Skip to the text

Articulus 15

Qui se volet esse potentem, Animos domet ille feroces, Nec victa libidine colla Fœdis submittat habenis. Etenim licet Indica longe

Tellus, tua jura tremiscat, Et serviat ultima Thule; Tamen atras pellere curas Miserasque fugare querelas Non posse, potentia non est.

EXPLANATIO METRI HUJUS QUINTI.

IN prosa mox præcedente, Philosophia ostendit in principatu atque dominio non esse potentiam veram et salutarem, neque felicitatem. Hic docet in quo potentia talis consistat, utputa in vitiorum edomatione, passionum refrenatione, et sui ipsius virtuoso triumpho.

Qui, id est quicumque, volet, id est optabit, se esse potentem potentia spirituali, id est fortitudine animi omniumque vigore virtutum, quæ concatenatæ seu connexæ dicuntur, ille domet, id est, refrenet ac reformet, animos feroces, id est irrationabiles animi motus, impetuosas animæ passiones, et specialiter affectiones pietati, caritati suavitatique spiritus repugnantes, videlicet amaritudinem, indignationem, iram, elationem, invidiam, crudelitatem, quum in Ecclesiastico dicatur, Non est sensus ubi abundat amaritudo ;1 et rursus, Cor durum male habebit in novissimo.2 Salomon quoque ait :3 Qui ad indignandum facilis est, erit ad peccandum proclivior. Hinc iterum protestatur : Melior est patiens viro forti ; et qui dominatur animo suo, expugnatore urbium.4 Hæc vitia in se ipsis amara sunt, et eis in se locum præbere, est se ipsum discerpere, affligere, dilaniare (quod prorsus stultissimum est), et sibi in se ipso infernum efficere. Hinc Seneca : Nequitia ipsa est pœna sui, et mala conscientia nunquam est tuta, nunquam quieta. Unde et Augustinus fatetur : Animus inordinatus sibi ipsi est gravis. Hinc ad Hebræos sanctus hortatur Apostolus : Pacem sequimini cum omnibus, contemplantes ne qua radix amaritudinis sursum germinans impediat, et per illam inquinentur multi.5 Consonat his quod libro de Clementia asserit Seneca : Magni animi proprium est, placidum ac tranquillum consistere, injurias et offensas parvi pendere, et eas æquanimiter ferre ; muliebris vero est animi, litigare, et iræ suæ gerere morem.

Nec submittat, id est, non subdat, colla sua, id est superiores animæ suæ vires, quibus sursum erigitur ratio et liberum arbitrium, victa libidine, id est concupiscentiis superatis, habenis fœdis, id est desideriis actibusque obscenis, quibus tanquam vinculis mens ligatur, et impeditur a luce sapientiæ ac splendore virtutum. Hoc est quod in Ecclesiastico ait Scriptura : Post concupiscentias tuas non eas, et a voluptate tua avertere;6 si præstes animæ tuæ concupiscentias ejus, faciet te in gaudium inimicis tuis. Unde et summus ait

Apostolus: Obsecro vos a carnalibus abstinere desideriis, quæ militant adversus animam.7

Etenim licet tellus Indica longe distans, id est populus Indiæ remote hinc habitans, tremiscat jura tua, id est, expavescat præcepta tua, et Thule, id est regio sic vocata, ultima, id est extrema in occidente, serviat, id est, obediat tibi; tamen non posse, id est non satagere, pellere, id est superare atque abjicere, curas atras, id est sollicitudines inordinatas, obscuras, et non posse fugare, id est exstirpare et vincere, querelas miseras, id est querimonias viles ex impatientia orientes (quia ut in Proverbiis legitur:8 Qui patiens est, multa gubernatur prudentia; qui autem impatiens est, exaltat stultitiam suam), potentia non est, id est, non est virtus, nec animæ fortitudo, sed vilissima servitus vitiorum, dejectio cordis, et enervatio virium mentis, quum dicat Salvator:9 Qui facit peccatum, servus est peccati.

Nempe si homo advertat quam enormiter et frequenter offenderit Deum, quam multa et magna pro ipso sustinuerit Christus, quam saluberrimum sit, propter Deum pati injurias et libenter perferre adversa; querelosus non erit: imo nil condignum se pati fatebitur, dicens illud Job, Peccavi et vere deliqui, et ut eram dignus non recepi.10 Hinc ait Apostolus: Jam omnino delictum est in vobis, quod judicia habetis inter vos:1112 quare non magis injuriam accipitis? Quare non magis fraudem patimini? Et rursus ad Philippenses: Omnia facite sine murmurationibus, ut sitis sine querela, et simplices filii Dei. Atque ad Ephesios:13 Omnis amaritudo et ira et indignatio et clamor tollatur a vobis, cum omni malitia;14 estote invicem benigni, misericordes, donantes invicem, sicut et Deus in Christo donavit vobis.

Sit ergo in nobis vera patientia, robur virtutum armaturaque Dei, confortatio gratiæ, qua omnibus nostræ salutis adversariis prævalemus. Hinc quippe Constantinus imperator optime dixit: Quid juvat Barbaros superasse, si a crudelitate vincamur? Nam extraneas nationes vicisse, virium est bellantium populorum; vitia superare, virtus est morum. In illis præliis, fortiores exsistimus aliis; in his, fortiores sumus nobismetipsis. Omnium certe se dominum comprobat, qui se servum exhibuerit pietatis.

Footnotes

  1. Eccli. xxi, 15. ↩

  2. Eccli. iii, 27. ↩

  3. Prov. xxix, 22. ↩

  4. Prov. xvi, 32. ↩

  5. Hebr. xii, 14, 15. ↩

  6. Eccli. xviii, 30, 31. ↩

  7. 1 Petr. II, 11. ↩

  8. Prov. XIV, 29. ↩

  9. Joann. VIII, 34. ↩

  10. Job XXX, 27. ↩

  11. I Cor. vi ↩

  12. 1 Cor. vi ↩

  13. Philippi, 14, 15. ↩

  14. Ephes. 31, 32. ↩

Chapter 106 of 199