Skip to the text

Prosa 7

TUM ego : Scis, inquam, ipsa minimum nobis ambitionem mortalium rerum fuisse dominatam ; sed materiam gerendis rebus optavimus, quo ne virtus tacita consenesceret.

— At illa : Atqui hoc unum est quod præstantes quidem natura mentes, sed nondum ad extremam manum virtutum perfectione perductas, allicere possit, gloriæ scilicet cupido, et optimorum in rempublicam fama meritorum. Quæ quam sit exilis et totius vacua ponderis, sic considera. Omnem terræ ambitum, sicuti astrologicis demonstrationibus accepisti, ad cœli spatium, puncti constat obtinere rationem : id est, ut si ad cœlestis globi magnitudinem conferatur, nihil spatii prorsus habere judicetur. Hujus igitur tam exiguæ in mundo regionis quarta fere portio est, sicut Ptolemæo probante didicisti, quæ a nobis cognitis animantibus incolatur. Huic quartæ, si quantum maria paludesque premunt, quantumque siti vasta regio distenditur, cogitatione subtraxeris, vix angustissima inhabitandi hominibus area relinquetur. In hoc igitur minimo puncti quodam puncto circumsepti atque conclusi, de pervulganda fama, de proferendo nomine cogitatis ? At quid habet amplum magnificumque gloria tam angustis exiguisque limitibus arctata ? Adde, quod hoc ipsum brevis habitaculi septum plures incolunt nationes lingua, moribus, totius vitæ ratione distantes : ad quas tum difficultate itinerum, tum loquendi diversitate, tum commercii insolentia, non modo fama hominum singulorum, sed ne urbium quidem, pervenire queat. Ætate denique Marci Tullii, sicut ipse quodam loco significat, nondum Caucasum montem, Romanæ reipublicæ fama transcenderat : et erat tunc adulta, Parthis etiam ceterisque id locorum gentibus formidolosa. Videsne igitur quam sit angusta, quam compressa gloria quam dilatare ac propagare laboratis ? An ubi Romani nominis transire fama nequit, Romani hominis gloria progredietur ? Quid, quod diversarum gentium mores inter se atque instituta discordant, ut quod apud alios laude, apud alios supplicio dignum judicetur ? Quo fit ut si quem famæ prædicatio delectet, huic in plurimos populos nomen proferre nullo modo conducat. Erit igitur pervagata inter suos gloria quisque contentus, et intra unius gentis terminos præclara illa famæ immortalitas coarctabitur. Sed quam multos clarissimos suis temporibus viros, scriptorum inops delevit oblivio ! Quanquam quid ipsa scripta proficiunt, quæ cum suis auctoribus premit longior atque obscura vetustas ?

Vos vero immortalitatem vobis propagare videmini, quum futuri famam temporis cogitatis. Quod si ad æternitatis infinita spatia pertractes, quid habes quod de nominis tui diuturnitate læteris? Unius etenim mora momenti, si decem millibus conferatur annis, quoniam utrumque spatium definitum est, minimam licet, habet tamen aliquam proportionem; at hic ipse numerus annorum, ejusque quantumlibet multiplex, ad interminabilem diuturnitatem ne comparari quidem potest. Etenim finitis ad se invicem fuerit quædam, infiniti vero atque finiti nulla unquam poterit esse collatio. Ita fit ut quamlibet prolixi temporis fama, si cum inexhausta æternitate cogitetur, non parva, sed plane nulla esse videatur.

Vos autem, nisi ad populares auras inanesque rumores, recte facere nescitis; et relicta conscientiæ virtutisque præstantia, de alienis præmia sermunculis postulatis. Accipe in hujusmodi arrogantiæ levitate quam festive aliquis illuserit. Nam quum quidam adortus esset hominem contumeliis, qui non ad veræ virtutis usum, sed ad superbam gloriam, falsum sibi philosophi nomen induerat, adjecissetque jam se sciturum an ille philosophus esset, si quidem illatas injurias leniter patienterque tolerasset; ille patientiam paulisper assumpsit, acceptaque contumelia velut insultans: Jam tandem, inquit, intelligisne me esse philosophum? Tum ille nimium mordaciter: Intellexeram, inquit, si tacuisses.

Quid autem est quod ad præcipuos viros (de his enim sermo est qui virtute gloriam petunt): quid, inquam, est quod ad hos de fama, post resolutum morte suprema corpus, attineat? Nam si (quod nostræ rationes credi vetant) toti moriuntur homines, nulla est omnino gloria, quum is cujus ea esse dicitur, non exstet omnino. Sin vero bene sibi mens conscia, terreno carcere resoluta, cœlum libera petit: nonne omne terrenum negotium spernet, quæ se, cœlo fruens, terrenis gaudet exemptam?

Chapter 75 of 199