Skip to the text

Prosa 3

VOS quoque, o terrena animalia, tenui licet imagine, vestrum tamen principium somniatis, verumque illum beatitudinis finem, licet minime perspicaci, qualicumque tamen cogitatione prospicitis : eoque vos et ad verum bonum naturalis ducit intentio, et ab eodem multiplex error abducit. Considera namque, an per ea quibus se homines adepturos beatitudinem putant, ad destinatum finem valeant pervenire. Si enim vel pecunia, vel honores, ceteraque, tale quid afferunt cui nihil bonorum abesse videatur, nos quoque fateamur fieri aliquos horum adeptione felices. Quod si neque id valent efficere quod promittunt, bonisque pluribus carent, nonne liquido falsa in eis beatitudinis species deprehenditur ?

Primum igitur te ipsum qui paulo ante divitiis affluebas, interrogo : Inter illas abundantissimas opes nunquamne animum tuum concepta ex qualibet injuria confudit anxietas ? — Atqui, inquam, tam libero me fuisse animo quin aliquid semper angeret, reminisci nequeo. — Nonne quia vel aberat quod abesse non velles, vel aderat quod adesse noluisses ? — Ita est, inquam. — Illius igitur præsentiam, hujus absentiam desiderabas. — Confiteor, inquam. — Eget vero, inquit, eo quod quisque desiderat. — Eget, inquam. — Qui vero eget aliquo, num est usquequaque sibi ipse sufficiens ? — Minime, inquam. — Tu itaque hanc insufficientiam plenus (inquit) opibus sustinebas ? — Quidni ? inquam. — Opes igitur nihilo indigentem sufficientemque sibi facere nequeunt : et hoc erat quod promittere videbantur. Atqui hoc quoque maxime considerandum puto, quod nihil habeat suapte natura pecunia, ut his a quibus possidetur invitis nequeat auferri. — Fateor, inquam. — Quidni fateare, quum eam quotidie valentior aliquis eripiat invito? Unde enim forenses querimoniæ, nisi quod vel vi vel fraude a nolentibus pecuniæ repetuntur ereptæ ? — Ita est, inquam. — Egebit igitur, inquit, extrinsecus petito præsidio, quo suam pecuniam quisque tueatur. — Quis id, inquam, neget ? — Atqui non egeret eo, nisi possideret pecuniam quam posset amittere. — Dubitari, inquam, nequit. — In contrarium igitur relapsa res est : nam quæ sufficientes sibi facere putabantur opes, alieno potius præsidio faciunt indigentes. Quis autem modus est quo pellatur divitiis indigentia ? Num enim divites esurire nequeunt ? Num sitire non possunt ?

Num frigus hibernum pecuniosorum membra non sentiunt? Sed adest, tu inquies, opulentis quo famem satient, quo sitim frigusque depellant. Sed hoc modo consolari quidem divitiis indigentia potest, auferri penitus non potest: nam si hæc hians semper atque aliquid poscens, opibus expletur*, maneat necesse est quæ possit expleri. Taceo quod naturæ minimum, quod avaritiæ nihil satis est. Quare si opes nec submovere indigentiam possunt, et ipsæ suam faciunt, quid est quod eas sufficientiam præstare credatis?* non expletur

Chapter 97 of 199