Articulus 9
ELUCIDATIO PROSÆ HUJUS TERTIÆ.
AB hoc loco deinceps in hoc tertio libro prosequitur Philosophia diffusius, quod in nullo quinque præfatorum, hoc est, nec in divitiis, nec in honore, nec in potestate, nec in fama, neque in voluptatibus consistat felicitas. Quod quamvis jam ante evidenter ostensum sit, nihilo minus adhuc plenius demonstrat: siquidem in hoc libro eadem satis sæpe reiterantur, quia ut ait Salvator, Ex abundantia cordis os loquitur.1 Philosophia autem ex ferventi compassionis affectu hic consolatur afflictum Boetium, et sub ejus persona unumquemque virum catholicum sapientem multipliciter tribulatum: cui non sufficit ut semel aut bis consolatoria audiat verba, sed ea sibi frequenter sunt inculcanda, quousque invaleant prævaleantque in ipso. Sic in Prophetis, in libro Psalmorum, in libro Job, in libris Sapientialibus, eadem sub aliis verbis aut sub alia forma verborum sæpius repetuntur, non nugatorie, sed utiliter valde. Jam ergo Philosophia iterum probans quod in divitiis nequaquam beatitudo exsistat, ait:
Vos quoque, o terrena animalia, id est, o homines terrenis atque carnalibus magis quam cœlestibus ac divinis intenti: sicut sacratissimus Joannes Baptista deprompsit, Qui de terra est, de terra loquitur.2 Quocontra de electis suis discipulis loquitur Christus: De mundo non sunt, sicut et ego non sum de mundo.3 Sic et in prima sua epistola, de reprobis iniquis sanctus fatur Joannes: Ipsi de mundo sunt;4 ideo de mundo loquuntur, et mundus eos audit. Tenui licet imagine, vestrum tamen principium somniatis: id est, vos « somniatis », hoc est, instar somniantium imperfecte et obscure apprehenditis, summum bonum, quod est « vestrum principium » effectivum et creativum: a quo, juxta Philosophum, omnibus derivatum est esse et vivere. De quo, theoremate undecimo, loquitur Proclus: Omnia entia procedunt ab una prima causa; et theoremate duodecimo: Omnium entium principium et prima causa est bonum. Hinc, ut in Joanne legitur, Christus interrogatus a Judæis, Tu quis es?5 respondit: Ego sum principium, qui et loquor vobis. Somniatis ergo principium vestrum « imagine tenui », id est debili mente, in qua consistit Dei imago: quæ etiam Dei imago vocatur.
Prospicitisque, id est intelligitis, finem illum verum beatitudinis, id est « verum illum » beatificum « finem », qui est objectaliter ipsemet Deus, formaliter vero beatifica visio ejus, cogitatione qualicumque, id est aliquantula, licet tamen, id est quamvis, minime perspicaci, id est clara et intuitiva. Nempe, ut dictum est, omnibus naturaliter inserta est cognitio exsistendi Deum:6 quod per naturalem rationem a diversis diversimode (hoc est magis et minus) cognoscitur, secundum quod unus est alio ingeniosior, seu magis exercitatus in philosophia; scitur quoque ex, fama communi, et a simplicibus per fidem et per Scripturas. Qui autem sunt illuminati dono sapientiæ ac ceteris donis, clarius Deum cognoscunt, etiam contemplatione et gustu interno. Perfecti vero et sancti, in hoc mundo Deum cognoscunt et superbeatissimam Trinitatem, fide illuminata rationibus credendorum purificatæque mentis intelligentia, atque per mysticam theologiam et ferventissimam caritatem. Hinc ad insinuandum quam generaliter Deus cognoscatur ab omnibus tempore evangelicæ legis, prædictum est a Jeremia: Non docebit ultra vir fratrem suum, dicens, Cognosce Dominum;7 omnes enim cognoscent me, a minimo eorum usque ad maximum, ait Dominus. Isaias quoque ait: Repleta est terra scientia Domini.8
Eoque, id est propter hoc, vos et ad verum bonum naturalis ducit intentio, id est, naturalis inclinatio trahit vos ad desiderium summi boni, ac veræ felicitatis, loquendo de ea in generali, et ab eodem multiplex error abducit, sicut expositum est prosa proxime præcedenti.9 Peccata quippe, errores et passiones a summa bonitate ac prima veritate elongant, juxta illud Isaiæ:10 Iniquitates vestræ diviserunt inter vos et Deum vestrum. Propter quod Deus, qui ubique est præsens, dicitur longe esse ab impiis, non locali distantia, sed dissimilitudine.1112 Unde nono de Civitate Dei loquitur Augustinus: Nulla est alia a Deo longinquitas, nisi ejus dissimilitudo. Ideo recte disseruit sanctissimus Isaias:13 Iste omnis fructus, ut auferatur peccatum. Sola namque peccata impediunt nos a gratia et profectu, juxta illud Jeremiæ:14 Peccata vestra prohibuerunt bonum a vobis.
Consequenter Philosophia probat propositum, hortans Boetium, imo et quemlibet hominem, ad considerandum hoc ipsum. Considera namque, an per ea quibus se homines adepturos beatitudinem putant, ad destinatum finem, id est ad præintentam felicitatem, valeant pervenire. Hæc consideratio utilis est et salubris, ad veram spectans prudentiam, ad quam Salomon nos hortatur: Posside sapientiam, posside prudentiam, et custodiet te; arripe illam, et exaltabit te: glorificaberis ab ea, quum eam fueris amplexatus; dabit capiti tuo augmenta gratiarum, et corona inclyta proteget te.15
Si enim vel pecunia, vel honores, ceteraque, utputa potestas, fama, voluptas, tale quid afferant, id est, talem ac tantam perfectionem et sufficientiam præstiterint, cui nihil bonorum abesse videatur homini sapienti non devianti; nos quoque fateamur fieri aliquos horum adeptione felices, quum dictum sit, felicitatem esse statum omnium bonorum aggregatione perfectum.16 Quod si neque id valent efficere quod promittunt, id est, si hæc temporalia nequeunt dare hominibus veram et salubrem sufficientiam contentantem, quæ omne malum pœnæ ac culpæ excludat, bonisque pluribus carent, id est, multæ perfectiones, virtutes et bonitates eis desunt, quæ non comprehenduntur in eis, ut sunt spiritualia animæ bona, a quibus magis impediunt, nonne liquido falsa in eis beatitudinis species deprehenditur? id est, utique a bene considerante cognoscitur « liquido » seu aperte, quod in illis sit falsa apparentia felicitatis: falsum enim est signum quod prætendit et designat id quod non est. Dicuntur quoque illa terrena felicitatem promittere materialiter: quoniam sunt materia ex cujus consideratione homines insipientes beatitudinem sibi præsumunt invenire in illis.
Primum igitur te ipsum qui paulo ante divitiis affluebas, interrogo, id est, quæro primo a te ipso qui ante exsilium abundasti divitiis: Nunquamne anxietas, id est afflictio doloris aut mœroris, concepta ex qualibet injuria, id est quacumque offensa, confudit, id est turbavit, animum tuum inter opes illas abundantissimas, id est valde copiosas? Ad quod respondet Boetius: Atqui, inquam, id est, pro certo dico, reminisci nequeo, id est, non valeo recordari, me fuisse tunc tam libero animo, id est mente ita tranquilla, quin semper, id est omni die aliqua hora, angerer aliquo , id est, angustiarer et turbarer aliqua adversitate, cura, formidine, displicentia aut remorsu.17 Ex hac responsione Philosophia ulterius sciscitatur: Nonne (supple, id contigit) quia vel aberat quod abesse non velles*, id est, quia defuit tibi quod optasses adesse,* vel aderat quod adesse noluisses*? Respondet Boetius:* Ita est, inquam*.*
Ex quibus Philosophia concludit: Illius igitur præsentiam, hujus absentiam desiderabas, id est, optabas præsentiam boni amati, et cupiebas absentiam seu carentiam mali quod detestabaris. — Confiteor, inquam, id est, ego Boetius istud concedo. Ex eadem quippe radice procedit aliquid velle et amare, et ejus oppositum nolle atque odire, ut in libro LXXXIII Quæstionum asserit Augustinus. Imo omnes animæ affectiones ac passiones aliqualiter profluunt ex amore. Nempe ex hoc quod aliquid amo, in ejus præsentia et possessione delector, in ejus amissione contristor; dum illud non habeo, ipsum desidero; si ipsum tanquam possibile æstimo, spero, alioqui inde despero. Et hoc Thomas in prima secundæ magis declarat.18 Hinc etiam sancti Patres testantur universa peccata ex privato ac improbo sui amore oriri, quo amat se homo in se, et non in Deo.
— Eget vero, inquit, eo quod quisque desiderat: id est, Philosophia inquit, Unusquisque indiget re illa quam acquirere optat. — Eget, inquam, id est, ego Boetius concedo, quod eget re illa. Ad quod Philosophia subjungit: Qui vero eget aliquo, num est usquequaque, id est omni modo, sibi ipse sufficiens? — Minime, inquam ego Boetius, id est, nequaquam sibi in se exstat sufficiens. — Tu itaque, o Boeti, inquit Philosophia, sustinebas hanc insufficientiam, id est paupertatem et indigentiam istam, quando adhuc eras plenus opibus, id est abundans terrenis divitiis? — Quidni? inquam: id est, ego Boetius dico, Quid aliud quam hoc consequens est?
Ex quibus Philosophia infert conclusionem principalem intentam. Opes igitur nihilo indigentem sufficientemque sibi facere nequeunt, id est, ex hoc sequitur, quod divitiæ non valent hominem facere nulla re indigentem, neque sibi in se sufficientem. Et hoc erat quod promittere videbantur, id est, divitiæ videbantur promittere homini, et ipsum assecurare de hoc, quod eas habendo, aliis rebus non indigeret.
Subjungit Philosophia: Atqui, id est pro certo, hoc quoque maxime considerandum puto (et tangitur hic ratio secunda ad idem:19 quoniam id sufficientiam nequit præstare, quod auferri valet suo possessori, ipso invito; et talis est pecunia: quæ ratio tacta est sæpe), quod nihil habeat suapte natura pecunia, id est, « quod pecunia nihil habeat » ex propria sua « natura », ut his a quibus possidetur invitis nequeat auferri: est enim quid pure corporale, ideo potest violenter auferri. — Fateor, inquam ego Boetius. Ad quod Philosophia: Quidni fateare, id est, quid aliud ageres in hoc, nisi quod hoc verum esse concederes, quod patet ad oculum, sicut subjungitur, quum eam quotidie valentior aliquis eripiat invito, ut patet in spoliatore? Unde enim forenses querimoniæ, id est querelæ et impetitiones quæ fiunt in foro judiciali contentioso, nisi quod vel vi vel fraude a nolentibus pecuniæ repetuntur ereptæ, id est, « nisi » ex hoc « quod pecuniæ ereptæ », id est ablatæ seu detentæ, vel violentia vel dolo, a non volentibus, requiruntur? — Ita est, inquam ego Boetius. Et Philosophia: Egebit igitur, inquit, extrinsecus petito præsidio, quo suam pecuniam quis- que tueatur, id est, quilibet possessor pecuniæ indigebit « præsidio petito extrinsecus », id est auxilio aliunde postulato, quo defendat suam pecuniam : nam et reges per suos ministros et alia munimenta custodiunt suos thesauros. — Quis id, inquam, neget? id est, ego Boetius dico, quod nemo possit rationabiliter hoc negare. Ad quod subdit Philosophia : Atqui, id est certe, non egeret eo tali auxilio, nisi possideret pecuniam, id est opulentiam, quam posset amittere. — Dubitari, inquam ego Boetius, nequit.
Ex quibus Philosophia concludit : In contrarium igitur res relapsa est : id est, pecunia induxit et fecit oppositum ei quod facere promittebat. Nam quæ sufficientes sibi facere putabantur opes, id est, facultates seu pecuniæ, de quibus putavit possessor earum quod facerent eum sibi ipsi sufficientem, alieno potius præsidio faciunt indigentes eos a quibus possidentur.
Deinde tertia ratio ad idem subjungitur. Quis autem modus est quo pellatur divitiis indigentia? id est, non potest modus aliquis rationabiliter assignari, quo indigentia totaliter per divitias expellatur. Num enim divites esurire nequeunt? id est, numquid opulenti non possunt esurire? Num sitire non possunt? Quasi dicat : Utique ipsi possunt esurire atque sitire, sicut et pauperes. Num frigus hibernum pecuniosorum membra non sentiunt? id est, imo utique corpora divitum affliguntur frigore hiemali : quod vocatur hibernum, ab Hibernia, quæ est regio frigida valde.
Deinceps Philosophia solvit instantiam quam contra hoc facere posset Boetius. Sed adest, tu inquies, id est, tu forsitan dices, « Adest » opulentis quo famem satient, quo sitim frigusque depellant, id est, divites habent facultates et opes per quas evadant indigentias istas, quoniam habent in promptu vestes et alimenta. Ad quod Philosophia respondet : Sed hoc modo consolari quidem divitiis indigentia potest, id est, inopia seu defectus sive afflictio potest taliter per divitias refoveri, relevari, atque ad tempus expelli, auferri penitus non potest quin redeat tempore suo et casu multiplici. Nam si hæc semper hians atque aliquid poscens, opibus expletur, id est, « si » indigentia ista « semper » optans et parata recipere id quo eget, « atque aliquid poscens », id est, ad postulandum inducens, satiatur, maneat necesse est quæ possit expleri, id est, ob hoc oportet ut adhuc remaneat in potentia indigentia aliqua quæ valeat satiari :20 quotidie enim renovantur defectus isti. Taceo quod naturæ minimum, quod avaritiæ nihil satis est : hoc est, « Taceo », id est, non nisi breviter exprimo, « quod naturæ satis est », id est sufficit, « minimum », id est valde modicum (quemadmodum alibi dictum est, Natura paucis minimisque contenta est);21 « avaritiæ » vero « nihil » satis : quia ut Salomon loquitur, Avarus non implebitur pecunia.22
Ex his infertur : Quare, id est propter quod, si (pro quia) opes nec possunt submovere, id est penitus tollere, indigentiam, sicut probatum est : imo ut Seneca protestatur, Multo ditior minusque indigens ac sufficientior sibi est, qui permodica habens, contentatur eisdem, quam qui plurima habens, cupit et alia. Paupertas vero spontanea, est opulentia maxima, cui promittitur regnum cœlorum : qua electi Dei ditantur, sicut dixit Apostolus, Altissima paupertas eorum abundavit in divitias simplicitatis eorum.2324 Talis fuit sanctus atque doctissimus ille Pierius, Christi sacerdos, apud Alexandriam olim degens, rebus pauperrimus, vita et mente mundissimus, doctor Ecclesiæ incomparabilis, atque ad christianæ sapientiæ philosophiam expeditissimus. Et ipsæ suam faciunt, id est, « ipsæ » opes « faciunt », id est, adducunt et causant, indigentiam « suam » : quia dives indiget aliorum auxilio, quo suas tueatur divitias, ne auferantur sibi invito. Hinc teste B. Gregorio, sicut hydropicus potando, sibi sitim multiplicat; ita avarus congregando sibi pecunias, cupiditatem suam magis accendit : quæ quo magis accenditur, tanto plus a caritate facit distare. Quid est quod eas sufficientiam præstare credatis? id est, irrationabilis est illa credulitas qua putatis quod divitiæ sufficientiam præstent, quum nihil conferat quod non habet. Verumtamen quotidianas indigentias quasdam ad tempus repellunt.
Footnotes
-
Matth. XII, 4. ↩
-
Joann. III, 31. ↩
-
Joann. XVII, 16. ↩
-
I Joann. IV, 5. ↩
-
Joann. VIII, 25. ↩
-
Cf. p. 297 C. ↩
-
Jer. xxxi, 34. ↩
-
Is. xi, 9. ↩
-
Cf. p. 297 C et s. ↩
-
Is. lix, 2. ↩
-
Prov. xv, 29. ↩
-
Hebr. iv, 13. ↩
-
Is. xxvii, 9. ↩
-
Jer. v, 25. ↩
-
Prov. iv, 8, 9. ↩
-
Cf. p. B'. ↩
-
* angeret aliquid ↩
-
q. xxiii, a. 4. ↩
-
Cf. p. 226 B, 230 D'. ↩
-
* non expletur ↩
-
Cf. p. 231 A'. ↩
-
Eccle. v, 9. ↩
-
II Cor. viii, 2. ↩
-
Matth. v, 3. ↩
Chapter 98 of 199