Prosa 1
JAM cantum illa finierat, quum me audiendi avidum stupentemque, arrectis adhuc auribus, carminis mulcedo defixerat. Itaque paulo post : O (inquam) summum lassorum solamen animorum, quantum me vel sententiarum pondere, vel canendi etiam jucunditate refovisti! Adeo ut jam me posthac imparem fortunæ ictibus non arbitrer. Itaque remedia quæ paulo ante acriora esse dicebas, non modo non perhorresco, sed audiendi avidus, vehementer efflagito. — Tum illa : Sensi, inquit, quum verba nostra tacitus attentusque rapiebas; eumque tuæ mentis habitum vel exspectavi, vel (quod est verius) ipsa perfeci. Talia sunt quippe quæ restant, ut degustata quidem mordeant, interius autem recepta dulcescant. Sed quod tu te audiendi cupidum dicis, quanto ardore flagrares, si quonam te ducere aggrediamur agnosceres? — Quonam? inquam. — Ad veram (inquit) felicitatem : quam tuus quoque somniat animus; sed occupato ad imagines visu, ipsam illam non potest intueri.1 — Tum ego : Fac, obsecro; et quæ sit illa vera, sine cunctatione demonstra. — Faciam, inquit illa, tui causa libenter. Sed quæ tibi causa notior est, eam prius designare verbis atque informare conabor, ut ea perspecta, quum in contrariam partem deflexeris oculos, veræ specimen beatitudinis possis agnoscere.
Footnotes
-
*alias aggredimur ↩
Chapter 85 of 199