Skip to the text

Articulus 7

ELUCIDATIO METRI HUJUS SECUNDI.

QUOD in præhabita prosa dixit Philosophia, magnam valde esse vim et proprietatem naturæ, nec ad oppositum assuefieri, in versibus istis metrice canit.1 In quibus ordo et sensus verborum est :

Placet mihi Philosophiæ promere, id est declarare, versu arguto, id est versibus istis artificiosis, ponendo singulare pro plurali (seu « versu », id est congerie versuum horum), fidibus lentis, id est chordis flexibilibus, utputa pedibus versuum horum morosis, ut melius intelligantur, quantas habenas (id est quam multa vincula regitiva, seu colligantias) rerum natura potens flectat, id est, ordinatis motibus servet. Et potest per naturam potentem, auctor naturæ omnipotens intelligi, omnibus naturam naturalesque vires ac proprietates, cursum ac ordinem tribuens et conservans; et item, natura naturans ac naturata, puta intelligentiæ et causæ cœlestes, quæ inferiorum sunt productivæ, prout in libro de Causis habetur de prædictis his: quæ ibidem contra fidei veritatem contenta sunt.

« Placet » etiam mihi « promere » quibus legibus, id est ordinationibus ac præceptis (juxta illud in Psalmo, Statuit ea in sæculum sæculi, præceptum posuit, et non præteribit;2 atque in Jeremia, Si leges cœlo et terræ non posui:3 ut supra sæpius ac plenius est allegatum), natura provida, id est, providentialiter agens, et sapientissima in se ipsa, loquendo de natura naturante, intelligentiaque quæ est agens infallibile et non errans, servet, id est, manuteneat in esse et cursu ac ordine suo, orbem immensum, id est mundum valde magnum:4 quia a Deo prorsus incircumscripto decuit produci universum prægrande. De quo in Ecclesiastico legitur: Quæ est anima mea in tam immensa creatura?5 Quod est quasi magna domus sui auctoris, de qua accipi potest illud Baruch: Quam magna est domus Dei, et ingens locus possessionis ejus!6 Magnus, et non habens finem. Verumtamen, quum impossibile sit creaturam Creatori æquari, oportuit mundum in se esse finitum, et per consequens suo Creatore infinite incomparabiliterque minorem, quia finiti ad infinitum nulla est comparatio. Ideo respectu Creatoris, etiam totum universum est tanquam pulvisculus et arenula minima, ita quod non solum de terræ elemento, verum etiam de toto universo, verificatur illud libri Sapientiæ: Tanquam momentum stateræ, sic est ante te, Domine, orbis terrarum, et tanquam gutta roris antelucani.7

Denique, de hoc universo, seu potius de toto mundo sensibili seu materiali, habuerunt quidam philosophi, præsertim Platonici cum principe suo Platone, opiniones non parum mirabiles, asserentes totum hunc mundum esse animatum et animal maximum. Unde in primo Timæi loquitur Plato: Nec fas (id est decens) erat bonitati præstanti (videlicet Deo) quidquam facere nisi pulchrum; eratque certum tantæ Divinitati, nihil eorum quæ sequuntur hebes dumtaxat nec intelligens, esse melius intelligente, intellectum vero non nisi animæ provenire. Hac igitur reputatione intellectu in animo posito, anima quoque in corpore collocata, totum animantis mundi ambitum cum veneranda illustratione composuit: ex quo apparet sensibilem mundum animal esse intelligens divinæ prudentiæ sanctione. Hoc idem asserit Proclus Platonicus in Elementatione theologica, theoremate centesimo sexagesimo sexto: Ipse (inquiens) mundus animatus est, et intellectum habens. Hinc tertiodecimo de Civitate Dei, capitulo septimodecimo, Augustinus disseruit: Animam mundi Plato dixit a centro terræ usque ad cœli summum diffundi et extendi per numeros musicos, ut sit mundus iste animal maximum, beatissimum, sempiternum, cujus anima perfectam sapientiæ felicitatem teneret, et proprium corpus non relinqueret. Cujus etiam animalis quatuor magnas partes esse asseruit quatuor elementa. Insuper decimo de Civitate Dei recitat Augustinus quemadmodum Plotinus Platonicus posuit tres principales substantias, videlicet patrem, et νοῦν, ac animam mundi.8 Verum ista erronea sunt censenda, non solum secundum inviolabilem sanctæ fidei veritatem, sed item secundum veram philosophiam, et juxta Peripateticorum doctrinam, prout etiam S. Thomas in Summa contra gentiles, libro secundo ac tertio, efficaciter ac rationaliter probat.

Stringatque, id est, quibus legibus ipsa natura connectat omnia, redigendo ea in unum ordinem universi, ligans singula, id est, ipsas creaturas consocians atque confœderans, nexu irresoluto, id est indissolubili nodo ac vinculo coordinationis: prout supra, quinto metro libri primi, est diffuse expositum, quo habetur, Omnia certo fine gubernans; ac aliis locis.

Hinc Philosophia probat per quatuor similia seu exempla quod dictum est: et primo in animali gressibili, puta leone. Quamvis leones Pœni, id est Africæ seu Africani (nam Africanus alio nomine dicitur Pœnus: inde dicitur bellum Punicum, id est Africanum), gestent vincula pulchra, id est collaria, quæ eorum collis imponuntur ut mansuescant seu reprimantur a sua feritate, et captent, id est, assidue capiant, escas datas eis manibus magistri eos domantis et custodientis, metuantque magistrum eos domantem trucem, id est eis crudelem, soliti ferre, id est pati, verbera ab eodem. Tamen si cruor tinxerit ora horrida, id est, si ipsi terribiles leones comederint carnes quarum cruore ipsorum ora madefiant, redeunt animi olim resides, id est, naturales eorum crudelitates et corda ferocia, quæ ante a sua quiescebant ferocia, renovantur (imo et si sanguinem videant, mox quasi furere et sævire incipiunt: nempe per esum carnium sanguinisque adspectum renovatur eorum crudelitas, ut scribit Solinus), fremituque gravi, id est ingenti terribilique rugitu, meminere sui, id est, propriæ naturæ recordantur, per effectus suos ostendendo se esse leones; laxant colla, id est, colla sua liberant a vinculis, rumpendo collaria et erigendo propria colla, nodis solutis, id est catenis seu vinculis illis confractis; et domitor ille leonum lacer, id est dilaniatus, dente cruento, id est dentibus leonum sanguine tinctis, primus imbuit, id est explet, seu materialiter docet propria laceratione, iras rabidas leonum, id est leones adhuc iracundos consistere et rapaces.

Consequenter ad idem subjungitur secundum exemplum in animalibus volatilibus. Ales garrula, id est avicula quasi loquax, quæ canit, id est cantat, ramis altis, super quos sedet, si clauditur antro caveæ, id est domuncula, licet cura hominum ludens, id est, quamvis sollicitudo habentium avem hujusmodi, « ludens », id est, solatium habens cum ea, ministret, id est exhibeat, huic avi pocula illita melle, id est mellita, dapesque largas, id est fercula copiosa, hoc est quæcumque alimenta suæ naturæ convenientia, studio dulci, id est blanda diligentia et conatu; si tamen ipsa avis saliens tecto arcto, id est stricto domicilio suo, viderit umbras nemorum gratas, id est loca silvestria sibi accepta, proterit pedibus, id est, calcando contemnit, escas sparsas, id est fusas in sua domuncula; mœsta, id est, ipsa avis quæ fuit tristis, coarctata in cavea illa, requirit tantum silvas, ubi cum labore invenit simplicia necessaria suæ vitæ, magis amans libertatem volando, quam abundantiam in clausura, susurrat, id est, modulando canit, voce dulci silvas, id est loca arborea. De hoc Cyrillus in suis Proverbiis fabulariter quidem et moraliter introducit, quemadmodum vulpes cernens simiam ridiculose vestitam et catenula irretitam, de gloria sui vestitus intumescentem, irrisit eamdem quod non attendit se illo vestitu magis derisam quam vestitam, ac ipsa catena libertate privatam, quam animalia cuncta desiderant.

Sequitur exemplum tertium in vegetalibus. Virga acta, id est mota deorsum, viribus validis, id est cum magna violentia, quondam, id est ante, flectit cacumen, id est altitudinem suam, pronum, id est deorsum ad humum. Verumtamen si dextera curvans hanc, id est virgam, flectendo eam deorsum, remiserit, id est, suæ naturæ dimiserit eam, cessando a violenta depressione, ipsa virga spectat cœlum, id est, mox sursum se elevat, vertice recto, id est statura erecta, ut est suæ naturæ.

[Subditur quartum exemplum.] Phœbus, id est sol, cadit, id est, cadere videtur, in undas, id est aquas, hesperias, id est occidentales. Sic namque videtur stantibus in ripa maris, prout hoc supra expressum et expositum est frequenter.9 Sed vertit, id est mutat, rursus, id est de mane, currum ad ortus solitos, id est ad consuetos « ortus » sursum versus orientem, tramite secreto, id est per viam in sua sphæra sub zodiaco nobis occultam, juxta illud Ecclesiastæ :1011 Oritur sol, et occidit, et ad locum suum revertitur;12 ibique renascens, gyrat per meridiem, et flectitur ad aquilonem. Hinc juxta philosophos atque astronomos, hoc fieri dicitur sub circulo obliquo, sub quo et omnes planetæ moveri dicuntur.

Consequenter, ex his particularibus exemplis generale documentum infertur, quod scilicet omnia naturaliter redeunt ad id quod eorum naturis conveniens est. Quæque, id est entia cuncta, repetunt, id est, iterum petunt et renovant, proprios recursus, id est operationes et motus sibi connaturales, dum suæ dimittuntur naturæ nec aliunde impediuntur; singulaque gaudent, id est, naturalem complacentiam seu convenientiam habent, secundum quod Sapientia dicitur omnia suaviter disponere, reditu suo, id est reditione ad connaturalia sibi, præsertim dum per violentiam impediuntur;13 dum vero a Deo miraculose aliter disponuntur, hoc proprie non est contra sed supra naturam eorum. Nec ordo traditus, id est habitudo et lex seu proprietas creaturis a Deo impressa et naturaliter data, manet ulli, id est, inviolate perseverat in aliquo ente, nisi quod ortum, id est principium suum, junxerit fini, id est, pervenerit per suam operationem ad finem propter quem factum est, tendendo in finem illum quantum in se est, feceritque orbem sui stabilem, id est circularem cursum suæ congruentem naturæ, redeundo secundum modum sibi possibilem ad fontem suæ processionis, id est ad causale principium a quo productum est, quemadmodum in Elementatione sua loquitur Proclus : Omne procedens ab aliquo secundum essentiam, ad id convertitur a quo procedit. Et rursus in alio theoremate contestatur : Omne procedens ab aliquo et ad illud conversum, circularem habet operationem. Hinc totus mundus et omnia quæ sunt, ad primam causam convertuntur, naturaliter, aut cognitive, aut intellectualiter. Propter quod asserit Proclus et auctor libri de Causis : Omnia entia procedunt ab una prima causa; et rursus : Omnis multitudo ab uno procedit, et redit ad illud. Sicque juxta divinum Dionysium, in omnibus est circulatio quædam.14

Præterea, præinductis concordat quod super illud Danielis, Misit Dominus angelum suum, et conclusit ora leonum, scribit Hieronymus :15 Non est feritas leonum mutata, nec eorum ablata natura, sed divina virtute repressa, et ora eorum obstructa, ne læderent Dei Prophetam.

Verum his objici potest, quod scriptum est alibi : Omnis natura bestiarum et volucrum et serpentium domita est et domantur omnia a natura humana, id est humana arte atque industria, ut Albertus et Nicolaus de Gorra exponunt.16 Quocirca loquitur Beda : Legimus in Plinio immanissimam aspidem in Ægypto a quodam patrefamilias domitam, quæ de caverna sua quotidie exiens, a mensa illius suam accepit annonam. Legimus item, scribente comite Marcellino, mansuefactam tigridem ab India Anastasio principi missam. Sic et leo beneficii exhibitione domatur. — Ad quæ respondendum videtur, quod animalia multa aliquid habent disciplinabilitatis, ita quod assuefieri possunt paulatim ad aliqua quæ prima facie videntur eorum naturæ contraria : quæ tamen si sibi ipsis dimittantur, ad pristina revertuntur, aut subito, aut paulatim; atque faciliter provocantur agere quod eorum est naturæ. Sic denique elephantus maxima bestia, arte capitur, domatur et informatur, ut et regem adoret. Sic igitur prædicta omnia concordantur. In supernaturalibus vero et miraculosis operibus, naturalia frequenter divina virtute ac ministerio angelorum a suis naturalibus actionibus suspenduntur : sicut dum martyres sancti neque ab ignibus neque a ferocissimis bestiis lædebantur.

Footnotes

  1. Cf. p. 301 ↩

  2. Ps. cxl. viii, 6. ↩

  3. Jer. xxxiii, 25. ↩

  4. Cf. p. 279 A. ↩

  5. Eccli. xvi, 17. ↩

  6. Baruch III, 24, 25. ↩

  7. Sap. XI, 23. ↩

  8. c. 2 ↩

  9. Cf. p. 47 A', etc. ↩

  10. Cf. p. 137 B, 280 B, etc. ↩

  11. Cf. p. 122 A'. ↩

  12. Eccle. 1, 5, 6. ↩

  13. Sap. viii, 1. ↩

  14. De D. nom. c. ↩

  15. Dan. vii ↩

  16. Jacob. ↩

Chapter 95 of 199