Articulus 10
Quamvis fluente dives auri gurgite Non expleturas cogat avarus opes, Oneretque baccis colla Rubri littoris, Ruraque centeno scindat opima bove; Nec cura mordax deserit superstitem, Defunctumque leves non comitantur opes.
DECLARATIO METRI HUJUS TERTII.
HIC Philosophia metrice pandit quod prosaice jam deprompsit, videlicet, in divitiis non sufficientiam, sed inquietudinem, curam, timorem, fallaciam esse. Est itaque sensus :
Quamvis dives avarus cogat, id est, simul agat seu congreget, opes non expleturas, id est non satisfacturas cupidinem ejus : et hoc dico gurgite auri fluente, id est, dato quod profunditas maris assidue ejiceret aurum, sicut ebullit et ejicit aquam; et quamvis oneret colla, id est humeros, baccis, id est gemmis, littoris Rubri, quia in illis littoribus magis inveniuntur; et quamvis scindat, id est aret, rura opima, id est agros pingues, bove centeno, id est centum bobus : attamen nec cura mordax, id est sollicitudo mentem corrodens ac pungens, deserit superstitem, id est, non recedit ab avaro vivente, nisi forsitan Deo præveniente ac inspirante vere pœniteat; et opes leves, id est terrenæ, celeriter transeuntes, ac modicæ dignitatis parvique valoris, non comitantur defunctum : juxta illud in Psalmo, Relinquent alienis divitias suas;1 et, Homo quum interierit, non sumet omnia, neque descendet cum eo gloria ejus. Verum ut in Apocalypsi habetur, Opera illorum sequuntur illos.2 Unde et Job ait : Dives quum dormierit, nihil secum auferet; apprehendet eum quasi aqua inopia.3 Hoc est quod in Psalmo cantamus : Dormierunt somnum suum, et nihil invenerunt omnes viri divitiarum in manibus suis.4 Imo de earum abusu ratio requiretur districta. Propter quod in libro Job perhibetur : Divitias quas devoravit, evomet, et de ventre illius extrahet eas Deus.5
Denique his concordat quod sanctus ait Bernardus super psalmum Qui habitat : Cupiditas radix iniquitatis, ex cordis inedia et oblivione procedit, quod idcirco terrenis inhiat, quia oblitum est comedere panem suum, panem lacrimarum et compunctionis, et minime meditatur cœlestia.678 Infelicitas in cupiditate, quia non felicitas, ut putatur. Quid enim? Si forte alicui in terrenarum rerum affluentia videatur concupita felicitas arridere, eo ipso infelicior est, quo magis illam amplectitur : divitiarum insatiabilis amor longe amplius desiderio suo animam torquet, quam eam suo refrigeret usu. Hinc demum in Proverbiis suis ait Cyrillus : Totum officium opulentiæ mundialis, in tribus assiduis vitiis et in uno continuo tormento consistit, videlicet, in insatiabili cupiditate, in inquieta rapacitate, in illiberalitate continua, et in timiditate perpetua. O infelicissimæ mundiales divitiæ, omni studio detestandæ, quarum dilectio cupiditas, acquisitio rapacitas, possessio illiberalitas, et conservatio timiditas est! Quid cupiditate scelestius, quid rapacitate iniquius, et illiberalitate deformius, atque timiditate molestius?
Hinc igitur aspernemur terrena; et quo corpore nobilior est anima, tanto ardentius satagamus animam locupletare virtutibus, quam exteriorem hominem rebus caducis.
Footnotes
Chapter 99 of 199