Prosa 6
GLORIA vero quam fallax sæpe, quam turpis est! Unde non injuria Tragicus exclamat: Ὦ δόξα, δόξα, μυρίοισι δὴ βροτῶν, Οὐδέν γεγῶσι, βίοτον ὥγκωσας μέγαν. Plures enim magnum sæpe nomen falsis vulgi opinionibus abstulerunt. Quo quid turpius excogitari potest? Nam qui falso prædicantur, suis ipsi necesse est laudibus erubescant. Quæ si etiam meritis conquisitæ sint, quid tamen sapientis adjecerint conscientiæ, qui bonum suum, non populari rumore, sed conscientiæ veritate metitur? Quod si hoc ipsum, propagasse nomen, pulchrum videtur; consequens est ut fœdum non extendisse judicetur. Sed quum, uti paulo ante disserui, plures gentes esse necesse sit, ad quas unius fama hominis nequeat pervenire, fit ut quem tu æstimas gloriosum esse, pro maxima parte terrarum videatur inglorius. Inter hæc vero, popularem gratiam ne commemoratione quidem dignam puto, quæ nec judicio vero provenit, nec unquam firma perdurat. Jam vero quam sit inane, quam futile nobilitatis nomen, quis non videat? Quæ si ad claritudinem referatur, aliena est. Videtur namque esse nobilitas, quædam de meritis veniens laus parentum. Quod si claritudinem prædicatio facit, illi sint clari necesse est, qui prædicantur. Quare splendidum te, si tuam non habes, aliena claritudo non efficit. Quod si quid est in nobilitate bonum, id esse arbitror solum, ut imposita nobilibus necessitudo videatur, ne a majorum virtute degenerent.
Chapter 107 of 199