Articulus 6
DIFFICULTATUM HUJUS SECUNDÆ PROSÆ PROPOSITIO ATQUE PERBREVIS ABSOLUTIO.
JOANNES. — Circa hæc, quæstiones occurrunt. Et primo apparet quod omnes homines non appetunt beatitudinem, nec appetitu naturali, nec animali, nec intellectuali. Appetere namque est mente in aliquid ire. Sed non omnes tendunt in beatitudinem. Imo quamplures tendunt in id quod est beatitudini directe contrarium, utputa universi qui ex certa scientia atque proposito peccant : qui Salomone testante, Lætantur quum male fecerint, et exsultant in rebus pessimis.1 Rursus, quod inest a natura, omnibus inest æqualiter, nec ad oppositum assuescit, et ut in pluribus adimpletur. Sed non omnes æqualiter optant felicitatem, nec major pars hominum consequitur eam.
DIONYSIUS. — Ad istud ex dictis Aristotelis, Thomas, Albertus, Ægidius aliique concorditer dicunt, quia ut septimo dicitur Ethicorum, in ordine appetibilium seu agendorum ita se habet finis sicut principium in speculabilibus.2 Quumque in omni genere, id quod est primum et maximum, causa sit posteriorum; ideo sicut cognitio primi principii in speculabilibus est causa cognitionis conclusionum, sic appetitio finis est causa appetendi cetera cuncta quæ sunt ad finem : quumque beatitudo sit finis vitæ humanæ, quidquid voluntas appetit facere, ad beatitudinem refert et ejus desiderio agit. Quod et experimentaliter constat. Nemo etenim aliquid cupit, nisi sub ratione alicujus boni, quum bonum sit quod omnia appetunt, ut primo Ethicorum asseritur. Sicque illud habendo aut obtinendo, se reputat felicitati viciniorem : quoniam bonum additum bono facit magis appropinquare bono perfecto, quod est beatitudo. Hinc quælibet appetitio et operatio in beatitudinem ordinatur. Non tamen quælibet recta est, quia ad hoc quod voluntas sit recta, duo exiguntur : unum, quod habeat debitum finem; aliud, ut per proportionata et debita media tendat in illum. Quamvis autem omnia desideria referantur ad beatitudinem, tamen contingit desiderium utroque modo esse perversum : primo, si appetatur beatitudo non vera; secundo, si quæratur per media improportionata.
JOANNES. — Quæro ergo, an omnes appetant naturaliter beatitudinem veram. Videtur quod imo : quia si omnes appetunt beatitudinem, ergo aut veram, aut falsam [non falsam, quoniam verum bonum est quod nos beatos vere efficit.]
DIONYSIUS. — Hanc quæstionem atque materiam tractat B. Augustinus tertiodecimo de Trinitate satis diffuse, et Magister quarto Sententiarum. Ad quam Bonaventura in Scripto quarti compendiose respondet :3 Duo sunt (dicens) quæ pariunt appetitum, videlicet, convenientia appetibilis, et indigentia appetentis. Quumque rationalis anima creata sit ad imaginem et similitudinem Dei, capax est sufficientissimi boni;4 et per hoc invenit in eodem convenientiam magnam. Ipsa etiam in se et ex se nullatenus sufficit sibi; ac per hoc est in ea indigentia grandis. Ideo dico, quod anima veram beatitudinem naturaliter appetit. Et si instes : ergo et eam cognoscit, quia ut frequenter asserit Augustinus, nemo potest diligere quod ignorat. Dicendum, quod duplex est instinctus ad bonum : unus ad bonum in generali, alter in speciali. Similiter duplex est appetitus. Dictamen ergo boni in generali, venit ex cognitione naturali : et quantum ad hoc, non est error. Dictamen vero in speciali hujus aut illius boni, non est omnino ab habitu naturali, sed etiam per subsumptionem factam a ratione deliberante : atque in hoc potest error accidere. Similiter de appetitu intelligendum est. Omnes itaque habent appetitum veræ beatitudinis in generali : similiter habent cognitionem beatitudinis veræ in generali, utputa quod sit bonum sufficiens; verum sufficientiam illam quidam constituunt in divitiis, alii in deliciis, alii in bono increato. Quod autem tam multi consecutione felicitatis privantur, contingit per accidens ex fragilitate naturæ, imbecillitate intellectualitatis humanæ corruptioneque fomitis, ac variis causis intrinsecis et extrinsecis quibus homo inclinatur et trahitur ad peccata, quæ sola felicitatem impediunt.
JOANNES. — Quum voluntas sit libera, quomodo verum est, quod non potest non velle beatitudinem ?
DIONYSIUS. — Nulla potentia potest ferri in suum objectum, nisi sub objectali ratione objecti.5 Quumque objectum appetitus sit bonum, objectum vero voluntatis sit bonum intellectum, id est intellectualiter cognitum, non potest appetitus neque voluntas aliquid velle, nisi sub ratione aliqua boni; nec in hoc inest ei libertas aliter se habendi : imo in hoc voluntas est quædam natura, et instar naturæ est operans. Libere tamen tendit in beatitudinem talem aut talem. Nec ad veram libertatem requiritur posse in utrumque oppositorum in omnibus : alioqui Sancti in patria, qui ita sunt confirmati in bono quod nullatenus queunt se inde avertere, liberi non essent, imo nec ipse superbeatissimus Deus, qui vere liberrimus est.
JOANNES. — Cur ergo quidam Peripatetici dicunt in Deo voluntatem non esse, nec ipsum libere operari ad extra, sed potius necessitate naturæ ?
DIONYSIUS. — Albertus in commentario suo super librum de Causis, narrat quod Peripateticorum præcipui, Aristoteles, Avicenna, Averroes, Algazel, Theophrastus, dicunt voluntatem non esse in Deo;6 sed hoc parum est ponderandum, quoniam philosophi illi hoc dicunt non de voluntate immobilis complacentiæ, quæ utique est in Deo, sed de voluntate indigentiæ, et appetentia perfectionis non habitæ, quæ superperfectissimo Deo non convenit. Porro, quod dixerunt Deum operari ad extra necessitate naturæ, fuit erroneum. Non tamen intellexerunt hoc sic, quasi non ageret sapientialiter et intellectualiter, quum et Avicenna testetur, quod sola prima causa agit pure liberaliter, et Algazel fateatur, quod emanatio creaturarum a Creatore comparetur emanationi donorum a datore, et artificiatorum ab artifice; sed quod prima causa videns quam bonum et condecens sit, quod ipsa bonitatem suam communicet, non potest hoc non facere. Propter quod etiam opinabantur mundum ab æterno fuisse. Nihilo minus Plato, qui ceteris fuit divinior, in primo Timæi clarissime loquitur, quod Dei voluntas sit omnium rerum causale atque fontale principium.
JOANNES. — De his amplius sciscitari non audeo, ne prolixitate excedam; sed descriptionem felicitatis quam Philosophia inducit, cupio explanari. Nempe, quum felicitas sit actio, imo simplex et optima actio, non videtur esse status, nec aggregatione completa.
DIONYSIUS. — Status quamdam quietationem importat; et quia per felicitatem mens quietatur et immobilitatur in summo bono, felicitas status vocatur : nam et actus qui est felicitas, non consistit in motu, sed quiete. Quamvis etiam felicitas, quantum ad suam essentiam, sit actio simplex, multa tamen ad eam concurrunt ac pertinent: nec enim contemplatio sine dilectione, nec econtra, neque utrumque simul sine delectatione ad felicitatem sufficeret. Idcirco ad hoc innuendum, dicitur: status omnium bonorum aggregatione perfectus.
Postremo, verbis istis Boetii circa principium hujus prosæ prolatis, « Omnis mortalium cura, quam multiplicium studiorum », etc., concordat quod in exordio Ethicorum ait Philosophus: Omnis ars et omnis doctrina et actus et delectio, bonum quoddam appetere videtur. Ad perfectionem enim omnia moventur naturaliter et salutem: propter quod bene dicitur bonum, quod omnia appetunt. Idcirco in ipso tanquam in fine adepto, omnis motus et desiderium quietantur.
Rursus his consonat quod in Collationibus Patrum abbas Moyses anachoreta disseruit: Omnes (inquiens) disciplinæ ac artes, omnisque professio et institutio, σκοπόν, id est destinationem, et τέλος, id est proprium finem, sortitæ sunt.7 Intellectualis igitur creaturæ conversatio habet σκοπόν seu destinationem, id est quamdam perfectionem finalem, ad quam ordinantur cetera exercitia ejus, quæ est finis ejus interior in hac vita, utputa, puritas cordis, seu contemplatio Dei sincera; et τέλος, id est beatitudinem objectalem, de qua dicta sunt plura.
Præterea his concordant theoremata Procli in quibus testatur, omne quod procedit ab alio, converti ad id a quo procedit, et præsertim omnem intellectum creatum, ad primum et increatum intellectum converti, in quo ejus perfectio felicitasque consistit. Hinc in Elementatione theologica Proclus disseruit: Omne causatum manet in sua causa, et procedit ab ea, et ad ipsam convertitur; itemque: Omnis (inquit) conversio, per similitudinem efficitur eorum quæ convertuntur, ad id ad quod convertuntur. Et rursus in alio theoremate sapientissime fatur: Appetibile omnibus est intellectus divinus et primus, et procedunt omnia ab intellectu; et totus mundus ab intellectu substantiam habet, et ad intellectum illum stat incessanter conversus, a quo indesinenter dependet et conservari desiderat.
Hinc etiam omnis mentis creatæ (imo et omnis creaturæ) perfectio est suo Creatori in aliquo ordine assimilari: in qua assimilatione sita est creatæ mentis felicitas, prout hoc Thomas in Summa contra gentiles, libro tertio, per multa ostendit capitula.8 Unde et super quartum Sententiarum, distinctione quadragesima nona: Secundos (ait) motores ordinari oportet in finem primi motoris per dispositionem eis impressam a primo motore: ut dum anima movet manum, et manus baculum, et baculus aliquem cædit. Sed hoc distat in motibus naturalibus et violentis, quod in motibus violentis, impressio relicta a primo motore, in secundis motoribus est præter naturam eorum, propter quod operatio sequens est laboriosa; in motibus vero naturalibus, impressio talis est naturalis in secundis motoribus, propter quod operatio sequens exstat conveniens. Unde in libro Sapientiæ habetur, quod Sapientia disponit omnia suaviter, quoniam unaquæque res ex natura sibi divinitus indita, tendit in id ad quod ex divina providentia ordinatur.9 Quumque cuncta procedant a Deo in quantum est bonus, ideo cuncta creata, secundum impressionem a Creatore acceptam, inclinantur in bonum appetendum secundum modum suum, quatenus sic in rebus inveniatur circulatio quædam, dum egredientia a bono revertuntur in bonum. Hæc demum circulatio in quibusdam creaturis perficitur, in aliis remanet imperfecta: in intellectualibus namque perficitur, quæ cognoscendo ac diligendo convertuntur in Deum; in aliis non. Hinc constat, quod nullus possit appetere miseriam, neque malum culpæ, nec malum pœnæ, nec mortem, nisi sub ratione alicujus boni, ad minus apparentis. Sic enim damnati appetunt mortem et prorsus non esse, in quantum mors et non esse apprehenduntur ut terminus tantæ calamitatis ac pœnæ.
Quemadmodum autem tactum est sæpe, ex nunc dictis edocemur, in solo summo, incommutabili, incomparabili, superopulentissimo, superdeliciosissimo et superhonorabilissimo bono, in quo gloria infinita, potestas immensa, felicitatem nostram constituere, quærere, stabilire, atque in ipso indesinenter mente quiescere.10
Footnotes
Chapter 93 of 199