Articulus 29
EXPOSITIO METRI HUJUS OCTAVI.
QUIA in fine proximæ prosæ Philosophia commendavit amorem, dicens quod cunctis divitiis præferatur; jam in hoc metro commendat divinum et increatum amorem, ostendens quod ipse sit causa fontalis exemplarisque ratio, imo et effectivum principium omnium rerum totiusque ordinis universi, atque connexionis et concordiæ tam diversorum entium inter se. Ait ergo :
Amor regens terras ac pelagus, id est mare et omnia elementa, et quæ continentur in eis (de quo dictum est supra, Omnia certo fine gubernans), et imperitans cœlo, id est, assidue ac incessabiliter imperans, residens ac præsidens cœlo, ac inde inferiora quoque gubernans, ligat, id est, manutenet seu conservat, hanc seriem, id est connexionem et ordinem, rerum :1
Quod mundus stabili fide variat concordes vices, id est, mutat uniformiter temporum vices seu horas : quod facit mundus, quoniam fit in mundo ; et naturales cœlestesque causæ hujus mundi hoc agunt exsecutive, et principaliter Deus, cujus institutione ac jussu corpora cœlestia suo motu causant temporum vices, videlicet diem ac noctem, menses et annos. Annus namque accipitur et causatur ex motu solis in propria sphæra ab oriente in occidentem, quem semel complet in anno ; menses vero, ex completione motus lunæ in proprio orbe ab occidente in orientem ; distinctio vero dierum ac noctium procedit ex circumvolutione solis quotidiana, motu raptus primi mobilis : juxta quod legitur in Genesi, Dixit Deus, Fiant luminaria in firmamento cœli, et dividant diem ac noctem, et sint in signa, et tempora, et dies, et annos.2
Quod semina pugnantia, id est elementa sibi invicem per suas qualitates contrariantia, tenent fœdus perpetuum, id est incorruptibilem consistentiam et connexum in ordine universi : ita quod quamvis mutuo contrarientur, et unum agat in aliud quantum ad partes extremas contiguas, nunquam tamen totaliter ab invicem corrumpuntur ; ea quoque quæ sunt invicem propinquiora, symbolum, id est convenientiam ad invicem, habent majorem. Ex hac consideratione, etiam sacra et ingeniosa virgo Barbara adhuc catechumena arguit et conclusit in corde suo, unum esse omnium creatorem, coordinatorem, rectorem et conservatorem :3 quoniam tam diversa atque contraria, tam multa et magna inter se dissimilia, non potuissent in unum ordinem tam stabilem et concordem, tam decorum et connaturalem convenisse ac permanere, nisi hoc totum ab uno et eodem effectivo sapientiali principio esset effectum. Eodem item argumento utitur Damascenus libro secundo.
Quod Phœbus provehit, id est, successive producit, diem roseum, id est clarum ac dulcem, quoniam tempus diurnum nocturno suavius ac medicinalius perhibetur, quousque advesperascat, curru aureo, id est motu auriformi, decoro, seu in sua splendenti quadriga, juxta modum loquendi poetarum, etiamque Platonis, ut supra expositum est. Ut, id est quod, Phœbe, id est luna, imperet, id est præsit, noctibus, illuminando et influendo, sicut præhabitum est frequenter, quas noctes, Hesperus duxerit, id est, stella vespertina adduxerit :4 quoniam illa apparente, nox communiter inchoatur.
Ut mare, id est Oceanum cingens et ambiens terram totam, avidum, id est omnium fluminum susceptivum, instar avari, qui pecunia non repletur : juxta illud Ecclesiastæ, Omnia flumina intrant in mare, et mare non redundat ; coerceat, id est, restringat et coarctet, fluctus, id est inundationes suas intumescentesque fluctus, fine certo, id est intra ripam et terminum sibi præfixos, quemadmodum in Job loquitur Deus :5 Quis conclusit ostiis mare, quando erumpebat quasi de vulva procedens, quum ponerem nubem vestimentum ejus, et caligine illud quasi infantiæ pannis obvolverem ? Circumdedi illud terminis meis, et posui vectem et ostia, et dixi : Hucusque venies, et non procedes amplius, et hic confringes tumentes fluctus tuos.6 Quod breviter tangens, Psalmista deprompsit : Congregans sicut in utre aquas maris, ponens in thesauris abyssos.7 Ex quorum consideratione debemus superdignissimi Creatoris majestatem ac sapientiam admirari, ejusque omnipotentiam colere ac vereri. Ad quod insinuandum ipse per Jeremiam locutus est: Audi, popule stulte, qui non habes cor: me non timebitis, qui posui arenam terminum mari, præceptum sempiternum, quod non præteribit? Intumescent fluctus ejus, et non transibunt illud.8 Ne liceat (supple, mari) tendere terminos latos, id est extendere et dilatare suos meatus, terris vagis, id est per campos et eremos, in quibus multi ac multa vagantur. Vel sensus est: « Ne liceat terris » his « vagis tendere terminos latos », ita quod major pars terræ fiat inhabitabilis, quam Deus instituit. Ex his patet error quorumdam philosophorum, dicentium ideo partem terræ in superficie esse ab aquis discoopertam, habitationique hominum ac brutorum patere, quia sol suo calore illam siccat. Et quamvis videatur innaturale quod terra gravior aquis, pro parte emineat aquæ, per respectum ad particularem naturam, qua gravioribus competit esse deorsum; attamen per respectum ad universalem naturam istud est naturale, propter conservandum ordinem universi, ad quem exigitur vita hominum ac brutorum. Quod totum Plato in Timæo multo melius clariusque expressit, quam discipulus ejus Aristoteles in libro suo de Cœlo et mundo, aut alio loco, ut tangit Guillelmus in libro de Universo. Hinc ait in primo Timæi: Terram vero matrem et altricem animantium omnium terrenorum constituit, ut scilicet illorum habitationi et alimoniæ deserviret. Insuper, de curru aureo solis in eodem inducitur: Illa etiam fama, quæ vobis quoque comperta est, Phaethontem quondam solis filium, currus ascendisse luciferos, etc. Quod non juxta litteræ superficiem est sumendum.
Consequenter pandit Philosophia, quod nisi instituto et influxu quodam divini et increati amoris, creaturæ in suis limitibus atque ordinibus conservarentur, protinus dissolverentur ab invicem, ordoque rerum, imo et mundi machina, repente relaberentur in nihilum.
Si hic amor divinus, qui Deum ad mundi creationem ex propria sua bonitate induxit, quia ut S. Dionysius protestatur, amor Dei non reliquit Deum sine germine, remiserit frena, id est, se a creatis subtraxerit et ea conservare destiterit;9 quidquid nunc amat invicem, id est, naturalem inclinationem, connexionem, concordantiam habet cum alio, continuo geret bellum, id est, mox discrepabit et dissolvetur ab illo, et certant, id est, creata ista certabunt et cooperabuntur, solvere, id est ab invicem dissipare, machinam mundi, id est species et individua rerum, quam machinam incitant nunc, id est, conservare satagunt, motibus pulchris, id est decentibus actibus, conatibus et proportionibus suis ad invicem. His concordat, quod in primo Timæi Plato introducit summum Deum causis superioribus cœlestibus sic loquentem: O dii deorum, quorum opifex idem paterque ego. Opera siquidem vos mea, dissolubilia natura; me tamen ita volente, indissolubilia. Omne siquidem junctum, natura dissolubile est; nec tamen unquam dissolvemini, quia voluntas mea major est nexu vestro, et vegetior ad æternitatis custodiam.
Hic quoque amor continet populos junctos, id est spiritualiter unitos, fœdere sancto, id est firmata lege boni amoris. Et hic amor nectit sacrum conjugii, id est sacramentum Matrimonii, amoribus castis, id est mutuis, dilectionis conjugalis, qua conjugati sibi invicem servant fidem, sicut ait Apostolus:10 Viri, diligite uxores vestras, sicut et Christus dilexit Ecclesiam.
Hic, id est amor jam dictus, dictat etiam, id est, præfigit et demonstrat, fidis sodalibus, id est fidelibus sociis, sua jura, id est leges ac debitum modum socialiter vivendi ad invicem, ut habeant mutuo societatem honestam, unusque alteri non in malo, sed in bono adsistat, nec unus alium ad aliquid vitiosum hortetur, nec propter alium tale quid operetur. Ideo scriptum est: Noli pro amico inimicus fieri proximo.11 Atque ut Salomon loquitur:12 Homo amicabilis ad societatem, magis amicus erit quam frater. Sic plane David et Jonathas societatem veram habebant ad invicem.13 Potissime quoque in evangelica lege Amelius et Amicus, quorum præclari et miri actus leguntur. Qui autem socii sunt in vitiis, erunt socii in tormentis, et peccatum unius redundat in alium. Hæc est societas vitiosa, qua unus alium concitat ad peccatum: quæ jugiter est vitanda.
O quam felix esset genus humanum*, et ipsi vos, homines,* si amor divinus quo regitur cœlum*, id est regnum cœleste, cuncta quoque cœlestia corpora, et ipsa triumphans Ecclesia (cœlestia autem corpora per intelligentias gubernantur et per animas nobiles, secundum philosophos;14 principaliter autem originaliterque a Deo, sicut in libro de Causis habetur: Causa prima regit res omnes præterquam quod commisceatur cum eis),* regat animos vestros*, ita quod divinæ pietatis atque æternæ caritatis instinctibus, inspirationibus, influentiis acquiescatis! Deus autem eodem amore omnia regit, quo condidit. Electos vero et justos non solum efficienter regit suo æterno et increato amore, velut ceteras rationales creaturas, sed et formaliter regit eos directione amoris supernaturalis infusi, utputa caritatis, qua excitat corda obedientia ac devota ad omne bonum. Quæ utique caritas ignis est de quo in Evangelio ait Salvator: Ignem veni mittere in terram, et quid volo, nisi ut accendatur?15 Regit item nos Deus per angelos sanctos, per prælatos, per præsidentes, per legem naturalem, divinam, positivam, et supernaturalem. Unde loquitur per Osee: Scribam ei multiplices leges meas. In Job quoque scriptum est:16 Utinam Deus ostenderet tibi secreta sapientiæ suæ, et quod multiplex sit lex ejus.17*
Footnotes
-
Cf. p. 122 A'. ↩
-
Gen. 1, 14. ↩
-
Ps. xxxii, ↩
-
Cf. p. 197 C. ↩
-
Eccle. v, 9. ↩
-
Job xxxviii, 8-11. ↩
-
Ps. xxxii, 1, 7. ↩
-
Jer. v, 21, 22. ↩
-
De Divin. nom. c. IV. ↩
-
Ephes. v, 25. ↩
-
Eccl. vi, 1. ↩
-
Prov. xviii, 24. ↩
-
1 Reg. xviii, 1, 3; xx, 1 et s. ↩
-
* hominum ↩
-
Luc. xii, 49. ↩
-
Osee viii, 12. ↩
-
Job xi, 5, 6. ↩
Chapter 83 of 199