Articulus 1
EXPOSITIO PROSÆ HUJUS PRIMÆ.
POSTQUAM libro secundo Philosophia adhibuit desolato suo alumno Boetio medicinalia mediocria, lenitiva, hoc est musica atque rhetorica argumenta ac media, ad probandum quod de terrenæ prosperitatis amissione non sit contristandum, sed potius gloriandum; hic ad idem probandum inducit probationes ac media acriora, amplius ponderanda, ostendendo quæ sit et in quo consistat felicitas falsa, et ex opposito quæ et in quo sit felicitas vera.
Denique in hujus tertii libri exordio ostendit Boetius quantum fructum Philosophia in ipso produxerit, consolando et instruendo eum, super hæc se gratum esse declarans, et adhuc plenius edoceri ac consolari peroptans. Itaque ait:
Jam cantum illa finierat, id est, Philosophia jam terminaverat documenta suavia, musica atque rhetorica, id est metrica et prosaica, in secundo libro digesta: quibus finitis, tanquam aliqualiter fatigata, paululum cessavit ac respiravit, quemadmodum itinerator una expleta dieta repausat hospitio. Sic Cicero in suis libris se fatetur interdum ad aliquantulum tempus intermisisse studium suum, quatenus paulo post ardentius illud resumeret. Quum mulcedo carminis, id est dum suavitas cantus præfati, defixerat, id est, fixum tenuerat in ipsum audiendum, adhuc auribus arrectis, id est applicatis ut distinctius et vivacius illud audirem, me avidum audiendi tam sapientia verba (sicut in Ecclesiastico dicitur:1 Auris bona cum omni concupiscentia audiet sapientiam. Unde super Joannem loquitur Augustinus: Ad sapientiam hauriendam debet homo avidas fauces habere), stupentemque, id est, cum mentis quodam stupore admirantem de sententiarum profunditate ac venustate sermonis: sicut et Plato ait in primo Timæi, Principium orationis (id est sermonis tui) admiror.
Itaque paulo post, id est post modicum intervallum silentii Philosophiæ, inquam, id est dixi: O tu, Philosophia, solamen summum lassorum animorum, id est consolatrix valde alta et magna! Propter quod Seneca dixit: Qui vult sine tædio vivere, studeat philosophiæ. Quæ, ut in Ethicis Aristoteles fassus est, admirabiles delectationes habet admixtas. Nempe, quum veritatis consideratio sit intellectus refectio, naturaliter eum delectat, quemadmodum melodia auditum. Quantum, id est valde multum, me refovisti, id est refocillasti, vel pondere, id est pretiositate, sententiarum, id est sublimium sensuum, vel etiam jucunditate canendi, id est dulcedine metrici tui sermonis, in quo sicut metris, est frequens elevatio atque depressio vocis. Imo horum utroque adeo, id est in tantum, ut jam posthac non arbitrer, id est, non putem aut judicem, esse me imparem, id est inæqualem, ictibus, id est adversis eventibus, fortunæ, sed quam importuna et dura fuerit illa in percutiendo, tam fortis et patiens ero in sustinendo: quia ut docuisti, salubrius est pati et habere adversa, quam prospera.2 Vel sensus est: « Non » arbitror « me imparem ictibus fortunæ », id est, æqualiter sum paratus suscipere accessus fortunæ in prosperis et adversis, et qualitercumque pulset me, constans manere propono: sicut ait Philosophus de homine virtuoso, quod est quasi tetragonus, id est firmiter stans, qualitercumque impellatur.
Ex his patet, quod verba philosophiæ sunt ponderosa, veritatis et utilitatis valore. Verba autem insipientium levia sunt et infructuosa, quamvis ipsi in eis delectentur, et sapientialia ea putent. Propter quod, quodam verboso et garrulo verba prophetante, quidam Propheta dixit: Utinam audires te auribus nostris. Hinc in Ecclesiaste scriptum est: Verba sapientium sunt sicut stimuli, et quasi clavi in altum defixi3, id est firma et penetrativa, salubriter pungentia reos, et compungentia pœnitentes atque devotos. In Ecclesiastico quoque scriptum est: Verba prudentium statera ponderabuntur.4 Unde de homine ad loquendum inconsiderato, non veraci, non fructuoso, communiter dicitur: Ipse est levis in verbis.
Itaque remedia, id est medicinalia documenta, quæ paulo ante, id est libro præcedenti, acriora esse dicebas, id est ad intelligendum ac implendum difficiliora, seu magis alta, perfecta ac ardua, non modo non perhorresco, sed audiendi ea avidus, vehementer efflagito. Qui enim proficere incipit, et scientiarum dulcedinem paulatim plus experitur, ad profectum scientiæ ac virtutum validius inflammatur. Propter quod Sapientia in Ecclesiastico testatur : Qui edunt me, adhuc esurient ;5 et qui bibunt me, adhuc sitient.
— Tum illa, videlicet Philosophia : Sensi, inquit, id est, consideravi sic esse, quum verba nostra tacitus attentusque rapiebas, id est, velociter ac fervide audiebas :6 juxta illud libri tertii Regum : Festinantes rapuerunt verbum ex ore ejus. Sic discipulus debet audire magistrum, prout in Ecclesiastico habetur :7 Audi tacens, et pro reverentia accedet tibi gratia bona.8 Quumque tuæ mentis habitum vel exspectavi, id est, tunc verba nostra sic advertisti, dum « exspectavi habitum mentis tuæ », id est, dum præstolabar cognoscere tuæ mentis dispositionem, vel (quod est verius) ipsa perfeci, id est, « verius est quod » ego Philosophia « perfeci », id est, formavi et complevi, habitum tui cordis, quia per verba mea consolatoria et instructiva impressi dispositive bonam habitudinem, tranquillitatem et docilitatem in mentem tuam : sicque primam illam dispositionem turbulentam habuisti a te, hanc vero tranquillam habes a me. Et quia Boetius fuit hucusque benevolus et attentus ad audiendum, consequenter provocat eum ad diligentiorem dicendorum attentionem, subdendo :
Talia sunt quippe quæ restant, ut degustata quidem mordeant, id est, prima et superficiali apprehensione videantur amara, utpote sensualitati molesta, juxta illud Ecclesiastici : Quam aspera nimis est indoctis hominibus sapientia !9 Unde Gregorius expositorie loquitur : Adversarius noster in via, est sermo divinus, seu sacra Scriptura, carnalibus desideriis nostris contraria in hac vita. Interius autem recepta dulcescant, id est, diligenter considerata mentem delectent, dum salubria esse noscuntur : quemadmodum potio medicinalis in se amara gustuique pœnalis, placet et dulcis est animo ægri, in quantum curativa. Nam et ratio deprecatur ad optima. Hinc per Michæam loquitur Sapientia increata : Nonne verba mea bona sunt cum eo qui recte graditur ?10 Sed quod tu te audiendi cupidum dicis, id est, quod tu asseris te avidum ad audiendum quæ dicam, hoc approbo. Sic et sanctus Job dixit : Qui audiebant me, aperiebant os suum quasi ad imbrem serotinum.11 Quanto ardore flagrares (id est, valde ferventi accendereris affectu), si quonam te ducere aggrediamur agnosceres, id est, si scires ad quam sublimia atque salubria documenta, ad quam præclaram felicitatem et altam contemplationem incipiemus jam te erigere ac transferre.
— Quonam ? inquam : id est, ego Boetius dico et quæro, Quo me vis ducere ?
— Ad veram (inquit) felicitatem : id est, Philosophia respondet, Ad beatitudinem plenarie contentativam totius desiderii tui, te volo perducere. Quam tuus quoque somniat animus, id est, quam intellectus tuus obscure et imperfecte apprehendit, et naturaliter tuus cupit affectus. Omnis etenim mens creata beatitudinem naturaliter appetit, quamvis non omnes cognoscant in quo consistat et quid sit vera felicitas : omnes quippe apprehendunt beatitudinem in universali tanquam bonum quoddam perfectum; in particulari vero deviant circa distinctam ejus notitiam. Hinc quarto de Civitate Dei loquitur Augustinus : Nemo est qui se nolit esse felicem. Quinto quoque de Civitate Dei : Omnium (ait) rerum optandarum plenitudinem (id est plenam consecutionem et possessionem) constat esse felicitatem. Sed occupato ad imagines visu, id est, « visu » tuo interiori, videlicet intellectu, intento circa creaturarum « imagines » et sensibilium formas, ipsam illam non potest intueri, id est, intellectus tuus ita rerum speciebus depictus, non valet veram illam beatitudinem sinceriter contemplari. Quum enim juxta Philosophum, contingat plura simul scire habitualiter, unum vero dumtaxat intelligere actualiter; certum est quod mens tanto impotentior ineptiorque consistit ad considerandum spiritualia et divina, quanto plus immergitur ac detinetur circa inferiora. Hinc et in libro de Causis asseritur, quod virtus tanto est fortior quanto plus unita. Hinc et Plato in Phædone et libro de Prophetiis disseruit, quod homines circa sensibilia occupati et circa exteriora versantes, vera bona speculari et apprehendere negligunt, nec ad illuminationem secretam sunt apti.
— Tum ego Boetius dixi: Fac, obsecro, o Philosophia, quod tangis. Et sumitur hic « fac », pro dicere seu docere. Et quæ vera illa sit, id est, quæ sit vera beatitudo, sine cunctatione demonstra, id est, sine dilatione ostende. Fervido namque affectui dilatio est molesta. Ideo Seneca in suis fatur Proverbiis: Celeritas, in desiderio mora videtur. Salomon quoque in Proverbiis ait:12 Spes quæ differtur, affligit animam; lignum vitæ desiderium veniens.
— Faciam, inquit illa, puta Philosophia, causa tui, id est amore tui et propter tuam salutem, libenter, quod postulas: totum tamen principaliter atque finaliter propter Deum, et ad ejus honorem et gloriam. Sed quæ tibi causa notior est, id est falsam felicitatem et fortunæ prosperitatem, quam satis expertus es, eam prius designare verbis atque informare conabor, id est, in primis illam tibi describam, et de ea te informabo, ut ea perspecta, id est plenarie cognita, quum in contrariam partem deflexeris oculos, id est, ad beatitudinem veram, illi oppositam, converteris intuitum mentis, veræ specimen beatitudinis possis agnoscere, id est, clare agnoscas formam et specificam rationem ac decorum « beatitudinis veræ » veritate rei, quæ scilicet est summum hominis bonum. Opposita enim juxta se posita, clarius innotescunt.
Denique res potest cognosci tripliciter. Primo, per accidentia sua, potissime per accidentia propria: quia secundum Philosophum libro de Anima, accidentia magnam partem conferunt ad cognoscendum quod quid est. Secundo, per simile: et ita ex creaturis cognoscimus Creatorem, et per effectum causam. De duobus quoque similibus omnino, dicimus: Vidistis istum, illum vidistis. Tertio, per suum contrarium. Unde secundum Philosophum, eadem est scientia contrariorum. Propterea, qui paupertatem expertus non est nec infirmitatem, non scit perfecte quid sit opulentia rerum: quanquam veraciter in Ecclesiastico scriptum sit, Melius est corpus validum quam census immensus.13
Footnotes
Chapter 86 of 199