Skip to the text

Prosa 4

SED dignitates honorabilem reverendumque, cui provenerint, reddunt. Num vis ea est magistratibus ut utentium mentibus virtutes inserant, vitia depellant? Atqui non fugare, sed illustrare potius nequitiam solent. Quo fit ut indignemur eas sæpe nequissimis hominibus contigisse. Unde Catullus licet in curuli Nonium sedentem, strumam tamen appellat. Videsne quantum malis dedecus adjiciant dignitates? Atqui minus eorum patebit indignitas, si nullis honoribus inclarescant. Tu quoque num tandem tot periculis adduci potuisti ut cum Decorato gerere magistratum putares, quum in eo mentem nequissimi scurræ delatorisque respiceres? Non enim possumus ob honores reverentia dignos judicare, quos ipsis honoribus judicamus indignos. At si quem sapientia præditum videres, num posses eum vel reverentia, vel ea qua præditus est sapientia, non dignum putare? Minime. Inest enim dignitas propria virtuti, quam protinus in eos quibus fuerit adjuncta transfundit : quod quia populares facere nequeunt honores, liquet eos propriam dignitatis pulchritudinem non habere. In quo illud est animadvertendum magis : nam si eo abjectior est quo magis a pluribus quisque contemnitur, quum reverendos facere nequeat quos pluribus ostentat, despectiores potius improbos dignitas facit. Verum non impune : reddunt namque improbi parem dignitatibus vicem, quas sua contagione commaculant. Atqui ut agnoscas veram illam reverentiam per has umbratiles dignitates non posse contingere, sic collige. Si quis multiplici consulatu functus, in barbaras nationes forte devenerit, venerandumne Barbaris honor faciet? Atqui si hoc naturale munus dignitatibus foret, ab officio suo, quoquo gentium, nullo modo cessarent : sicut ignis ubique terrarum, nunquam tamen calere desistit. Sed quoniam id eis non propria vis, sed hominum fallax annectit opinio, vanescunt illico quum ad eos venerint qui dignitates eas esse non æstimant. Sed hoc apud exteras nationes. Inter eos vero apud quos ortæ sunt, non perpetuo perdurant. Atqui præfectura , magna olim potestas, nunc inane nomen est, et senatorii census gravis sarcina.1 Si quis quondam populi curasset annonam, magnus habebatur : nunc ea præfectura quid abjectius? Ut enim paulo ante diximus, quod nihil habet proprii decoris, opinione utentium nunc splendorem accipit, nunc amittit.

Si igitur reverendos facere nequeunt dignitates, si ultro improborum contagione sordescunt, si mutatione temporum splendere desinunt, si gentium æstimatione vilescunt, quid est quod in se expetendæ pulchritudinis habeant, nedum aliis præstent?

Footnotes

  1. * num * prætura ↩

Chapter 100 of 199