Skip to the text

Articulus 11

EXPOSITIO HUJUS PROSÆ QUARTÆ.

PRÆCEDENTI prosa Philosophia ostendit, quod felicitas in divitiis non consistat; hic probat, quod nec in dignitatibus, potestatibus, neque honoribus.

Sed dignitates honorabilem reverendumque, cui provenerint, reddunt : id est, quamvis in divitiis non consistat felicitas, forsitan tamen dices et opinaberis, quod prælaturæ et « dignitates » seu præsidentiæ reddant hominem cui inhæserint « honorabilem », quantum ad exteriorem honoris exhibitionem, et « reverendum », id est reverentia dignum, quantum ad mentis judicium et affectum. Istud, secundum quosdam, negative atque ironice dicitur, quasi dicat : Dignitates istud non faciunt in veritate, quamvis aliqui ita existiment. Huic expositioni videtur consonare quod subditur. Num vis ea est magistratibus ut utentium mentibus virtutes inserant, vitia depellant? id est, numquid dignitates et officia sortita sunt hanc vim ut habeant gratiam et virtutes sibi annexas, et eas secum inducant, ita quod cordibus officiatorum ac præsidentium ingerant eas, ac vitia ipsa abstergant? quasi dicat, Non. Dignitates enim, prælaturæ atque officia, sunt dona gratiæ gratis datæ, quæ bonis ac malis, electis ac reprobis sunt communia, ut concorditer scribunt doctores super secundum et tertium Sententiarum, specialiter quoque Thomas in prima secundæ. Nam et Judas proditor fuit apostolus, Balaamque propheta.12 Hinc subdit :

Atqui, id est certe, non fugare, sed illustrare potius nequitiam solent, id est, dignitates et præsidentiæ non solent vitia exstirpare, sed colorare, imo quodammodo dignificare, dum homo vitiosus ob suam præsidentiam honoratur. Unde in Pastorali sanctus ait Gregorius : Culpa in imitatione vehementer extenditur, dum iniquus qui præest, pro gradus sui eminentia in veneratione habetur. Quo fit, id est, ex qua re contingit, ut indignemur eas sæpe nequissimis hominibus contigisse, id est, indigne et ægre feramus quod dignitates istæ frequenter conceduntur hominibus vitiosis prorsus indignis. Et hæc indignatio potest esse bona, et ex caritate ac zelo justitiæ provenire, in quantum illi indigni sunt, et quia id cedit ad Dei inhonorationem, et plurimorum scandalum ac communitatis jacturam, quum in Ecclesiastico scriptum sit : Secundum judicem populi, sic et ministri ejus; et qualis est rector civitatis, tales et inhabitantes in ea.3 Propter quod ait Gregorius : Dum rector per vitiorum abrupta graditur, grex hunc sequens, in perditionis profundum præcipitatur.

Unde Catullus licet in curuli Nonium sedentem, strumam tamen appellat : id est, ex hac causa ipse « Catullus », poeta Veronensis, nominavit virum iniquum nomine « Nonium, strumam », id est gibbum seu vile superfluum, quamvis Nonius ille sederet « in curuli », id est in sede sublimi, quia senator fuit aut consul. Videsne, id est, nonne consideras, quantum malis dedecus adjiciant dignitates, id est, quam magnam confusionem dignitates superaddant iniquis qui præsunt? Quorum peccata vehementer gravantur ex altitudine officiorum : quia quo gradus est altior, eo ruina est major, ut ait Hieronymus; atque ut asserit Gratianus, Graviora facit delicta dignitas delinquentis. Quemadmodum ridiculum esset, si omnino indoctus poneret se in cathedra ad docendum; sic præsumptuosum, deforme ac stultum est, quod homo iniquus ponit se in solio judiciali ad judicandum, quum et teste Philosopho, judex debeat esse quasi viva lex et animata justitia. Quumque rex et princeps illitteratus, sit quasi asinus coronatus, quanto magis prælatus indoctus nec virtuosus? Atqui minus eorum patebit indignitas, si nullis honoribus inclarescant, id est, nullis officiis ac dignitatibus sublimentur : quia sic minus vitiosi consisterent. Tu quoque num tandem tot periculis adduci potuisti (id est, nunquam « tu », Boeti, « potuisti tot periculis » adversitatibusque circumdari aut involvi) ut cum Decorato gerere magistratum putares, id est, ut dignum duceres « gerere », id est exercere, « magistratum », id est consulis et senatoris officium, « cum Decorato », id est consule impio sic vocato, quum in eo mentem nequissimi scurræ delatorisque respiceres, id est, quum per certa indicia, verba et opera, attenderes quod esset nequissimus, instar « scurræ » seu mimi, et accusatoris mendosi? Credibile est, quod duo isti iniqui fuerunt a Theodorico tyranno promoti : quorum nequitias atque consortia abhorrebat Boetius.

Non enim possumus ob honores reverentia dignos judicare, quos ipsis honoribus judicamus indignos, id est, propter dignitates et officia non valemus iniquos præsidentes reputare « reverentia dignos » et venerandos, quos propter eorum facinora arbitramur « indignos ipsis » suis officiis.

At si quem sapientia præditum videres, id est, si conspiceres « quem », id est aliquem, « præditum », id est ornatum, « sapientia », num, id est numquid, posses eum vel reverentia, vel ea qua præditus est sapientia, non dignum putare? id est, non posses rationabiliter judicare illum esse indignum « reverentia », quæ ei debetur ratione sapientiæ suæ, juxta illud Ecclesiastici : In duobus contristatum est cor meum : vir bellator deficiens per inopiam, et vir sensatus contemptus.4 In quibus verbis innuitur, quod sicut viro bellatori, qui scilicet pugnat pro defensione patriæ (juxta illud Catonis, Pugna pro patria), seu pro æquitate aut bono communi, debetur sustentatio competens, et necessariorum provisio, sic sapienti reverentia. Unde et in libro Proverbiorum legitur : Pretiosi spiritus vir eruditus.5 Aut esse indignum « sapientia » ipsa quam habet : quoniam sapientia, quemadmodum et gratia et virtutes, dignificat formaliter suum subjectum ipso spirituali habitu seu actu quo perficitur, et formaliter loquendo de subjecto, ut est tale.

Minime, id est, nequaquam id dicere posses. Inest enim dignitas propria virtuti, id est, ex propria atque intrinseca ratione convenit virtutibus « dignitas », hoc est bonitas vitii expulsiva, gratifica, meritoria, ad beatitudinem introductiva : quod virtutibus infusis donisque Spiritus

Sancti præcipue competit. Quam protinus in eos quibus fuerit adjuncta transfundit, id est, « quam » dignitatem virtus confestim « transfundit » in homines quibus inest. Nam sicut albedo formaliter dealbat suum subjectum, ita quod non inest non albo; ita sapientia et virtutes sua dignificant bonificantque subjecta, sic quod non insunt neque inhærent nisi bonis et dignis hominibus, loquendo de vera et salubri sapientia, quæ vitiosis non inest, quum nec prudentia insit nisi virtuosis, secundum Philosophum. Unde dictum est a Sapiente :6 In malevolam animam non introibit sapientia. Quod quia populares facere nequeunt honores, id est dignitates et potestates sæculares, nec etiam gratiæ gratis datæ, neque virtutes informes, quæ omnia stare possunt atque haberi cum peccato mortali, liquet eos propriam dignitatis pulchritudinem non habere, id est, constat quod hujusmodi potestates, dona, virtutes, et gratiæ gratis datæ, non gratum facientes, careant decore bonitatis expellentis peccatum, quæ est bonitas virtutis formatæ.

Consequenter Philosophia id probat, quoniam dignitates reddunt sua subjecta indigna potius despectiora ac viliora. In quo, id est in qua materia, illud est animadvertendum magis : nam si (pro quia) eo abjectior est quo magis a pluribus quisque contemnitur, id est, quoniam unusquisque est tanto « abjectior », saltem in cordibus cognoscentium ipsum, « quo magis a pluribus » juste despicitur, dignitas facit potius improbos, id est, ipsa « dignitas », officium seu honor popularis, « facit » homines pravos magis « improbos », id est detestabiliores, quum nequeat eos facere reverendos quos ostentat, id est, assidue ostendit, despectiores, id est viliores, pluribus, utputa his qui non habent hujusmodi dignitates, et tamen sunt boni, vel non ita mali sicut si essent in dignitatibus constituti. Verum non impune, id est, non sine talionis ultione hoc fit, quod scilicet dignitas sic vitiat hominem pravum. Reddunt namque improbi parem dignitatibus vicem, quas sua contagione commaculant: id est, improbi faciunt dignitatibus sicut dignitates faciunt improbis; nam sicut dignitates dehonorant et maculant improbos, ita econtra improbi reddunt ipsas dignitates minus venerandas, et suo modo spernendas. Verumtamen istud fit diversimode. Dignitates enim non sunt subjecta culparum, neque in se viles sunt, nec directe maculant improbos, quum sint quædam positiva bona ac Dei dona ac simplices formæ; subjecta vero dignitatum sunt vitiorum subjecta, et propria abusione, negligentia, perversitate fœdantur ac rei redduntur : cujus eventus occasiones sunt dignitates, quæ et ratione vilitatis sui subjecti, dicuntur vilescere atque fœdari minusque honorari.

Deinde tangitur ad idem probatio alia. Atqui, id est certe, ut agnoscas veram illam reverentiam per has umbratiles dignitates non posse contingere, sic collige, id est, ut certo cognoscas « veram reverentiam » quæ debetur virtutibus, non posse alicui provenire per dignitates transitorias et obscuras, quæ sunt potius umbræ cœlestium dignitatum quam veritates, adverte quod subditur.

Si quis multiplici consulatu functus, id est frequenter consul et officiatus effectus, quemadmodum Sylla et Marius, qui tamen pessimi erant, ut Orosius refert, in barbaras nationes forte devenerit (Barbari autem vocantur omnes præter Hebræos, Græcos et Latinos), venerandumne Barbaris honor faciet? id est, an « honor », utputa dignitas, « faciet » illum a Barbaris honorari? quasi dicat, Non. Atqui si hoc naturale munus dignitatibus foret, id est, « si hoc munus », videlicet facere aliquid venerabile, esset « naturale dignitatibus », ab officio suo, quoquo gentium, nullo modo cessarent, id est, dignitates nullatenus desisterent « quoquo gentium », id est quocumque loco habitationis hominum, « ab officio suo », id est ab hoc suo effectu ; sicut ignis ubique terrarum, id est, in quocumque fuerit loco, nunquam tamen calere desistit, id est, nunquam desinit in se calidus esse, seu calefacere, si habuerit calefactibile sibi approximatum: quod enim est alicui proprie naturale, est ab ipso inseparabile. Sed quoniam id eis non propria vis, sed hominum fallax annectit opinio, id est, quia facere aliquid esse honorabile, « non annectit », id est, non confert, « eis » dignitatibus « propria vis », id est naturalis proprietas, « sed opinio hominum fallax », qui exteriora magis quam intrinseca pensant; ipsæ dignitates vanescunt illico, id est, mox spernuntur, quum ad eos venerint qui dignitates eas esse non æstimant, puta ad Barbaros, aut alios qui ignorant aut non putant eas esse dignitates. Ideo subditur: Sed hoc apud exteras nationes, id est, ab alienis gentibus non reputantur aut non cognoscuntur dignitates territorii hujus. Imo nec jugiter durant in eadem urbe aut patria. Unde subjungitur:

Inter eos vero apud quos ortæ sunt, id est, inter quos primo institutæ sunt dignitates, non perpetuo perdurant: quod patet in particulari.

Atqui, id est pro certo, præfectura, magna olim potestas, id est, ipsa præfectura fuit quondam magna dignitas apud Romanos. Propter quod Symphronius præfectus, pater adolescentis qui S. Agnetem petiit sibi dari in conjugem, dixit se agere in fascibus præfecturæ, et ideo sibi non posse præferri etiam nobilissimum virum, ut narrat Ambrosius. Nunc inane est nomen: id est, dignitas illa Romæ cessavit, saltem Boetii tempore; et sic « nomen » præfecturæ fuit « inane », id est sine effectu et re significata: sicut nunc dicitur patriarcha Alexandrinus, prout in nomine illo designatur relatio. Et senatorii census gravis sarcina, hoc est, « sarcina census senatorii » est nunc « gravis », intelligendo per sarcinam onus illius officii: cui olim census et pensio annuatim dabatur, sicque fuit tunc officium honoratum; postmodum vero factum est « sarcina gravis» et periculosa, quoniam senatores apud imperatores et reges frequenter accusabantur, et varia sustinebant dispendia occasione officii.

Si quis quondam populi curasset annonam, magnus habebatur: id est, officium annonatus fuit olim apud Romanos dignitas grandis. Romani quippe monarchiam tenentes, miserunt annuatim quosdam viros ad regiones sibi subjectas, ad recipiendum frumentum ab illis pro tributo: quod frumentum vocabatur annona; et qui præfuit viris id exsequentibus, fuit tunc eximiæ dignitatis. Nunc ea præfectura, id est illo officio, quid abjectius est? Quia tempore Boetii quasi nullius fuit momenti. Porro præfectura aliquando proprie sumitur pro speciali officio, sicut et paulo ante; sed in hac clausula capitur extense pro dignitate communiter, et per « ea » contrahitur ad annonatum.

Ut enim paulo ante diximus, quod nihil habet proprii decoris, id est, quod ex sua natura et propria ratione non habet decus et dignitatem (sicque « decoris » est hic media correpta: tamen potest legi media producta, quia jam dictum est, quod dignitas non habet propriam pulchritudinem), solum opinione utentium nunc splendorem accipit, nunc amittit, id est, interdum honoratur, interdum contemnitur, ex varia « opinione » seu æstimatione « utentium » ipso nomine dignitatis, qui dum reputant eam, impendunt ei honorem, alias eam despiciunt. Alii exponunt: « opinione utentium » ipsa dignitate. Quod non videtur idoneum, quoniam juxta illorum opinionem non impenditur honor dignitati, sed juxta aliorum opinionem: quia nec honor est in honorato, sed in honorante; jam quoque præhabitum est, quod fallax opinio hominum adjecit reverentiam dignitati.

Postremo epilogando Philosophia concludit: Si igitur reverendos facere nequeunt dignitates, id est, « si » (pro quia) « dignitates nequeunt » homines « facere reverendos », sicut expositum est, si ultro improborum contagione sordescunt, id est, quum ultra hoc « sordescunt », id est vilipenduntur, « contagione improborum », id est ex vitiis habentium eas, si mutatione temporum splendere incipiunt, id est, ex variatione eorum quæ fiunt in tempore, « incipiunt » reputari et esse ponderis alicujus, si gentium æstimatione vilescunt, quia a Barbaris contemnuntur, quid est quod in se expetendæ pulchritudinis habeant (id est, parum aut nihil pulchritudinis veræ veraciterque optandæ includunt), nedum aliis præstent?7 id est, nec aliis multum possunt conferre, quum nihil agat ultra proprium gradum.

Footnotes

  1. Luc. vi, 16. ↩

  2. Num. xxii- xxiv. ↩

  3. Eccli. x, 2. ↩

  4. Eccli. xxvi 25, 26. ↩

  5. Prov. xvi 27. ↩

  6. Sap. 1, 4. ↩

  7. * desinunt ↩

Chapter 101 of 199