Skip to the text

Articulus 25

EXPOSITIO PROSÆ HUJUS SEPTIMÆ.

PRÆCEDENTIBUS prosis Philosophia ostendit felicitatem non esse in divitiis et potentiis; hic ostendit, quod non consistit in fama et gloria.

Tum, id est post hæc, ego Boetius inquam, id est dixi: O Philosophia, tu ipsa scis, ambitionem, id est superbiam et inordinatam affectionem, mortalium rerum, id est temporalium divitiarum, potestatum ac dignitatum, fuisse dominatam minimum, id est modicissime seu penitus nihil, nobis: prout hoc in primo libro plenius est expressum. Sed materiam gerendis rebus optavimus, id est, desideravimus occupationem bonam circa gerenda, id est circa pertinentia ad bonum reipublicæ, et ad ea quæ rationabiliter sunt agenda in omni materia occurrente, quo ne virtus tacita consenesceret, id est, per quam occupationem « virtus tacita », id est prudentia non exercitata, sed in se occultata, non « consenesceret », id est, vetustate sua in se deperiret:1 quia virtutes practicæ, quarum finis est operatio, quando non exercitantur, minus vigent et negliguntur, ut etiam de humilitate, patientia, obedientia patet. Meritum quoque et præmium virtutum in actione et exsecutione earum actuali consistunt, nec aliter crescere multum videntur. Propter quod in claustris personæ religiosæ exerceri solent in exercitiis harum virtutum. Unde in Ecclesiastico asseritur: Sapientia abscondita et thesaurus invisus, quæ utilitas in utrisque?2

— At illa, id est Philosophia, ad hæc respondet: Atqui, id est certe, hoc, gloriæ scilicet cupido, id est ipsa appetitio laudis humanæ et honoris mundani, et fama optimorum meritorum, id est excellentissimorum laudabilium actuum, exhibitorum in rempublicam, id est pro bono communi, quod divinius est quam bonum proprium, ut primo dicitur Ethicorum: ideo commendabilius est occupari in illo. « Hoc », inquam, est unum principium quod possit allicere, id est ad bene agendum inducere, mentes quidem præstantes natura, id est ex naturali dispositione nobiles et prædignas, tanquam egregiæ indolis exsistentes: quæ magis afficiuntur ad talia, quam ad divitias atque carnales delicias, quum et in Ecclesiastico scriptum sit, Curam habe de bono nomine;3 sed nondum perductas ad extremam manum, id est ultimam et consummatam exsecutionem laudabilium exercitiorum, perfectione virtutum, id est pertingendo ad excellentias virtutum heroicarum.

Imo, ut etiam recitat Thomas libro de Regimine regum, istud quidam philosophi dixerunt esse finem præmiumque virtutum, præsertim hi qui non posuerunt aliquam vitam post præsentem: propter quod valde solliciti erant post mortem manere saltem in memoriis ac laudibus hominum. Unde refert Hieronymus in vita S. Hilarionis, quod quum Alexander rex devenisset ad Achillis sepulcrum, dixit: Beatum te, juvenis, qui magni viri, puta Homeri, laudibus frueris. Verumtamen Alexander animam rationalem asseruit immortalem. Iterum gloriosus narrat Hieronymus in libro contra Helvidium, vilem hæreticum, quod tempore gentilitatis, quidam in Asia incendit templum Dianæ. Mane populo concurrente, atque stupentibus universis quis tantum facinus perpetrasset, ille prodidit semetipsum. Qui amplius admirati, cur hoc egisset sciscitabantur. Respondit: Ut quia per opera probitatis non potui, saltem hoc maleficio facerem mihi nomen æternum. Verumtamen, sicut in libro præfato Thomas demonstrat, opinio illa non est vera, quoniam recordatio et laus hominum non est virtutum sufficiens præmium. Quod et consequenter probat Philosophia:

Quæ fama quam sit exilis, id est permodica, et totius vacua ponderis, id est expers reputationis ac pro nihilo reputanda, præsertim comparative loquendo, hoc est respectu famæ, laudis ac gloriæ regni cœlestis, sic considera:

Omnem terræ ambitum, id est totam terram in gyro, sicuti astrologicis demonstrationibus accepisti, id est, verum esse consensisti, quia hoc astrologi Alfraganus, Albumasar, Albategni concorditer probant ac tenent, ad cœli spatium, id est ad magnitudinem firmamenti seu primi mobilis, potissime cœli empyrei, puncti constat obtinere rationem, id est, se habet quasi punctum; id est, ut si terra ad cœlestis globi magnitudinem conferatur, id est, si comparetur ad molem orbis cœlestis, qui instar globi sphæricæ est figuræ, non tamen solidus intus quemadmodum aliquis globus, nihil spatii, id est quantitatis, prorsus habere judicetur. Verumtamen istud est pie intelligendum. Punctus namque est quid indivisibile: propter quod, juxta Euclidem, positionem non habet in continuo. Indivisibile autem quotiescumque sumptum, non reddit aliquid majus: ideo continuum incomparabiliter excedere dicitur punctum. Sic autem nec cœlum nec totum universum corporeum transcendit terram; sed moles terræ aliquoties sumpta, esset æqualis, imo et major magnitudine cœli. Nihilo minus modus iste loquendi admittitur ad insinuandum quasi incomparabilem cœli excessum in magnitudine super terram. Nam et minima stella visu notabilis, major est tota terra : et tamen stella respectu cœli reputatur ut punctus. Ex quibus patescit, quod sicut stella in veritate major est quam apparet, ita et cœlum.

Hujus igitur tam exiguæ in mundo regionis, id est, « hujus » elementaris « regionis » terrenæ, seu elementi terræ, quæ præfato modo est exigua, id est parva, quarta fere portio est, sicut Ptolemæo probante didicisti, quæ a nobis cognitis animantibus incolatur, id est, vix quarta pars terræ inhabitatur ab animalibus quæ nobis sunt cognita. Quod dicitur propter pisces qui commorantur in aquis, quorum species pro maxima parte nobis incognitæ sunt, sicut in libro Sapientiæ legitur.4 De his autem loquitur Ptolemæus in libris suis, Quadripartito, Almagesti, Centilogio.

Porro Ptolemæus iste princeps astronomorum, rex fuit Ægypti, cultor unius Dei : ad cujus petitionem Septuaginta interpretes transtulerunt libros veteris Testamenti de Hebræo in Græcum. Erat enim Ptolemæus studiosissimus ; et habuit in bibliotheca sua septuaginta millia librorum, ut Cancellarius Parisiensis Joannes refert in tractatulo suo de Laude scriptorum. Fuit quoque Platonicus : unde in prologo super Genesim narrat B. Hieronymus, quod in Platonis dogma cadere videbatur. Aliqui tamen affirmant quod non fuit rex : sed Hieronymus super Danielem dicit expresse, quod fuit rex Ægypti ; idem testatur Josephus, Magister quoque in historiis.

Huic quartæ, si quantum maria paludesque premunt, quantumque siti vasta regio distenditur, cogitatione subtraxeris, id est, si per imaginationem et intellectum separaveris ab illa quarta parte terræ, tantam magnitudinem quanta occupatur ac operitur a particularibus maribus, paludibus, fluviis, stagnis, torrentibus, ac ceteris aquis, tantum quoque quantum est spatium terræ, seu « vasta », deserta et inhabitabilis « regio » præ carentia aquæ et nimia ariditate ; vix angustissima inhabitandi hominibus area relinquetur, id est, locus valde angustissimus remanebit hominibus ad inhabitandum : angustus, inquam, respective loquendo. Porro area accipi solet pro horreo in quo blada excutiuntur. Deinde transumptive accipitur pro quacumque provincia, terra, regione, quæ aqua cingitur et fluctibus ejus concutitur, et cujus habitatores variis adversitatibus hinc inde tanguntur ac molestantur : sicque Isaias loquitur Judææ ac Synagogæ, Tritura mea, et filia areæ meæ, quæ a Domino Deo audivi, annuntiavi vobis.5

In hoc igitur minimo puncti quodam puncto circumsepti atque conclusi, id est, vos homines contenti ac commorantes in hac tam parva parte terræ : quæ pars est quasi punctum respectu totius elementi terræ, quæ tota terra elementaris se habet ut punctum comparatione regionis cœlestis ; de pervulganda fama, de proferendo nomine cogitatis, id est, solliciti estis quomodo valeatis famam claram acquirere, ac nomine tenus divulgari, cognosci, laudari ? In quo apparet imperfectio ac vanitas vestra. Et merito ita non ageretis : imo contemptis his vanis et modicis, toto affectu satageretis Deo majestatis immensæ placere, et in patria illa cœlesti per approbationem cognosci, reputari, felicitari. Hinc subditur :

At quid habet (id est, permodicum habet) amplum extensive magnificumque intensive gloria, id est fama seu laudibus hominum juncta notitia, tam angustis exiguisque limitibus arctata, id est non diffusa nisi per loca terræ habitabilia, tam stricta et numero parva ?

Insuper nec per omnia loca ista potest diffundi, propter varias causas. Propter quod subditur : Adde, id est, per considerationem adjunge jam dictis, quod hoc ipsum brevis habitaculi septum, id est quod spatium istud habitabilis terræ, plu- res incolunt nationes lingua, id est idiomatibus, moribus, id est consuetudinibus, inclinationibus, observantiis apparatuque gestuum, totius vitæ ratione, id est lege et cultu, distantes: ad quas tum difficultate itinerum, tum loquendi diversitate, tum commercii insolentia, id est destitutione mercationum, non modo fama hominum singulorum, sed ne urbium quidem, pervenire queat. Istud experimentaliter constat, et ex Scripturis probatur, quum et libro quarto Regum legatur, quod Josaphat rex Juda, et Joram rex Israel, atque rex Edom, periclitantes in solitudine præ aquæ penuria, angustiati sunt valde; dixitque Josaphat: Estne hic Propheta Domini, ut per eum deprecemur Dominum? Ad quod dum unus respondisset, Est hic Eliseus propheta, qui fudit aquam super manus Eliæ; Josaphat ait: Est apud eum sermo Domini?6 Ex quibus videtur quod Josaphat nondum audierat famam Elisei, qui tamen fuerat tam magnus propheta, et plurium auctor miraculorum.

De isto quoque subdit Philosophia exemplum. Ætate denique Marci Tullii, qui fuit tempore Julii imperatoris et Octaviani, et a socio Octaviani Antonio fuit occisus jam senex, ut libro de Civitate recitat Augustinus, ac alio nomine dictus Cicero, inter rhetores princeps, sicut ipse quodam loco significat, id est, quodam libro describit, nondum Caucasum montem, Romanæ reipublicæ fama transcenderat, id est, nondum devenerat ad homines commorantes trans montem sic appellatum, quum tamen Roma esset domina mundi, et tot bellis victoriisque præclara. Porro, ut legitur, Caucasus mons est in regno Scythiæ, ubi crescit et piper: usque quem montem tunc tendebatur Romanum imperium. In cujus montis australi parte est ingens calor, et in parte ejus aquilonari frigus intensum. In quo etiam monte nives abundant: propter quod a verbo croucasis, id est niveus seu candidus, ipse mons nuncupatur.7 Et erat tunc adulta, id est, Romana politia fuit tempore Julii multum provecta, et satis diu duraverat: sicut et unus homo fertur adultæ ætatis, expletis pueritiæ seu infantiæ annis; Parthis etiam ceterisque id locorum gentibus formidolosa: id est, tam Parthi, qui dicuntur fugiendo pugnare, sagittando retrorsum, quam aliæ gentes ea loca inhabitantes, tunc timebant Romanos, etiam diu ante tempora Tullii. Unde libro primo Machabæorum habetur: Quicumque audiebant nomen eorum, timebant eos: quia quibus vellent auxilio esse ut regnarent, regnabant, quos autem vellent, regno deturbabant; et exaltati sunt valde.8

Videsne igitur oculis cordis quam sit angusta, quam compressa gloria quam dilatare ac propagare laboratis? Istud patet et sequitur ex prædictis. An ubi Romani nominis fama transire nequit, Romani hominis gloria progredietur? id est, non utique verisimile est nec solitum, ut fama unius personæ longius ac latius diffundatur, quam fama communitatis cujus pars est illa persona.

Quid, quod diversarum gentium, id est, « quid » dicis ad istud, et quid putas sequi ex hoc, « quod diversarum gentium » mores inter se atque instituta discordant, præsertim apud illos qui habent leges diversas, in quibus variæ ordinationes et observantiæ ordinantur, ut sunt Christiani, Judæi et Sarraceni, ut quod apud alios laude, apud alios supplicio dignum judicetur? quia quod in una lege jubetur, in alia prohibetur. Attamen jus pure naturale apud omnes est idem, nisi sint aliqui valde corrupti, contra naturalem rationem agendo. Quo fit, id est, ex isto contingit, ut si quem famæ prædicatio delectet, id est, si quis de sua famatione et laude glorietur, huic in plurimos populos nomen proferre nullo modo conducat, id est, nullatenus prosit, quod nomen ejus et fama procul feratur ad gentes diversas diversarum legum ac rituum: quia quod una gens in ipso laudaret, alia vituperaret. Erit igitur pervagata inter suos gloria quisque contentus, id est, merito debet contentari de fama sua inter homines suæ legis, et intra unius gentis terminos præclara illa famæ immortalitas coarctabitur. Ista sunt plana.

JOANNES. — Sensus, fateor, imo et stilus iste, in superficie planus est; sed difficile mihi est videre qualiter hæc vera sint. Nonne Abraham, Isaac, Jacob, aliique Prophetæ ac Patriarchæ veteris Testamenti, apud Christianos, Judæos et Sarracenos famosi sunt; Socrates quoque, Plato, Aristoteles, et alii clariores philosophi; quidam quoque pugnatores egregii, Hector, Alexander, Julius Cæsar?

DIONYSIUS. — Philosophia videtur hic loqui secundum ea quæ contingunt ut in pluribus. Isti quoque qui a diversis gentibus collaudantur, in his taliter commendantur in quibus diversæ gentes unanimiter sentiunt: et quantum ad hoc, sunt quasi gens una. Christiani vero Scripturas veteris Testamenti norunt esse divinas: ideo laudant eos qui in Scripturis illis præconizantur. Philosophos item laudamus in quantum naturalem rationem recte secuti sunt, et juxta naturalem legem vixerunt. Porro impiissimus Mahometus sic utriusque Testamenti scripturas a Deo datas fatetur, ut nihilo minus in multis contradicat utrisque.

JOANNES. — Quomodo potest hoc esse, quum hoc contradictionem implicare videatur?

DIONYSIUS. — Nonne Arius, Nestorius, Manichæus, Photinus, Sabellius, Pelagius, ac ceteri hæresiarchæ fassi sunt scripturam evangelicæ legis esse a Deo? Nihilo minus contradixerunt ei in multis; et quidam eorum asseruerunt eam esse inficiatam in multis passibus certis: quod et Sarraceni Mahometum sequentes, usque in præsens affirmant. Quod quam stultum sit dicere, et quam facillime ac apertissime reprobetur, in libris quos contra Alcoranum (id est contra librum legis Mahometi) edidi, in Dialogo quoque disputationis inter Christianum et Sarracenum, clarius demonstravi.

JOANNES. — In quibus ergo conveniunt, et in quibus dissentiunt mutuo Christiani et Sarraceni?

DIONYSIUS. — Istud est quædam digressio: tamen breviter respondebo. Alcoran, Arabicum nomen est, et interpretatur collectio capitulorum seu legum: quia in libro illo continentur præcepta atque capitula legis, vel potius fæcis, quam Mahometus finxit se accepisse a Deo. In veritate autem accepit eam a Sergio, monacho apostata, hæretico Nestoriano. Nestorius quippe, Constantinopolitanus patriarcha et archiepiscopus, fuit hæreticus, renovans hæresim Photini, hæretici episcopi Mesopotamiæ, asserentis Christum esse hominem purum, non verum Deum. Sicque tenent Sarraceni hucusque, concedentes quod Jesus Christus fuit verus Messias in lege promissus, in Prophetis prænuntiatus, per Apostolos prædicatus: sicque fatentur quod fuit summus propheta, sapientissimus atque sanctissimus homo, filius Virginis, missus a Deo; non autem admittunt quod fuit verus et naturalis filius Dei, sequentes in hoc præfatos hæreticos. Quæ omnia in Alcorano conscripta sunt. Unde et Avicenna Arabs, et Mahometi legem secutus, saltem in multis, in Metaphysica sua testatur, quod Jesus Nazarenus fuit multo sapientior atque moralior Mahometo: quod et ipsemet Mahon, Balphimius, Varadast, id est Mahometus (multa etenim nomina habet), in suo fassus est Alcorano. Denique ait quatuor fuisse magnos Prophetas: quorum primus fuit Jesus Christus (primus, inquam, perfectione et dignitate, non tempore), secundus Abraham, tertius Moyses, quartus ipse Mahometus.

JOANNES. — Magnum est quod fides christiana etiam ab adversariis tot et talia testimonia habet: precor ergo ne tædeat aliqua horum ex Alcorano testimonia allegare.

DIONYSIUS. — Quinto Alcorani capitulo legitur: Angeli Mariam alloquentes, dixerunt: O Maria, omnibus viris mulieribusque splendidior, mundior atque jucundior, tibi summi gaudii nuntium cum Verbo Dei, cujus nomen est Jesus Christus, qui est facies omnium gentium in hoc sæculo et futuro, sapiens vir, optimus, ab universitatis Creatore mittitur. Illa respondit : O Deus, quum virum non tetigi, quomodo concipiam filium? Angeli responderunt : Deo nihil occurrit impossibile, omnia prout vult operanti. Ipse filium tuum cum divina virtute venientem, librum legiferum, omnisque magisterii peritiam, et testamentum ac evangelium edocebit. Ipse Christus cæcos et mutos curabit, morphæaticos ac leprosos mundabit, mortuos Creatore cooperante vivificabit. Rursus in Alcorano quasi ex Dei persona dicitur ad Judæos : Christum Mariæ filium, cui commisimus Evangelium, quod est lumen et confirmatio testamenti, misimus, o Judæi. In eodem libro legis Sarracenorum bis fertur, quod Judæi idcirco a Deo abjecti sunt ac per mundum dispersi, quoniam Christum pro Messia eis promisso recipere noluerunt. Hæc tibi sufficiant. Nunc ad litteram redeundum.

Sed quam multos clarissimos suis temporibus viros (id est valde multos viros qui in tempore vitæ suæ fuerunt in sapientia ac virtute præclari) scriptorum inops delevit oblivio, id est, a cordibus et memoriis hominum removit ipsa oblivio indigens scriptoribus et historiographis! Qui quoniam talia gesta et verba non descripserunt, ideo viri illi præclari oblivioni sunt dati. Quanquam quid ipsa scripta proficiunt, id est, quamvis « ipsa scripta » historialia et alia aliquid prosunt, quia ad aliquid utilia sunt, quæ, scilicet scripta, cum suis auctoribus premit, id est consumit, longior atque obscura vetustas, id est magna et protracta antiquitas, qua paulatim præteritorum memoria obruitur, libri perduntur et corrumpuntur. Ideo in Ecclesiaste inducitur : Non est priorum memoria, sed nec eorum quæ postea futura sunt, erit recordatio apud eos qui futuri sunt in novissimo. Sallustius quoque in Catilinario conqueritur, quod gesta Romanorum sunt minus famosa propter scriptorum inopiam, Atheniensium autem famosiora propter scribentium copiam. Hinc etiam Augustinus asserit expedire ut de eisdem materiis diversi conscribant, quia non omnium scripta ad omnes deveniunt.

Vos vero immortalitatem vobis propagare videmini, id est, vobis apparet quod procuretis quamdam perpetuam permanentiam, quum futuri famam temporis cogitatis, id est, dum cogitatis quod fama vestra et vos ipsi per eam, manebitis deinceps per omne tempus futurum in cordibus hominum. Quod si ad æternitatis infinita spatia pertractes, id est, si compares ipsum tempus, quid nunc habes quod de nominis tui diuturnitate læteris? id est, quid restat tibi, ut merito glorieris de hoc quod post mortem habebis famam diuturnam? quasi dicat : Non habes rationem aut materiam bonæ gloriationis in hoc.

Unius etenim mora momenti, id est mora quantumlibet brevis et modica modicissimi temporis, ut momenti, quod pro instanti reputatur, si decem millibus conferatur annis, id est, si comparetur quantumlibet longo tempori, finito aut finiendo, quoniam utrumque spatium definitum est, minimam licet, habet tamen aliquam proportionem, id est, tempus illud brevissimum « habet aliquam proportionem », quamvis valde parvam, ad tempus illud permaximum, quia utrumque finitum est. Propter quod minimum illud toties posset repeti, quod æquaretur maximo illi : quemadmodum una hora, imo minutum unius horæ ac centesima pars ejus, posset toties multiplicari, quod constitueret centum millia annorum. At hic ipse numerus annorum, id est numerus iste decem millium annorum, ejusque quantumlibet multiplex, id est numerus ejusmodi quantumcumque multiplicatus, ut viginti millia, centum millia, etc., ad interminabilem diuturnitatem, id est ad æternitatem, ne comparari quidem potest, id est, certe comparari non valet. Finiti enim et infiniti comparatio nulla est: nam quotiescumque finitum multiplicetur, nunquam constituit infinitum. Et hoc est quod subditur.

Etenim finitis ad se invicem fuerit quædam, infiniti vero atque finiti nulla poterit unquam esse collatio: id est, « quædam collatio » seu comparatio « fuerit », id est, esse poterit, « finitis ad se invicem », id est uni rei finitæ cum alia re finita, ut uni numero et spatio finito cum alio numero spatioque finito; sed finito cum infinito et econtra, non est comparatio ulla proprie sumpta et in genere aliquo, quamvis creatura dicatur similis Creatori per imitationem. Ita fit ut quamlibet, id est quantumcumque, prolixi (id est diuturni) temporis fama, si cum inexhausta, id est indeficienti, æternitate cogitetur, id est comparetur, non parva, sed plane nulla esse videatur, id est nullius momenti.

Vos autem, nisi ad populares aures (vel auras) inanesque rumores, recte facere nescitis: id est, non scitis juste agere virtuoseque vivere, nisi ad obtinendum laudes hominum et « rumores », id est famas, « inanes ». Vel sensus est: « Nescitis » agere « recte », nisi secundum judicium vulgarium hominum, hoc est, ea agendo quæ ipsi reputant bona, seu eis sunt placita. Et quocumque horum modorum agere bona ex genere, non est vere agere bene, quum sit vana intentio. Nempe, ut ait Ambrosius, Intentio tua imprimit speciem operi tuo; et Christus, Si oculus tuus fuerit simplex (id est intentio sincera et recta), totum corpus tuum lucidum erit, id est, tota congeries operum inde procedens erit virtuosa.9 Hinc de Scribis et Pharisæis propter hominum laudes et commoda jejunantibus, orantibus, eleemosynas dantibus, dixit frequenter: Amen dico vobis, receperunt mercedem suam.10 Nec solum privant se mercede salutis æternæ, pro qua hanc temporalem, vilem ac vanam famam, laudem, commoditatem suscipiunt; verum æternam sibi damnationem mercantur.

Et relicta conscientiæ virtutisque præstantia, id est, abjecta dignitate ac attestatione bonæ « conscientiæ », gratiæ ac virtutum: de qua fatur Apostolus, Gloria nostra hæc est, testimonium conscientiæ nostræ. Verum, ut Seneca est locutus, Famam multi verentur, conscientiam pauci. De alienis præmia sermunculis postulatis, id est, « præmia » bonorum quæ videmini agere, constituitis in paucis verbis quibus ab aliis laudari, famari, sublimari expetitis. Istud est opus infinitæ stultitiæ, potius velle et quærere hominibus complacere quam Deo, et magis appetere mercedem temporalem, inanem, quam gloriam æternalem. Hi vani hypocritæ de numero sunt fatuarum virginum, quæ non acceperunt oleum in vasis suis, id est, caritatem (quæ instar olei ungit, lucet et lenit) ac spiritualem lætitiam de actibus virtuosis, non posuerunt in cordibus et conscientiis suis:11 idcirco a sponsi nuptiis excluduntur. Ideo scriptum est:12 Numquid Deus exaudiet clamorem hypocritæ, quum venerit super eum angustia? Aut poterit in Omnipotente delectari?

Consequenter Philosophia ostendit istud per exemplum.

Accipe in hujusmodi arrogantiæ levitate, id est, ad cognoscendum plenius levitatem vanæ gloriæ elationisque hujus, et ad detestandum eamdem, « accipe », id est adverte, quam festine, id est quam prompte ac cito (vel, quam festive, id est egregie et urbane), aliquis illuserit, id est, sapiens quidam recta intentione irriserit quemdam inanem et fictum.

Nam quum quidam Atheniensium adortus esset hominem contumeliis, id est, aggressus fuisset per opprobria, ad probandum patientiam ejus, qui sic probatus non ad veræ virtutis usum, id est fructum, sed ad superbam gloriam, id est gloriationem inanem, falsum sibi philosophi nomen induerat, id est, mendaciter reputavit et appellavit se appellarique voluit philosophum;13 adjecissetque, id est, sapiens ille dixisset, se jam sciturum an ille philosophus esset, non solum scientia, sed et virtute, si quidem, id est certe si, ille probatus illatas injurias, id est opprobria sibi illata, leniter patienterque tolerasset. Patientia namque est omnium probatrix virtutum: idcirco, si homo in contumeliis ceterisque adversis patientiam habeat et conservet, signum est quod sit virtuosus ac prudens. Ideo in Proverbiis Salomon ait: Doctrina viri per patientiam noscitur. Quocirca scribit Gregorius:14 Tanto unusquisque convincitur minus doctus, quanto minus patiens. Propter quod denuo Salomon protestatur: Qui patiens est, multa gubernatur prudentia.15 His simile est quod Seneca quoque deprompsit: Ignis aurum probat, miseria viros fortes. Ille patientiam paulisper assumpsit, id est, probatus ille forinsecus simulavit se patientem, non ex virtute, sed pro laude humana; acceptaque contumelia ab illo prudente velut insultans probanti, quod scilicet jam per patientiam ipsummet vicisset: Jam tandem, inquit, intelligisne me esse philosophum? Tum ille sapiens nimium mordaciter, id est, tunc Atheniensis ille acriter valde respondens: Intellexeram, inquit, id est, cognovissem te esse philosophum, si tacuisses, non prorumpendo in verba propriæ laudis.

Præterea simile huic videtur quod in Collationibus Patrum et item in Vitis Patrum narratur, quemadmodum quidam Fratrum visitans abbatem Serapionem, posuit se in terra ad pedes abbatis.16 Quem quum abbas admonuisset ut surgens secum sederet, ille quasi humilians se, respondit se indignum sedere in terra. Quum autem Serapion dixisset ad Fratrem, Fili, mane in cella tua, non expedit tibi ita hinc inde transire; Frater ille ad impatientiam motus est, et impatientiæ signa ostendit in vultu. Cui Serapion: Jam, ait, dixisti te indignum in terra sedere, et modo non potuisti unum verbum piæ admonitionis audire? Heu, quam multi sunt tales, qui se verbis humiliant, increpati autem ab aliis, impatientes redduntur atque redarguunt!

Postremo tangitur ratio specialis et apta, cur contemnenda sit gloria vana et fama humana.

Quid autem est quod ad præcipuos viros, id est ad sapientes ac virtuosos (de his enim sermo est, id est, de talibus loquor hic, qui virtute gloriam petunt, id est, propter virtutes suas quærunt gloriam adipisci, non per opera mala, ut jam dictum est supra): quid, inquam, est quod ad hos de fama, post resolutum morte suprema corpus, attineat?17 id est, « quid » spectat « ad hos de fama » habenda post corporis resolutionem?

Nam si (quod nostræ rationes credi vetant) toti moriuntur homines: id est, « si homines moriuntur » non solum quoad corpus, sed etiam quantum ad animam: « quod rationes nostræ » philosophicæ « vetant », id est prohibent, « credi », quibus probatum est animas rationales esse immortales; nulla est omnino gloria, id est, fama illa defuncti non est alicujus rei, nec aliquid ei confert, quum is cujus ea esse dicitur, non exstet omnino. Sin vero bene sibi mens conscia, id est, anima sit conscientiæ bonæ, terreno carcere resoluta, id est a carne mortali exuta, cœlum libera petit, id est, ad Creatorem suum cœlo empyreo præsidentem regreditur, a vinculis vitiorum ac omni reatu erepta et expers: juxta illud Ecclesiastæ, Pulvis revertatur in terram suam, et spiritus redeat ad Deum, qui dedit illum.18 Nonne omne terrenum negotium spernet, id est divitias, delicias, potestatem, famam, laudem et gloriam sæculi hujus ac vitæ præsentis, quæ se, cœlo fruens, terrenis gaudet exemptam, id est, « quæ » mens seu anima « fruens cœlo », id est felicitate cœlesti, ac rege cœlorum Deo omnipotente, « gaudet se » esse « exemptam », id est liberatam, « terrenis », id est a corpore isto mortali, in quo etiam terra quantum ad molem prædominatur? Quod ipsi animæ A Corpus quod corrumpitur, aggravat animam, et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem.19

Footnotes

  1. Cf. p. 10 et s. ↩

  2. Eccl. xli, 17. ↩

  3. Ibid. 15. ↩

  4. Cf. Sap. IX, 16. ↩

  5. Is. XXI ↩

  6. IV Reg. III, 9-12. ↩

  7. Plin. Hist. nat. lib. VI. ↩

  8. IMach. VIII, 12, 13. ↩

  9. Matth. vi, 22. ↩

  10. Ibid. 2, 5, 16. ↩

  11. Matth. xxv, 3. ↩

  12. Ibid. 11, 12. Job xxvii, 9, 10. ↩

  13. II Cor. i, 12. ↩

  14. Prov. xix, 11. ↩

  15. Prov. xiv, 29. ↩

  16. Cf. l. XXVII, p. 348 D'. ↩

  17. Cf. p. 261 B et s. ↩

  18. Eccle. xii, 7. ↩

  19. Sap. IX, 15. ↩

Chapter 76 of 199