Skip to the text

Articulus 24

DECLARATIO METRI HUJUS SEXTI.

IN hoc metro Philosophia declarat exemplis quod præcedenti prosa probavit de sæculari potestate, quod nec bonitas moralis neque felicitas in ea consistat. Est ergo ordo et sensus verborum :

Novimus ex chronicis quantas ruinas, id est quam multas et magnas destructiones, dederit, id est intulerit, is qui quondam ferus, id est Nero, qui ferocissimus fuit, urbe flammata, id est Roma succensa (cupiens enim videre quale et quantum fuerit incendium Trojæ, fecit Romam succendi, quæ et partim ex hoc fuit combusta), patribusque cæsis, id est senatoribus interfectis pro maxima parte, quia optavit planctum magnum audire, fratre interem- pto, quia proprium fratrem fecit occidi, vel ut solus regnaret, vel (ut fertur) quoniam voluit experiri an fratrem suum diligeret, mortem ejus deflendo, maduit quoque effuso cruore matris suæ, quam jussit occidi, ut locum conspiceret in quo in ejus jacuerat utero: nam et occisam aperuit, et videndo ejus viscera perlustravit. Unde subjungitur: et pererrans visu, id est, intuendo percurrens hinc inde loca viscerum, corpus gelidum, id est corpus matris occisum et ex defluxu sanguinis infrigidatum, non tinxit ora lacrimis, id est, sine lacrimarum effusione viscera matris inspexit, sed potuit esse, imo et fuit, censor decoris exstincti, id est judex pulchritudinis suæ matris (quæ pulchritudo per mortem matris fuit exstincta): nam visis matris visceribus, dixit, Fuit mulier pulchra.

Ex quibus patet inæstimabilis vitiositas detestandi Neronis: qui (ut asserit Leo Papa) fuit omnium vitiorum furore repletus. Et sicut supra dictum est de Symmacho, quod fuit adeo bonus, quod ex sapientia et virtutibus videbatur compositus; sic Nero fuit tam irrationabilis et malitiosus, quod ex amentia et sceleribus compositus videbatur. Quemadmodum etiam Trajanus fuit omnium Romanorum imperatorum gentilium optimus, sic Nero omnium illorum fuit pessimus. Qui et beatissimos apostolos Petrum et Paulum occidit, et primus generalem persecutionem movit in Christianos, ut Leo Papa in sermone testatur.

Hic tamen, id est tam sceleratissimus Nero, regebat sceptro populos, quia monarcha fuit, et omnium gentium dominus: non tamen vere regebat, sed tyrannice præfuit; sed juxta communem modum loquendi fertur rexisse. Proprie autem regit, qui subditos in debitum dirigit finem. « Regebat » autem « sceptro », id est regali imperio, « populos » quos videt Phœbus, id est sol, condens, id est abscondens, sub undas, id est sub aquas, radios, id est lucem quam diffundit: quia de sero occumbens, videtur aquas intrare Oceani.

Et revera descendit, in sphæra sua persistens, sub elementis et inferioribus sphæris: per quod claritas ejus abstrahitur atque absconditur nobis. « Phœbus », inquam, veniens ab ortu extremo, id est ab orientali parte ubi consurgit. Quos etiam populos premunt, id est, ascendendo in altum sub se habent; vel « premunt », id est, per impressionem et influentiam suam quodammodo sibi subjiciunt; septem gelidi Triones, id est septem frigidæ stellæ, seu septistellium, quod dicitur Ursa minor. Et dicuntur stellæ hæ frigidæ ab effectu; et vocantur et sunt stellæ Pleiades, id est aquaticæ. De quibus loquitur Deus ad beatum Job: Numquid conjungere valebis micantes stellas Pleiades?1 Quæ speciale habent dominium super aquas, sicut et luna. Et sunt plures quam septem, quamvis septem apparent. Alii vero aliter istam clausulam exponunt, sed expositio ista magis apta videtur. Quos item populos Notus, id est ventus ille australis, violentus, id est impetuosus, æstu sicco, id est calore siccante (est enim calidus ventus), torret, id est, æstuare facit, recoquens, id est adurens; vel, ut aliqui legunt, retorquens, id est, suo flatu reprimens et impellens, arenas ardentes, id est valide calefactas vi solis.

Num, id est numquid, potestas celsa, id est imperialis potentia, valuit tandem vertere, id est in melius mutare, rabiem Neronis insani? Non utique, sed sicut fuit in eo summa sæcularis potentia, ita et malitia maxima. Heu! gravem sortem, id est, duram istam fortunam deploro, quoties, id est quod tam sæpe, iniquus gladius, id est abusus potentiæ, seu ipsa potestas mundana, quæ non in se, sed propter ipsius abusum vocatur iniqua, additur veneno sævo, id est tyranno crudeli seu fraudulentiæ ejus. Tales etenim multoties præsunt; et per eos Deus corrigit peccatores, ac purgat electos, quemadmodum Attila, rex tyrannide plenus, dixit : Ego sum Attila, Dei flagellum. Unde per Isaiam Dominus de rege ait Assyriorum : Virga furoris mei et baculus ipse est. Ex his patet quanta sit ambitiosorum fatuitas, atque eorum qui ad mundanam adspirant potentiam.2

Footnotes

  1. Job xxx 31. ↩

  2. Is. x, 5. ↩

Chapter 74 of 199