Metrum 2
Quantas rerum flectat habenas Natura potens, quibus immensum Legibus orbem provida servet Stringatque, ligans irresoluto Singula nexu, placet arguto Fidibus lentis promere cantu. Quamvis Pœni pulchra leones Vincula gestent, manibusque datas Captent escas, metuantque trucem, Soliti verbera ferre, magistrum; Si cruor horrida tinxerit ora, Resides olim redeunt animi, Fremituque gravi meminere sui; Laxant nodis colla solutis, Primusque lacer dente cruento Domitor rabidas imbuit iras. Quæ canit altis garrula ramis Ales, caveæ si clauditur antro, Huic licet illita pocula melle
Largasque dapes, dulci studio Ludens hominum cura ministret; Si tamen arcto saliens tecto, Nemorum gratas viderit umbras, Sparsas pedibus proterit escas, Silvas tantum mœsta requirit, Silvas dulci voce susurrat. Validis quondam viribus acta, Pronum flectit virga cacumen; Hanc si curvans dextera remiserit, Recto spectat vertice cœlum. Cadit hesperias Phœbus in undas; Sed secreto tramite rursus Currum solitos vertit ad ortus. Repetunt proprios quæque recursus, Redituque suo singula gaudent; Nec manet ulli traditus ordo, Nisi quod fini junxerit ortum, Stabilemque sui fecerit orbem.
Chapter 94 of 199