Skip to the text

Articulus 12

DIFFICULTATUM HUJUS QUARTÆ PROSÆ PROPOSITIO AC DILUCIDA ABSOLUTIO.

JOANNES. — Circa hæc oritur mihi quæstio prima hæc: Videtur mihi Philosophia in tota hac prosa prætendere non modo quod dignitas inexsistens iniquis, non eos faciat reverendos, et quod ex dignitatibus suis non fiant digniores, sed viliores et magis despecti, imo et despectiores. Ex quibus sequi videtur, quod talibus non esset obediendum tanquam superioribus atque majoribus. Rursus, asserere quod dignitas non facit dignum, tale est ac si dicatur, quod sapientia non faciat sapientem, neque albedo album. Nonne accidens denominat subjectum suum? Et si dignitas non faciat homines reverendos, cur David in tantum venerabatur Saulem regem iniquum?

DIONYSIUS. — Bona et utilis est quæstio et argumentatio ista; et tangit Scripturam, quum gloriosus Archiapostolus in sua prima dicat epistola: Servi, subditi estote in omni timore dominis, non tantum bonis et modestis, sed etiam dyscolis.1 Insuper hæreticum esset pertinaciter affirmare, quod vitiosi prælati aut principes ratione suæ iniquitatis suas amitterent jurisdictiones, potestates, auctoritates aut dignitates, per quas et propter quas sunt honorandi tanquam vicarii Dei. Ad quod insinuandum scribit Apostolus ad Romanos: Reddite omnibus debita; cui timorem, timorem; cui honorem, honorem.2 Prima quoque ad Timotheum: Qui (ait) sub jugo sunt servi, dominos suos omni honore dignos arbitrentur.3 Quod etiam de infidelibus et vitiosis dominis intellexit, ut Haymo et ceteri expositores concorditer protestantur. Unde ad Ephesios docet, etiam sæculari potestati ac dignitati sic esse obediendum: Servi (inquiens), obedite dominis carnalibus cum timore et tremore, in simplicitate cordis vestri, sicut Christo.4 Hinc B. Bernardus loquitur in quodam sermone: Non sufficit ut prælatis nostris ad oculum obtemperemus, nisi cum promptitudine et reverentia cordis id faciamus. Quod si alicujus prælati conversatio tam reprehensibilis videatur ut dissimulari non posset, propter eum tamen a quo est omnis prælatio et potestas, est honorandus.

JOANNES. — Per hæc dubitationem meam auxisti, non solvisti, quia Philosophia videtur hic apertissime oppositum confirmare.

DIONYSIUS. — Duplex est dignitas, majoritas seu potestas: una prælationis, seu præsidentiæ; alia conversationis et virtutum, seu meriti vitæ. Prima spectat ad dona gratiæ gratis datæ, ad quam pertinent gradus dignitatum et officiorum ac principatuum ecclesiasticorum, ut super Angelicam hierarchiam Hugo de S. Victore exponit.5 Secunda ad dona gratiæ gratum facientis noscitur pertinere. Dum ergo Philosophia testatur impios in dignitatibus positos, ex ipsis dignitatibus non esse majores, nec reverendos, nec digniores, sed viliores : vult dicere, quod ex dignitatibus illis non debetur nec convenit eis dignitas, veneratio, majoritas pertinens ad dona gratiæ gratum facientis, quæ debetur homini ratione virtutum ac merito fidei ; non autem intendit negare quin ipsis conveniat dignitas administrationis et prælaturæ, ob quam etiam venerandi sunt et obedientia digni, in quantum sunt Dei vicarii. Porro, secundum modum loquendi doctorum pro nunc, majoritas et dignitas in populo christiano, absolute loquendo, attenditur penes dona gratiæ gratis datæ, videlicet penes gradus prælationum, præsidentiarum, officiorum ac principatuum ecclesiasticorum ; bonitas autem, penes perfectionem caritatis et gradus virtutum. Hinc malus prælatus ac princeps, major ac dignior est subdito virtuoso, non melior : imo subditus virtuosus est melior illo, secundum glossam Decreti. Idcirco Durandus in Summa sua, libro secundo : Majoritas (ait) in tribus attenditur, utputa, in prærogativa ordinis, in prærogativa consecrationis, et in prærogativa dispensationis. Idem loquitur Raimundus, Joannes in Summa confessorum, et Bartholomæus in Summa Pisana ; adduntque quartam prærogativam, videlicet temporis.

JOANNES. — Bona, clara utilisque solutio, qua multa concordantur quæ prima fronte videntur contraria. Sed secundo oritur dubitatio mihi de eo quod dictum est, neminem esse indignum sapientia et virtutibus, quibus ex propria natura convenit dignitas, id est bonitas expulsiva iniquitatis.6 Nonne omnes indigni sumus tot et tantis donis ac beneficiis Dei, quum et sanctus Jacob patriarcha in Genesi fateatur :7 Domine, minor sum omnibus miserationibus tuis ?

DIONYSIUS. — De homine talia dona habente possumus loqui dupliciter. Primo, secundum se, nude seu materialiter : et ita indignus est eis. Sicque devoti et sancti frequenter testantur, se esse indignos gratia devotionis ac divinæ miserationis, quæ eis ubertim et benignissima Spiritus Sancti præventione confertur. Secundo, formaliter, prout sunt talibus donis formati : sicque eis sunt digni, quoniam dona illa dignitatem eis intrinsecam et dignificationem qua subjectum efficiunt dignum, inseparabiliter ferunt secum. Sicque Alexander, Thomas, Bonaventura, Petrus, Richardus de Mediavilla, et alii, super secundum et tertium Sententiarum affirmant, quod dona gratiæ gratum facientis non conferuntur nec insunt indignis.8

Footnotes

  1. I Petr. ii, 18. ↩

  2. Rom. xiii, 7. ↩

  3. I Tim. vi, 1. ↩

  4. Ephes. vi, 5. ↩

  5. I Reg. xxiv, 7 et seq. ↩

  6. Cf. p. B'. ↩

  7. Gen. xx 10. ↩

  8. Cf. t. X p. 318 C ↩

Chapter 102 of 199