Skip to the text

Articulus 5

ELUCIDATIO PROSÆ HUJUS SECUNDÆ.

HIC Philosophia prosequitur quod præmisit, ostendendo quæ sit falsa et quæ vera felicitas. Primo tamen breviter tangit quid et in quo sit vera felicitas.

Tum, utputa ultimo metro completo, Philosophia, quæ hic per modum et sub forma honestæ ac sapientis matronæ describitur, visu corporali defixo, id est inclinato, paululum, ut acutius consideraret, maturiusque proferret quæ concepit; interiori quoque « visu defixo », id est humiliato, seu ad propriæ imbecillitatis considerationem reducto, ut sic magis sobrie et sine præsumptione loqueretur, initendo Dei auxilio, quemadmodum Plato ait in primo Timæi: Mementote, tam me qui loquor quam vos qui auditis, homines esse, atque ita in rebus sublimibus mediocrem elocutionem, magni cujusdam esse onus laboris. Et velut recepta, id est quasi elevata, in sedem angustam, id est in apicem, suæ mentis, id est ad supremum sui acuminis, seu superiorem partem rationis, quæ intendit rationibus æternis ac divinis consulendis et contemplandis, ut secundum decreta et consilia summæ et increatæ Sapientiæ procedat et agat. Hæc sedes et mansio mentis est angusta, id est stricta et ardua, inter errores extremos contrarios medium tenens, quemadmodum via salutis dicitur arcta, prout apud Matthæum ait Salvator: Quam angusta porta et arcta via quæ ducit ad vitam, et pauci inveniunt eam!1 Cœpit sic,, id est, ita loqui exorsa est:

Omnis cura, id est sollicitudo, intentio, inclinatio seu affectio, hominum mortalium, quam curam labor, id est occupatio seu conatus, studiorum multiplicium, id est actuum diversorum (quod potest esse intransitiva constructio), exercet, id est, actuat, format, exsequitur, hæc cura procedit quidem, id est pro certo, calle diverso, id est per distincta et varia media, seu via multiplici, sed tamen nititur pervenire ad unum finem beatitudinis (intransitive, ut ante: quemadmodum dicitur virtus Dei, id est virtus quæ est Deus), hoc est ad unum beatificum finem, quæ est æterna felicitas.

Denique universi fideles qui vere cognoscunt ad quam beatitudinem sint creati, solliciti sunt hanc beatitudinem adipisci, et ad eam referunt quidquid agunt et habent: loquendo de eis in quantum fideles sunt, id est ex recta fide agentes. Unde ad Romanos ait Apostolus: Habetis fructum vestrum in sanctificationem, finem vero vitam æternam.2 Hinc apud Joannem Christus loquitur Deo Patri de se ipso: Dedisti ei potestatem omnis carnis, ut omne quod dedisti ei, det eis vitam æternam;3 hæc est autem vita æterna, ut cognoscant te solum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum. Ad hanc felicitatem quidam tendunt per viam mandatorum, id est observando præcepta Dei atque Ecclesiæ; aliqui vero per viam consiliorum, observando evangelica Christi consilia, præsertim tria, ut religiosi: et in utraque sunt differentiæ multæ. Nam quidam sunt conjugati, quidam vidui aut viduæ, aliqui adhuc liberi seu soluti, quidam sæculares, quidam canonici, quidam presbyteri: qui tamen aliqua vota faciunt. Religiosorum quoque diversa sunt genera: inter quos sunt quatuor mendicantium Ordines, deinde Benedictini, Cartusienses, Cistercienses, etc.

Hi omnes ad eumdem numero beatitudinis finem tendunt, id est ad summum et incommutabile bonum, utputa Deum excelsum et gloriosum, qui est beatitudo et finis beatificus objectalis, in quo tanquam in summo unicoque objecto consistit omnis creatæ mentis felicitas. Clara vero et immediata ac fruitiva ejus cognitio, est beatitudo et finis simpliciter ultimus formalis: qui finis atque felicitas est formalis immediataque unio mentis creatæ cum beatitudine objectali. Verumtamen ad hujus beatitudinis formalis cognitionem non pervenerunt philosophi in lumine naturali, sed per revelationem ac fidem et theologiæ doctrinam innotuit hominibus ista felicitas. Est demum et naturalis quædam contemplatio summi boni (de qua dictum est sæpe), in qua Philosophus et meliores philosophi beatitudinem hominis statuerunt:4 ad quam etiam diversi diversis callibus accesserunt; ad quam etiam per naturalis legis observantiam recte iretur.

Porro loquendo de ultimo fine et beatitudine in communi, omnes tendunt ad beatitudinem eamdem in genere. Constat quoque quod objectalis beatitudo est eadem numero: quæ est summum et prorsus incommutabile bonum. Beatitudo vero formalis et supernaturalis, est eadem specie, imo et specie specialissima; similiter et beatitudo naturalis, formalis, contemplativa. Beatitudo autem formalis in communi accepta, est eodem genere. Denique ad beatitudinem supernaturalem patriæ unusquisque idonee tendit, ea adimplendo quæ ad suam spectant vocationem, professionem aut statum: ut si quid supererogaverit, hoc proderit illi.

Id autem, id est beatificus ille finis, est bonum quo quis adepto, id est fruitive possesso et clare per speciem cognito, ni- hil ulterius desiderare queat, quod ad beatitudinis spectat essentiam. Per quod objectio solvitur qua argui possit, quod animæ sanctæ Deum beatifice conspicientes, adhuc desiderant suorum corporum resumptionem et glorificationem : quæ non ad essentialem et principalem felicitatem remunerationemque pertinent, sed ad præmium accidentale.

Quod quidem est omnium summum bonorum, id est omnium bonorum altissimum, imo universis et singulis bonis infinite præstantius atque perfectius. In quo, ut divinus Dionysius protestatur, est omnium bonorum et pulchrorum ac desiderabilium infinita simpliciterque perfecta possessio, quoniam ipsum est primum et independens, illimitatum et supersimplicissimum bonum, et est bonitas pura ac ipsa bonitatis essentia :5 quod etiam in libro de Causis, et in Elementatione theologica Procli, asseritur et probatur. Unde subjungitur : cunctaque intra se continens bona, id est, omnium bonorum ac omnium rerum perfectionem in se eminentissime ac simplicissime habens et comprehendens. Omnia quoque in ipso sunt virtualiter, causaliter, conservative, sicut in primo fonte et primo causali principio ; exemplariter etiam, idealiter atque vitaliter sunt in ipso, juxta illud Joannis : Quod factum est (id est omnis creatura), in ipso vita erat. De quo ait Apostolus :6 Quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia.7

Cui si quid abforet, id est, si ulla ei deesset perfectio, summum esse non posset : quia in omni genere primum est perfectum in genere illo ; ideo primum bonum non esset summum bonum, nisi omnem in se perfectionem absolute includeret. Propterea quinto Metaphysicæ ait Philosophus, quod solum primum ens est simpliciter universaliterque perfectum. Quocirca advertendum est Anselmi documentum, dicentis : Quidquid simpliciter loquendo, melius est inesse quam deesse (hoc est, quidquid perfectionem nominat absolute), hoc convenit Deo, estque in eo cum excellentia penitus infinita. Imo consubstantialiter est idem ipse, cui ait Psalmista : Tu autem idem ipse es. Quoniam relinqueretur extrinsecus quod posset optari, id est, aliqua esset perfectio in ipso realiter non contenta, quæ et ab ipso et ab aliis posset desiderari :8 et ita nec Deus in se ipso esset perfectus. Unumquodque enim potest appetere perfectionem qua caret.

Ex his elicit et concludit Philosophia beatitudinis definitionem, seu potius quamdam descriptionem. Liquet igitur, id est, ex præhabitis constat, beatitudinem esse statum bonorum omnium aggregatione perfectum, id est, consistentiam intellectualis naturæ, continentem in se omne bonum quod absolute perfectionem designat, et appetibilius est habere, quam eo carere. De hac descriptione infra plenius dicam.

Hunc, uti diximus, id est, statum istum, sicut jam tactum est, diverso tramite, id est variis viis ac mediis, omnes mortales conantur adipisci. Contra hoc objici posset, quod multi non credunt talem statum ac felicitatem homini esse possibilem : sicut qui asserunt animam humanam esse mortalem, sicut infelix Averroes ; similiter, qui opinantur hominem creatum non esse, neque pertingere posse nisi ad beatitudinem naturalem, ut Avicenna et Algazel sensisse videntur ; conformiter, qui impie vivunt, et qui felicitatem constituunt in divitiis aut deliciis honoreve sæculi, aut in potestate, fama aut gloria temporali, de quibus et quorum opinionibus jam introducta sunt multa libro secundo ;9 nec hi qui desperant, aut occidunt se ipsos. Verum ad ista patebit post pauca solutio in hac prosa. Et pro nunc poterit responderi, quod « omnes mortales », id est quidam de hominibus, ut sit distributio pro generibus singulorum, non pro singulis generum ; vel « omnes » recta ratione utentes, qui soli digni sunt homines appellari ; vel simpliciter « omnes » optant adipisci hunc statum absolute, quia credunt eum sibi esse possibilem, vel sub conditione, si esset possibile.10 Vel optant hunc statum, loquendo de eo in generali, id est, aliquid quod ipsi apprehendunt ut tale bonum, aut ei magis consimile. Vel certe appetunt eum appetitu quodam naturali, secundum quod omnes dicuntur beatitudinem naturaliter desiderare, ut dictum est. Hinc subditur :

Est enim mentibus hominum veri boni naturaliter inserta cupiditas : id est, naturalis inclinatio seu appetitus, habitudo et ordo, a Deo insita est et impressa omni menti humanæ seu animæ rationali, ita quod intellectus naturaliter inclinatur, movetur et tendit ad verum, imo ad primam veritatem, actu aut habitu ; et concreatus est intellectivæ potentiæ habitus primorum principiorum in speculabilibus (qui habitus a Philosopho intellectus vocatur in Ethicis), habitus quoque primorum principiorum in agibilibus (quem multi vocant synderesim, ut super secundum Sententiarum diffuse induxi); similiter voluntas naturaliter inclinatur ad bonum, et ad summum bonum ac felicitatem.11 Juxta quem modum Damascenus asserit primo libro, quod omnibus naturaliter inserta est cognitio exsistendi Deum. Sed ad falsa devius error abducit, id est, fallax opinio, excæcatio, prava affectio, erronea informatio, mentem corrumpit, « abducit » a vero bono, quod est Deus, atque a bono in universali bene et vere apprehenso, « ad falsa » et deceptoria bona : quæ sunt bona apparentia, in quibus est aliquid utilitatis seu delectationis, sufficientiæ aut honoris, quod trahit et allicit, appetit atque corrumpit et inficit intellectus judicium, ita quod errat in particulari, quamvis rite sentiat in universali.

Quorum hominum alii, id est nonnulli, credentes quidem nihilo indigere, esse summum bonum. Hoc secundum unum intellectum est verum, nec competit nisi beatitudini increatæ ac superbeatissimo Deo : quo indiget omnis creata essentia, in tantum ut nec in momento consistere queat sine præsentia ac manutenentia ejus. Cui cantat Psalmographus : Dixi Domino, Deus meus es tu, quoniam bonorum meorum non eges.12 Potest et ita intelligi : « Nihilo indigere », id est nullius rei temporalis et corporalis indigentiam habere, « esse summum bonum ». Quod est falsum; nec est mirum si ita putantes, dixerint divitias seu in terrenis divitiis esse summum bonum. Porro, si ita intelligatur, « nihilo indigere », id est competentiam seu sufficientiam simplicem habere, « esse summum bonum »; nec sic videtur verificari, quia beatitudo plenitudinem et abundantiam comprehendit, præsertim beatitudo supernaturalis. Nullo autem indigere ex his quæ ad beatitudinem requiruntur ac pertinent, est utique vera felicitas, utputa status et consistentia omnium bonorum aggregatione perfecta. Qui autem secundo modo intelligunt, elaborant, id est, ultra modum conantur, ut affluant, id est abundent, divitiis terrenis : quæ tamen non sunt veræ ac principales divitiæ, sicut ostensum est.13 Divitias tamen potissimum amant, quia sufficientiam quamdam promittunt, quum et Salomon contestatur, Pecuniæ obediunt omnia;14 et juxta Philosophum, Nummus est quasi fidejussor hominis in indigentiis cunctis.

Alii vero bonum quod sit dignissimum, id est præstantissimum ac optimum bonum, veneratione judicantes, id est, reputantes consistere in honore, adeptis honoribus, reverendi civibus suis esse nituntur, id est, student potissime ad hoc quod a concivibus honorentur; sicque in honoribus istis mundanis et humanis felicitatem summam reponunt :15 quod reprobatum est supra. Nec tamen hoc est tam detestabile et nocivum in præsidentibus, sicut in voluptatibus et divitiis felicitatem locari : quia quum honor debeatur virtuti, tales solent curare ut saltem specie tenus et apparenter sint honesti et boni; nec sunt subditis tam violenti et injuriosi ut præsidentes qui divitias et voluptates super omnia quærunt, ut et Philosophus loquitur, et Thomas atque Ægidius in libris suis de Regimine regum ac principum introducunt.

Sunt qui summum bonum in summa potentia esse constituant, id est, quidam exsistunt « qui constituant », id est dicant, « esse » felicitatem « in summa potentia », id est in potestate ac dignitate præsidentiali, quam habent aut obtinere desiderant. Hi vel regnare, id est præsidere aliis, ipsi volunt, ita quod cum libidine præsunt, aut gliscunt præesse, vel regnantibus adhærere conantur, ut promoveantur, et conregnare seu participare in præsidentia possint, aut consiliarii aut secretarii principum prælatorumve fieri.

At (pro Et), supple, aliqui sunt, quibus claritas, id est fama et gloria temporalis, videtur esse optimum quiddam, id est summum bonum; hi festinant, id est accelerant, propagare, id est promulgare et sibi efficere atque acquirere, nomen gloriosum, id est rumorem magnificum, ad propriam laudem, non ad Dei honorem et proximorum profectum, vel artibus, id est industriis, belli, id est per strenuos bellicos actus, ut Alexander rex, vel pacis artibus, id est per consilia pacificandi discordes, aut conservandi pacem inter concordes. Quod in se bonum est, sed ex perversa intentione fit pravum, dicente Ambrosio: Intentio tua imprimit speciem operi tuo.

Plurimi vero, id est valde multi, metiuntur, id est, mensurant remunerandumque sentiunt, fructum boni, id est actum virtutis, gaudio, id est voluptate carnali, et lætitia, id est exsultatione proprii cordis gloriando. Hi felicissimum putant voluptate diffluere, id est in voluptatibus abundare.

Sunt etiam qui permutent, id est, aliqui sunt qui varient, fines et causas horum alterutro, id est, qui unum prædictorum ordinant ad aliud, et econtra, et quod unus cupit pro medio, alter acceptat pro fine. Unde expositorie et pro exemplo subjungitur: ut qui divitias desiderant, id est, divitias cupiunt tanquam medium quoddam, ob potentiam et voluptates, id est, quatenus per divitias adipiscantur dominium et delectationes carnales; vel qui petunt, id est, sunt aliqui « qui » econverso « petunt », id est, quærunt et optant, potentiam, id est dignitates, officia, principatum, seu causa pecuniæ, id est finaliter seu intuitu seu amore pecuniæ lucrandæ per potestatem, seu causa nominis proferendi, id est, finaliter ut sint magis famosi et cogniti. Istud quoque in Ethicis Aristoteles scribit, quemadmodum unum peccatum assumitur ut finis alterius: ut dum quis furatur aut fœneratur ut luxurietur, ad quod sine pecunia nequit pertingere (et talis potius appelandus est luxuriosus quam avarus, quia a fine denominatio capitur); alter luxuriatur ut ditetur, id est, pecunias inde acquirat, qui magis censendus est avarus quam luxuriosus: quamvis utrique in utrisque vitiis rei sint.

Igitur intentio, id est finis seu intuitus, actuum humanorum votorumque, id est desideriorum, versatur in his, id est, circa hæc occupatur, puta in quinque prædictis, quæ sunt, divitiæ, honor, potestas, gloria et voluptas, ita quod fama continetur sub gloria, ceterisque talibus, id est in consimilibus, quæ reducuntur ad ista. De quibus subjungitur: veluti, id est, sicut sunt: nobilitas, quæ secundum Philosophum, est antiquata opulentia, et ut aliqui addunt, etiam innata probitas, derivata ex parentela: ex qua, secundum Albertum libro de Laudibus beatissimæ Virginis, frequenter contingit, quod filius regis, quamvis melancholicus, sit magis magnanimus quam filius rustici sanguineus sive cholericus; favorque popularis, id est applausus et laus vulgi: quæ videntur quamdam claritudinem comparare, id est ad famæ eminentiam pertinere. Sicut etiam uxor ac liberi, id est filii, qui jucunditatis gratia petuntur, id est, propter delectationem communiter appetuntur.

Amicorum vero, quod sanctissimum qui- dem genus est, id est « genus amicorum » pro certo virtuosissimum, utpote in bono honesto fundatum, non in fortuna, sed in virtute numeratur, id est, merito computatur non inter bona fortunæ, sicut nec virtus, quæ nec habetur nec acquiritur nec operatur nisi ex proposito, « sed in virtute », id est inter bona virtutum, quæ ex intentione habentur et agunt. Sicque per « sanctissimum genus amicorum » designatur vera et virtuosa amicitia, qua unus vult et exhibet alteri bonum propter ipsius profectum et felicitatem, non propter proprium commodum aut delectationem. Reliquum vero, id est aliud duplex amicitiæ genus, assumitur, id est, acceptatur seu exercetur, vel causa potentiæ, id est intuitu propriæ potestatis agendæ, seu utilitatis per eam acquirendæ aut conservandæ, vel causa delectationis. Itaque, sicut triplex est bonum, utputa delectabile, utile et honestum; ita et triplex amicitia seu amatio in ipsis fundata. De quibus pertranseo, quia frequenter præhabita sunt.

Consequenter declarat quomodo adhuc aliqua alia corporalia bona reducantur ad quinque præfata. Jam vero promptum est, id est, facile est pensare, ut, id est quod, bona corporis, id est bona corporalia, referantur, id est reducantur, ad superiora, id est ad quinque bona supra expressa. Robur enim, id est fortitudo corporalis, magnitudoque, id est proceritas corporis, videntur præstare valentiam, id est conferre ac deduci ad potestatem: nam ceteris paribus, in majori corpore dicitur esse major virtus. Hinc in Scripturis magnitudo ac robur quorumdam gigantum describitur, sicut in Genesi et libro Numerorum et libris Regum patet de Og et Goliath ac aliis. Pulchritudo atque velocitas præstant celebritatem, id est famam solennem. Hoc patet de Absalon filio David, et de Asael filio sororis ipsius David: qui Asael fuit velocissimus cursor. Salubritas voluptatem, id est, sanitas confert et spectat ad delectationem.

Cf. p. 109 B, 275 A' et s.

Gen. vi, 4; Num. xxi, 33; Deut. iii, 11, 13; I Reg. xvii, 4-7; etc.

II Reg. xiv, 25; ii, 18.

Quibus omnibus, id est in quinque præfatis et ceteris quæ reducuntur ad ea, liquet, id est patet, desiderari solam beatitudinem, id est felicitatem istam terrenam: quam insipientes reputant solam et veram beatitudinem esse, quoniam bona hæc putant esse potissima. Nam quod quisque præ ceteris petit, id est, quod unusquisque appetit præ reliquis rebus, id summum bonum judicat esse, quia in illo sibi constituit finem. Sed summum bonum esse beatitudinem definivimus, id est determinavimus. Quare quisque judicat statum illum esse beatum formaliter, quem desiderat præ ceteris statibus.

Habes igitur ante oculos, id est, clare nunc vides oculo intellectuali, formam felicitatis humanæ propositam tibi in his fere, id est quasi totaliter, quamvis adhuc non satis clare. Deinde exprimit ea quæ sunt quasi forma hujus apparentis et falsæ felicitatis terrenæ. Opes, honores, potentiam, gloriam, voluptates: quæ quinque jam sæpe exposita sunt. Quæ quidem Epicurus, id est philosophus nomine Epicurus, de quo dictum est ante, considerans hæc quinque sola, id est præ ceteris, tanquam principalia bona, constituit, id est posuit, consequenter sibi, id est ex vi argumentationis suæ, tanquam conclusionem ex dictis suis sequentem, voluptatem carnalem gustus et tactus esse bonum summum formaliter, magis quam aliquid aliorum, eo quod cetera omnia, id est ob hoc quod alia quatuor jam expressa, jucunditatem animo videantur afferre, id est adducere et conferre ad voluptatem, ad quam requiruntur divitiæ, et cetera cooperantur ad habendum materias delectationum exuberanter.

Denique de his quinque assignatur sufficientia quædam: quoniam omne bonum aut est utile, aut delectabile, aut honestum. Illi ergo qui dicunt summum bonum esse bonum utile, felicitatem constituunt in divitiis; et qui dicunt summum bonum esse bonum delectabile, felicitatem ponunt

Cf. p. 80 A et s. in deliciis. Qui autem summum bonum asserunt esse bonum honestum, diversificantur: quoniam bonum honestum, est bonum secundum rationem; ratio autem est duplex, videlicet speculativa et practica. Sed de bono honesto quod in speculatione consistit, rudes isti non loquebantur, qui sola exteriora et manifesta attendebant: et ita de bono rationis practicæ aliquid tractaverunt. Et tale bonum, secundum eos, consistit vel in hominum opinione, et ita est gloria de qua nunc sermo; vel in exercitio proprii actus circa alios, et sic est potestas; vel in exercitio actuum aliorum circa se, et ita est honor. Porro Epicurus omnia ad materiam retulit, quam dixit esse totam rerum substantiam. Formas quoque substantiales dixit non esse nisi accidentales modos, dispositiones, harmonias et qualitates in ipsis materiis: unde et animam rationalem dixit esse mortalem. Sicque fuit omnino imperitus philosophus: cujus imperitiam Plato et Aristoteles ostenderunt et destruxerunt.

Consequenter Philosophia applicat præinducta magis determinate ad homines. Sed ad hominum studia revertor, id est, mente regredior ad considerandum distinctius conatus intentionesque hominum. Quorum hominum animus, id est mens, repetit, id est, iterum et iterum appetit, quærit, intendit, summum bonum, a quo per creationem exivit, et propter quod facta est, id est beatitudinem, sicut expositum est, etsi, id est quamvis, memoria intellectuali, quæ est realiter idem quod intellectus, secundum quod intellectus locus est specierum, caligante, id est, cæcutiente, seu obscure vidente judicando in particulari, tamen sic est.16 Sed sic mens ignorat in particulari quo tramite, id est per quam viam, revertatur domum, id est ad beatitudinis veræ fontem ac locum seu patriam, velut ebrius, qui scit se domum habere, et cupit ad eam pertingere, tamen errat in via; vel, Sic mens « ignorat quo tramite revertatur » ad summum bonum, « velut ebrius » nescit viam qua redeat « domum ». Unde in Ecclesiaste scriptum est: Spiritus redeat ad eum qui dedit illum.17

Deinde ostendit in quo hominum mentes non devient, et in quo errent.

Numquid videntur errare hi qui nihilo indigere nituntur, id est, qui conantur non indigere aliquo, hoc est sufficientiam plenam habere, atque in hoc beatitudinem suam ponunt? [Quasi dicat, Minime.] Cujus ratio subditur: Atqui, id est pro certo, non est aliud quod tam æque, id est tam perfecte, beatitudinem perficere possit, quam copiosus bonorum omnium status: hoc enim intrinsece tanquam causa formalis specifica perficit beatitudinem, cujus definitio est, sicut jam patuit, esse statum omnium bonorum aggregatione perfectum;18 nec alieni egens, id est, status beatificus non est indigens extrinseci boni, sed sibi ipse sufficiens, id est, intra se habens et continens quæ ad ipsum requiruntur atque sufficiunt: hoc namque est de ratione ipsius, sicut de ratione hominis est quod sit animal rationale. Ex quibus probatur, quod hi qui beatitudinem ponunt in divitiis, non errant in hoc quod ponunt eam in hoc quod est « nihilo indigere » (quod est quasi in majore bene sentire), sed quando sic arguunt: in hoc beatitudo consistit, in quo homo sufficientiam habet; sed hoc est pecunia. Quod est errare in minore, vel etiam in particulari.

Consequenter ostendit hoc ipsum de his qui ponunt beatitudinem in honore. Num vero labuntur, id est, numquid decipiuntur, hi qui quod sit optimum, id etiam reverentiæ cultu dignissimum putant? Minime: id est, illi non errant in generali, « qui putant » illud « cultu reverentiæ » esse « dignissimum », id est exhibitione reverentiæ, « quod sit optimum », utputa summum bonum, quum reverentia debeatur virtuti seu bonitati. Neque enim vile quiddam contemnendumque est, quod adipisci omnium fere mortalium laborat in- tentio : imo utique hoc est valde dignum et altum. Sed quare hic addit « fere », quum tamen jam absolute universaliter dixerit, quod omnes mortales hoc quærunt?19 nisi forsitan propter eos qui nondum ratione utuntur, aut prorsus irrationabiles facti sunt. In isto ergo non errant, sed in subsumendo quod hoc sit honor humanus ac temporalis.

Deinde idem declarat de his qui felicitatem ponunt in potestate et gloria. An in bonis non est numeranda potentia? hoc est, ipsa potestas est utique computanda inter bona. Quid igitur? id est, quid sequeretur si hoc diceretur? Num imbecillum, id est infirmum, ac (pro, id est) sine viribus æstimandum est, quod omnibus rebus constat esse præstantius, utputa summum bonum seu felicitas, quæ ceteris cunctis quæ ordinantur ad eam, est dignior? Ergo ad eam pertinet ac requiritur activa potentia. An claritudo, id est celebris fama, nihili pendenda est? Non plane, quoniam scriptum est :20 Melius est nomen bonum, quam unguenta pretiosa. Et Salomon loquitur : Fama bona impinguat ossa.21 Sed sequestrari nequit, id est, claritudo ista a summo bono seu felicitate separari non valet, nec potest sequestrari a veritate, quin omne quod excellentissimum sit, id etiam videatur, id est, vere conspiciatur, esse clarissimum, id est celeberrimum fama.

Insuper probat, quod delectatio quoque ad beatitudinem spectet, ita quod non penitus errant, qui in voluptate felicitatem constituunt. Nam non esse anxiam tristemque beatitudinem, nec doloribus molestiisque subjectam, quid attinet dicere? id est, non est necessarium hoc probare, quum constet per se, loquendo de beatitudine quæ est præmium, tamen non de ea quæ est meritum : de qua ait Salvator, Beati qui lugent; et rursus, Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam.2223 Quando in minimis quoque rebus id appetitur quod habere fruique delectet, hoc est, in rebus valde parvis, ut in cibo et potu, id appetitur quod habere et frui est delectabile.

Postremo Philosophia ostendit qualiter homines deviant, hæc quærendo. Atqui, id est pro certo, hæc sunt, quæ adipisci homines volunt, utputa, nullo indigere, gaudere, potentem consistere; eaque de causa, id est propter hanc causam, divitias, dignitates, regna, id est dominia seu potestates, gloriam voluptatesque desiderant, quod per hæc sibi sufficientiam, reverentiam, potentiam, celebritatem, lætitiam credunt esse venturam, id est, quia per quinque præfata putant se adepturos veram et idoneam « sufficientiam » et salubrem honorem potestatemque salutarem, et cetera quæ ad veram felicitatem spectant : quia non pensant vanitates, insufficientias, fallacias instabilitatesque istis annexas; nec ea rite attendunt ac diligunt, in quibus vere ac salubriter consistunt, sufficientia, honor, gloria, fama, potestas, videlicet, dona gloriæ, et ea quæ veram felicitatem concernunt, quæ in increato, incircumscriptibili bono superbeatissime continentur.

Bonum est igitur, id est, hoc patet et sequitur ex prædictis, quod « bonum » verum ac summum, seu bonum finale et ipsa felicitas, est quod tam diversis studiis homines petunt, id est, quod finaliter optant et quærunt, mediate vel immediate, et vel in generali aut speciali, tam variis viis, « studiis » ac mediis. In quo, scilicet conatu et naturali inclinatione ac motu, facile monstratur, id est, facile declaratur, quanta sit vis, id est vigor naturalis ordinationis atque tendentiæ seu impressionis, naturæ creatæ intellectualis, quæ naturaliter beatitudinem appetit; vel « quanta sit vis naturæ » naturantis, videlicet Dei, cujus impressio est tam tenax, et cujus omnipotentia sic resplendet in suis effectibus; quum licet, id est quod quamvis, sententiæ, id est doctrinæ hominum de viis pertingendi ad felicitatem, item de objectis in particulari in quibus consistat felicitas, sint tam variæ et dissidentes, id est dissentientes, sicut jam patuit, tamen consentiunt, id est, omnes concordant, in fine boni deligendo, hoc est in bono finali ultimate et principaliter appetendo, videlicet, quod felicitas sit omnibus finaliter appetenda.

Footnotes

  1. Matth. vii, 14. ↩

  2. Rom. vi, 22. ↩

  3. Joann. xvii, 2, 3. ↩

  4. Cf. p. 32 A, 217 A', etc. ↩

  5. De Divin. nom. c. iv. ↩

  6. Rom. xi, 36. ↩

  7. Joann. 1, 3, 4. ↩

  8. Ps. c1, 28. ↩

  9. Pros. iii-vi ↩

  10. Ps. ci, 28. ↩

  11. Cf. t. XXII, p. 296 A et s. ↩

  12. Ps. xv, 2. ↩

  13. Cf. p. 176 A', 230 D'. ↩

  14. Eccle. x, 19. ↩

  15. Cf. p. 248 A et s. ↩

  16. Cf. p. 295 B et s. ↩

  17. Eccle. xii, 7. ↩

  18. Cf. p. 296 B'. ↩

  19. Cf. Pros. lin. 2 et 10. ↩

  20. Eccle. vii, 2. ↩

  21. Prov. xv, 30. ↩

  22. Ibid. 10. ↩

  23. Matth. v, 5. ↩

Chapter 92 of 199