Articulus 26
DIFFICULTATUM AC QUÆSTIONUM HUJUS SEPTIMÆ PROSÆ PROPOSITIO ET COMPENDIOSA ABSOLUTIO.
JOANNES. — Oritur mihi dubitatio circa inducta. Primo, an commendabile sit bonam famam et laudem gloriamque appetere. Et videtur ex considerationibus Philosophiæ nunc introductis, quod non. In oppositum est, quod Augustino testante, qui negligit famam, crudelis est.
DIONYSIUS. — Famam bonam appetere contingit dupliciter. Primo, ex privato amore, et per respectum ad se ipsum, hoc est ad proprium honorem seu commodum. Et hoc est superborum et cupidorum, in se honorari et propria commoda optantium adipisci. Quod item est hypocritarum, quibus loquitur Dominus: Væ vobis, Scribæ et Pharisæi hypocritæ, quia comeditis domos viduarum, orationes longas orantes.1 Secundo, ex caritate, ad Dei honorem et gloriam proximorumque ædificationem, et propter justitiæ debitum adimplendum. Unusquisque enim tenetur Deo conscientiam puram, et proximo bonum exemplum, sicut in Ecclesiastico scriptum est: Unicuique mandavit Deus de proximo suo.2 Ubi rursus præcipitur: Curam habe de bono nomine.3 Unde et apud Matthæum docet Salvator: Sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum qui in cœlis est.4 — Sic item non debemus velle laudari in nobis, sed in Deo (juxta illud in Psalmo, In Domino laudabitur anima mea):5 sic ut si quid boni in nobis est, hoc Deo attribuatur. — Porro gloria multipliciter sumitur. Primo, pro lætitia: ut quum ait Apostolus, Qui gloriatur, in Domino glorietur.6 Secundo, pro majestate et excellentia. Unde dicitur in libro Proverbiorum: Sicut qui mel comedit multum, non est ei bonum;7 sic qui perscrutator est majestatis, opprimetur a gloria. Et Isaias ait: Plena est omnis terra gloria ejus.8 Tertio, pro clara cum laude notitia. Gloriam primo modo sumptam debemus in Deo appetere, quum dicat Apostolus, Gaudete in Domino semper;9 et Psalmista, Servite Domino in lætitia.10 Similiter gloriam secundo modo acceptam, ut in gratia atque virtutibus simus veraciter excellentes, in omni humilitate, patientia, obedientia, sobrietate ac sancta dilectione. Idem dicendum de gloria tertio modo dicta, ut agnoscamur in bonis, et laudemur tempore opportuno in omnium bonorum datore. Tamen, Seneca protestante, Magnum est laudabilem esse et non laudari.
JOANNES. — Placet omnino ista responsio: sed quæro an etiam animæ sanctæ in cœlo receptæ optent et ament has famas et laudes?
DIONYSIUS. — Quemadmodum reproborum augetur damnatio, dum eorum exemplis et documentis iniquis viatores ad pecandum trahuntur; sic Beatorum augetur felicitas quantum ad præmium accidentale, dum eorum exemplis et doctrinis fideles inducuntur ad bona. Ergo ipsi volunt in Deo laudari, glorificari, ac famosi haberi. Philosophia autem in hac prosa docet ne quis famam et gloriam in se aut propter se quærat. Imo, quantum in nobis est, et quoniam Deum tam frequenter enormiterque offendimus, debemus potius velle vituperari, contemni, irrideri, ab omnibus conculcari, præsertim hi qui non præsunt.
JOANNES. — Quia in textu expressum est, quod gloriæ cupido et optimorum fama meritorum possint ad bene agendum allicere, quæro an ista sint fines et præmia actuum virtuosorum in præsidentibus.11
DIONYSIUS. — De hoc S. Thomas in libro de Regimine regum :12 Quibusdam, inquit, visum est, regis seu præsidentis præmium non esse nisi gloriam et honorem. Unde Tullius libro de Republica dicit, regem gloria esse alendum. Ejus rei rationem assignare videtur Aristoteles, quoniam princeps cui non sufficit honor et gloria, consequenter tyrannus efficitur. Verum ex hac æstimatione inconvenientia multa sequuntur. Nihil enim in rebus humanis videtur esse fragilius gloria et honore favoris humani, quum dependeat ex opinionibus hominum et verbis eorum, quibus nihil mutabilius est in hac vita humana. Denique cupido hujusmodi repugnat veræ magnanimitati. Qui enim favorem hominum quærit, necesse est ut in omni quod dicit aut facit, eorum deserviat voluntati : et ita, dum omnibus studet placere, servus fit singulorum. Propter quod idem Tullius libro de Officiis, cupidinem gloriæ dicit esse cavendam, quoniam eripit animi libertatem. Rursus, ad boni principis spectat officium, humanam contemnere gloriam, sicut et cetera temporalia bona : imo fortis virtuosique animi est, pro justitia despicere non solum gloriam, sed etiam vitam. Hinc fit quoddam mirabile, ut quia actus virtuosos consequitur gloria, ipsa gloria virtuose contemnatur, et homo ex contemptu gloriæ gloriosior fiat. Propter quod de Catone narrat Sallustius : Quo minus gloriam appetebat, eo plus eam assequebatur. Hinc et communiter dicitur : Honor seu gloria sequitur fugientem. Amplius, ex cupidine gloriæ principes multi se ipsos et suos exercitus exposuerunt magnis periculis. Habet itidem cupido gloriæ simulationem sibi annexam. Quum enim difficile sit paucisque conveniat veras habere virtutes, quibus solis honor debetur et gloria, multi gloriam cupientes, fiunt virtutum simulatores. Ideo ait Sallustius : Ambitio multos mortales falsos fieri cogit, aliud clausum in pectore, aliud promptum habere in lingua. Itaque, quoniam reges et præsidentes sunt Dei vicarii ac ministri, præmium sui regiminis ac laboris præstolari debent a Deo, non principaliter nec ultimate in præsenti, sed in futuro, in regno cœlesti, in quo tanto copiosius præmiabuntur, quanto nunc sincerius quærunt bonum commune et Dei honorem ex vera caritate et zelo justitiæ.
Præterea, ex his edocemur, quam contemnenda sit appetitio mundani honoris ac gloriæ temporalis, etiam si homo fieri posset dominus terræ totius, quum tota habitabilis terra sit quantitatis tam modicæ, comparative loquendo. Quanto magis viles, vani et excæcati sunt, qui desiderio prælationis et præsidentiæ unius provinciæ aut urbis, seu congregationis, perdunt animas suas, et ambitioni, quæ innumerabilium vitiorum origo est, succumbunt, et Deum ac cœlestis regni principatum amittunt?
Erubescant ergo hypocritæ et simulatores ac callidi, qui contra se provocant iram Dei. Audi, qui talis es, Augustinum dicentem :13 O hypocrita, si bonum est esse justum, devotum et virtuosum, cur vis apparere quod non vis esse ? Si malum est malum esse, cur vis esse quod non vis apparere ? Si bonum est bonum apparere, melius est bonum esse ; si malum est malum apparere, pejus est malum esse. Aut ergo appare quod es, aut esto quod appares. Gregorius quoque testatur : Qualis hypocrita imperitis hominibus esse videtur, talis vult ab omnibus reputari, et paratior est mori quam corripi. Hypocrita quot vitiis plenus est, tot stercoribus coram Deo anima ejus fœtet. Hypocritarum corda diabolus tacitus tenet, et in ipsis ipse quasi quietus dormit, ubi eos quos possidet, quiescere non permittit. Ideo, coram Deo cor tuum semper constitue, coram ejus conspectu te discute, et coram oculis ejus fictus, turpis, vitiosus consistere erubesce, quum Seneca dicat: Non alius quam optimus animus, pulcherrimus Dei cultor est.
Postremo, argumento Philosophiæ in fine prosæ hujus tacto, simile fuit argumentum Catonis quo sibi animæ immortalitatem persuasit, sic arguendo: Aut immortalis est anima, aut mortalis. Si immortalis, expedit sic credere ac tenere: alioqui post mortem erubescemus de nostro errore. Si mortalis, non nocet ejus immortalitatem putare: quia post mortem inde non erubescemus, et interim bonæ spei exsistimus.
Footnotes
Chapter 77 of 199