfecto, sed remisse, sicut in tepido est aliquid frigoris et caloris : quia ut ait Philosophus, unumquodque tanto plus aut minus est tale, quanto plus aut minus habet admixtum de suo contrario.

Atqui, id est pro certo, nec opes inexpletam restringere avaritiam queunt, id est, divitiæ non valent insatiabilem cupiditatem reprimere et complere.32 Nec potestas sui compotem fecerit*, id est, sæcularis et mundana seu præsidentialis potentia non facit potentem propriæ mentis, ita ut rationi obtemperet, nec dominandi libidine superetur,* quem vitiosæ libidines insolubilibus adstrictum retinent catenis*, id est, quem pravæ affectiones ambitionis et carnalitatis tenent valde indissolubiliter ligatum vinculis vitiorum : sicut præallegatum est illud Proverbiorum, Iniquitates suæ capiunt impium, et funibus peccatorum suorum constringitur ;33 et quod ait Apostolus, Resipiscant a laqueis diaboli, a quo captivi tenentur.34 Unde et Isaias asserit : Væ qui trahitis iniquitatem in funiculis vanitatis, et quasi vinculum plaustri peccatum.35 Verumtamen insolubilitas non dicit omnimodam impossibilitatem, sed grandem difficultatem resipiscendi : alias habituati in vitiis de sua impœnitentia excusarentur, quum Dominus non requirat ab homine impossibile aliquid. Porro ex frequentia actus, habitus generatur, ex habitu consuetudo, ex consuetudine diuturna necessitas quædam, id est vehemens valde inclinatio et impulsio maxima.*

Et collata improbis dignitas, non modo non efficit dignos, sed prodit potius et ostentat indignos, quia ex dignitate eis collata, peccata eorum sunt graviora : quia quo altior gradus et dignitas, eo major iniquitas ; et quo altior est ascensus, eo periculosior est ruina. Ideo dici solet, quod principatus ostendit virum.

Verum his objici potest, quod (ut dictum est) accidens denominat suum subjectum : ergo dignitas facit dignum, sicut albedo album. Denique, si dignitas improbos in prælationibus et dignitatibus positos non efficit dignos, vitiosi principes ac prælati non essent digni honore, nec eis esset obediendum, nec auctoritatem et jurisdictionem haberent. — Et respondendum, quod duplex est dignitas. Una pertinens ad dona gratiæ gratis datæ, ut sunt prælaturæ et principatus : et hac dignitate ipsa potestas et dignitas suum subjectum efficit dignum. Alia est dignitas gratiæ gratum facientis, qua homo dicitur dignus Deo ac vita æterna. Et sic dignitas ista habentem non efficit dignum, sed magis indignum: non directe, quum non sit mala in se; sed indirecte atque per accidens, ratione abusionis et ingratitudinis ejus cui collata est, quemadmodum scientia inflat.36

Cur ita provenit? id est, quam ob causam dignitas suum subjectum non efficit dignum? Ad quod Philosophia respondet: Gaudetis enim sese res aliter habentes falsis compellare nominibus, id est, quia placuit vobis res quæ aliter se habent quam prima facie vobis apparet, designare per nomina quæ eis non conveniunt vere, quæ facile rerum ipsarum redarguuntur effectu, id est, « quæ » nomina faciliter probantur non convenire rebus significatis per ea, ex rerum illarum operibus. Quod probatur subdendo: Itaque, id est certive, nec illæ divitiæ, nec illa potentia, nec hæc dignitas jure appellari potest: id est, nullum istorum merito ac vere designari potest et exprimi per nomen hic positum, ita quod divitiæ illæ non sunt veræ divitiæ, quia depauperant magis quam ditant; nec illa sæcularis potestas est vere potestas, quia habentem non facit potentem contra pericula sua; nec dignitas illa est dignitas vera, quoniam indignissimis inest.

Verum his objici potest, quod abundantes in possessionibus atque pecuniis sæpissime in Scripturis divites appellantur, ut quum ait Salvator: Væ vobis divitibus, qui habetis consolationem vestram.37 Similiter principes vitiosi et prælati indigni, in Scripturis nominantur frequenter potentes seu digni, ut est illud in libro Sapientiæ: Potentes potenter tormenta patientur.38 — Dicendum, quod nomina dicuntur rebus convenire vere dupliciter. Primo, quoniam ratio nominis veraciter convenit rei significatæ: sicque rex terrenus vere dicitur dominus, quia est rex servos habens.

Secundo, quoniam ratio nominis perfecte convenit rei. Sicque nulla creatura est dominus, sed ille dumtaxat qui ait per Isaiam: Ego Dominus, hoc est nomen meum;39 gloriam meam alteri non dabo. Omnis autem creatura subdita est Creatori, et indigens eo. Sic in proposito, terrenæ divitiæ, potestates et dignitates concessæ hominibus, vere sunt divitiæ et potestates ac dignitates primo modo, non modo secundo: et ita nunc loquitur Philosophia, consolando Boetium, et deprimendo bona fortunæ quæ perdidit.

Postremo idem de tota fortuna concludere licet: id est, vere et licite dici potest de omnibus fortuitis, quod non sunt in se moraliter et beatificabiliter bona, nec directe efficiunt hominem bonum. In qua nihil expetendum, nihil nativæ bonitatis inesse manifestum est: id est, clarum est quod in fortuna « nihil » insit « expetendum », id est nil propter se optandum tanquam principale bonum, « nihil bonitatis nativæ », id est nil bonum moraliter, vel ita naturaliter bonum ut cum malo culpæ simul esse non queat; quæ nec se bonis semper adjungit, id est, fortuna per suos eufortunatos effectus seu per suas prosperitates non semper adsistit virtuosis hominibus, imo illis multoties contingunt adversa, et bonos, quibus fuerit adjuncta, non efficit, id est, eos quibus magis arridet, non facit moraliter bonos: imo per prospera sæpe gravius peccant.

In his continentur pene omnia ex quibus sanctus Doctor in Summa contra gentiles, tertio libro, ac alibi, probat quod felicitas hominis non consistit in hac vita in potestate sive in exteriori potentia.40 Nam potentia dicitur in ordine ad alterum, felicitas in ordine ad se. Potentia quoque instabilis est et incerta, nec subjacet hominis voluntati, sed fortunæ, et frequenter magis abundat in impiis.

Denique in Proverbiis suis scribit Cyrillus quemadmodum intellectus prudens voluntati tumidæ ac præesse volenti locutus est : Cave ne appetendo dominationem et potentiam, incurras superbiæ servitutem, et dum te aliis præfers, tui ipsius dominium perdas. Sed dic, an hoc quod desideras, justum putas? Nempe si justum non est, hoc ipsum appetere, est injustum. Injustitia vero miseria est : ergo ex hoc appetitu es miser. Omnis autem miser suæ calamitatis est servus. Porro, si quid injustum desiderans obtineres, plus miser exsisteres : quoniam unusquisque tanto miserior esse convincitur, quanto ejus voluntas in malis celerius adimpletur. Potentia quoque non excellentiam sed violentiam parit. — Istud breviter tango, ut in libro illo Cyrilli plenius requiratur.

Contra appetitum etiam dignitatis refert proverbium, quemadmodum vulpes per blandimenta cervam duxit ad ursum, quatenus ipsi ursus poneret cornua cervi. Cui cervus obvians dixit : Quo vulpinam sequeris caudam? At illa : Ad ursum, inquit, quatenus sicut et tu cornibus orner ac gaudeam. An solus vis apparere? Cui cervus compatiens : Cave, ait, ne dum apud ursum perveneris, perdas pellem et vitam. Qui enim cornua cupit, perdit caput discretionis et aures quietis, etc. Quære ibidem.

Footnotes

  1. II Mach. v. 14. ↩

  2. Eccl. xxxii, 1 ↩

  3. Dan. vii, 9. ↩

  4. Sap. vi, 6, 7, 9. ↩

  5. Rom. vi, 6. ↩

  6. Jer. xv, 1. ↩

  7. Judæi ↩

  8. Philippi 12. ↩

  9. Exod. viii, 16, 17. ↩

  10. Prov. x, 25. ↩

  11. Eccli. v, 11, 12. ↩

  12. Eccli. XXVII, 12. ↩

  13. Matth. XI, 7. ↩

  14. Ps. LXXXII, 14. ↩

  15. Judic. xvi, 29, 30. ↩

  16. art. 5. ↩

  17. Cf. t. XX, p. 24 D' et s. ↩

  18. Is. LI, 12. ↩

  19. Job XV, 21. ↩

  20. Sap. XVII, 10. ↩

  21. Judic. I, 7. ↩

  22. Ibid. 6. ↩

  23. De Divin. nom. c. iv. ↩

  24. Lib. II, dist. 34 F; cf. t. XXII, p. 458 A. ↩

  25. II Cor. vi, 14. ↩

  26. Jer. xxiii, 28. ↩

  27. Is. v, 20. ↩

  28. Rom. xiii, 1, 2. ↩

  29. Joann. xix, 11. ↩

  30. Osee viii, 4. ↩

  31. f. p. 178 D'. ↩

  32. * restinquere ↩

  33. Prov. v, 22. ↩

  34. II Tim. II, 26. ↩

  35. Is. v, 18. ↩

  36. 1 Cor. viii, ↩

  37. Luc. vi, 24. ↩

  38. Sap. vi, 7. ↩

  39. Is. xli ↩

  40. cap. 3 ↩

Chapter 72 of 199