Skip to the text

Articulus 30

PERTRACTATIO MYSTICA METRI HUJUS OCTAVI.

PRÆTEREA spiritualis intelligentia hujus capituli ex præinductis satis elici potest. Hoc etenim agit dilectio Creatoris ac Salvatoris ad nos: quod mundus, id est Ecclesia militans, stabili fide variat vices concordes, id est, eisdem temporibus redeuntibus, eadem renovat ac persolvit divina Officia, atque cuilibet horæ deputat certa obsequia ac præconia Deo reddenda; item, quod semina pugnantia, id est caro et anima contra se invicem concupiscentia, tenent fœdus perpetuum, id est, concorditer et ex pacto serviunt Deo, carne in spiritus servitutem redacta;1 quod etiam Phœbus, id est Christus sol justitiæ, provehit diem roseum, id est, producit diem gratiæ et illuminationis divinæ in Ecclesia et anima christiana; ut Phœbe quoque, id est Ecclesia triumphans, seu beatissima Virgo, imperet noctibus, id est peccatoribus qui converti voluerint (qualibus scripsit Apostolus: Fuistis aliquando tenebræ, nunc autem lux in Domino);2 item, ut avidum mare, id est hoc sæculum nequam, coerceat fluctus, id est, non plus persequatur justos, quam Christus præstituit et permittit.

Præterea, si Salvator caritatem nobis abstulerit, nulla de cetero erit concordia salutaris, et qui consenserunt salubriter, statim dissentient, eritque confusio ordinis et perturbatio multiplex in tota ecclesiastica hierarchia : imo qui nunc caritate formati, alios pacificare ac ordinare nituntur, caritate amissa, in ipsis erunt turbulenti, aliosque turbabunt. Porro per caritatem, diversæ gentes, tribus et linguæ sunt unum Christi ovile, et unus sanctus populus Dei, junctus « fœdere » firmo, ita quod parati sunt pro fratribus animas ponere, id est pro salute proximi mori.3 Nec sine hac caritate valent conjugati sacramentum conjugii inculpabiliter observare, ita ut impleant illud Apostoli, Honorabile connubium et torus immaculatus;4 nec se invicem spiritualiter et sincere diligere ac monere quæ sunt salutis. Sic nec commendanda ac felix societas sine caritate potest haberi.

De his, quia frequenter præhabita sunt, ita pertranseo. Nec incertum quin sicut in corpore organico multa membra junguntur per varias suas colligationes, et unum corpus constituunt; sic in Christi Ecclesia fideles personæ per caritatem unitæ, Ecclesiam unam efficiunt, dicente Apostolo : Omnes vos unum estis in Christo.5

In caritate igitur fixi et integri jugiter stemus, sine qua prorsus indigni sumus Christiani nomine, quum S. Joannes protestetur : In hoc cognoscent omnes quia discipuli mei estis, si dilectionem habueritis ad invicem.6

ENARRATIONES IN LIBRUM III

DE CONSOLATIONE PHILOSOPHIÆ

ENARRATIONES IN LIBRUM III

DE

CONSOLATIONE PHILOSOPHIÆ

Footnotes

  1. Galat v, 17. ↩

  2. Ephes. v, 8. ↩

  3. 1 Joann. III, 16. ↩

  4. Hebr. XIII, 4. ↩

  5. Galat. III, 28. ↩

  6. Joann. XIII, 35. ↩

Chapter 84 of 199