Skip to the text

Articulus 16

EXPOSITIO PROSÆ HUJUS SEXTÆ.

JAM supra ostendit Philosophia, quod nec in divitiis, nec in honore, neque in potestate sit ponenda felicitas; hic ostendit, quod nec in fama et gloria : quæ prout nunc sumitur, est clara cum laude notitia, secundum quod Tullius eam definivit. De multiplici tamen gloriæ significatione dictum est ante.

Gloria vero quam fallax sæpe, quam turpis est!1 id est, celebritas ac claritas famæ est frequenter valde « fallax », utpote ex levi hominum suspicione et incauto procedens judicio; et item ex immoderata affectione, quoniam quod quis fervide amat, hoc faciliter ultra modum commendat : unde amor et odium pervertunt rectum judicium. Hinc libro de Quatuor virtutibus Seneca fatur : Parce lauda, parce vitupera. Similiter reprehensibilis est nimia laudatio, ut immoderata vituperatio: illa de adulatione, ista de malignitate suspecta est. Sæpe quoque est « quam » (id est valde) « turpis », id est mendosa, dum quis ultra merita vel demerita sua laudatur, vel de pravis operibus, aut apparentibus et fictis virtutibus :23 quoniam laudatur peccator in desideriis animæ suæ, et iniquus benedicitur. Sæpe quoque quod unus judicat esse laudabile, alter reputat vituperabile.

Unde non injuria Tragicus exclamat, id est, poeta « tragicus », videlicet Euripides, « non » ex « injuria », sed zelo veritatis et æquitatis, vociferatur : ⁵Ω δόξα, δόξα, μυρίοισι δὴ βροτῶν, Οὐδέν γεγῶσι, βίοτον ὤγκωσας μέγαν : id est, o gloria, gloria, id est fama humana, millibus mortalium nihil aliud facta nisi aurium inflatio magna : id est, tu, o humana gloria, es res vilis; quamvis a multis millibus hominum exprimaris, tamen nihil aliud esse videris quam magnus strepitus verborum, implentium audientium aures. Quod consequenter probatur. Plures enim magnum sæpe nomen falsis vulgi opinionibus abstulerunt, id est, multi homines multoties secum tulerunt grandem famam et laudem ex verbis et actibus suis, tanquam excellenter periti et strenui, ex erronea reputatione vulgarium : qui ut sanctus ait Hieronymus, quidquid minus intelligunt, magis appretiantur ; et quem viderint magis promptulum ad loquendum et abundantiorem in verbis, æstimant doctiorem, non advertentes quod in Proverbiis Salomon fassus est : Vidisti hominem velocem ad loquendum ?4 stultitia magis speranda est quam illius correctio. Et denuo : Qui prius respondet quam audiat, stultum se esse demonstrat, et confusione dignum.5 Ideo dixit Apostolus : Noli verbis contendere ;6 ad nihil enim utile est, nisi ad subversionem audientium.

Quo quid turpius excogitari potest? quia multis virtutibus contrariatur. Nam qui falso prædicantur, id est, mendaciter commendantur, suis ipsi laudibus erubescant necesse est, id est, merito erubescerent, et utique verecundarentur, si rite perpenderent ipsas laudes, quum in veritate vituperia sint eorum: ut dum superbus de humilitate laudatur, non ejus humilitas, quæ non est, laudatur, sed ejus superbia reprobatur; quamvis infelix et miser homo sic sua vanitate, elatione, stultitia obtenebretur, quod coram Deo non erubescit, nec divinum judicium expavescit, nec imminentem sibi damnationem veretur. Quum enim damnabile sit de concessa sapientia et virtute velle laudari atque inaniter gloriari, quanto magis de bonis quæ non habentur?

Quæ si etiam meritis conquisitæ sint, id est, quamvis laudes istas meruerit homo per opera virtuosa, ita quod dignus est eis, dummodo eas vane et inordinate non appetat, quid tamen sapientis adjecerint conscientiæ? id est, bonitatem et gaudium ac meritum « sapientis » ac virtuosi non augent, sed potius eum affligunt: quoniam non se, sed Deum cupit laudari; quumque incertus sit an amore sit dignus, an odio, et qualiter cursum suum implebit, ex fama et laude sua gravius perterretur ne coram Deo in die judicii sui dupliciter confundatur.7 Verumtamen, si conscientiam bonam habet, potest de hujuscemodi fama, in Deo, sobrie, cum reverentia et timore gaudere, et patienter eam sufferre, in quantum est ad Dei honorem ædificationemque proximorum: ut cum Apostolo dicere queat, Christi bonus odor sumus in omni loco;8 quum et Dominus protestetur: Sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant bona opera vestra, et glorificent Patrem vestrum qui in cœlis est.9

Qui sapiens bonum suum, non populari rumore, sed conscientiæ veritate metitur, id est, perfectionem virtutum quæ ei adscribitur, non ponderat nec judicat ex hominum fama, sed ex diligenti examinatione « conscientiæ » suæ: cui tamen examinationi atque judicio non consentit cum certitudine absoluta, sed cum probabili conjectura, quia non potest homo scire pro certo se esse in caritate, nisi ex revelatione divina. Hinc dixit Apostolus:10 Gloria nostra hæc est, testimonium conscientiæ nostræ. Gregorius quoque: Sapientes (ait) merita sua non in hominum ora ponunt, sed intra conscientiam contegunt. Denique, quamvis multa sint signa et argumenta ex quibus valeat homo probabiliter noscere se esse in caritate, hoc tamen potissimum est si de præteritis culpis cordialiter doleat, nec pro aliqua re mundi velit peccare mortaliter: hoc namque ad minus exigit caritas Dei, qua tenemur Deum super omnia toto corde diligere. O ergo quam longe, imo quam longissime sunt a salute, qui conantur ad hoc ut impleant suam libidinem, aliamque personam pro posse alliciunt ad male agendum! Nonne talis homo percussit fœdus cum morte, et cum inferno pepigit pactum?11

Consequenter ponitur ad idem probandum alia ratio. Quod si hoc ipsum, propagasse nomen, pulchrum videtur, id est, « si » bonum et clarum est « hoc ipsum », id est « nomen » bonum promulgasse, id est divulgasse de se; consequens est ut fœdum non extendisse judicetur, id est, hoc sequitur « ut non extendisse » ac diffudisse bonam famam de se, « judicetur », id est, esse dicatur, « fœdum », id est turpe et abominandum. Sed quum, uti paulo ante disserui, id est, quia ut jam supra probavi, septima prosa libri secundi, plures gentes esse necesse sit, id est, esse oportet homines valde multos, ad quas fama unius hominis nequeat pervenire, fit, id est accidit, ut quem tu æstimas esse gloriosum, id est famosum, proxima parte terrarum videatur inglorius, id est, in provincia propinqua sit ignotus et non famosus, aut certe despectus.1213

Inter hæc vero, popularem gratiam, id est laudem, famam gratiamque vulgarium, ne commemoratione quidem dignam puto, id est, tantum despicio eam quod non reputo eam « dignam » nominari aut recoli, quæ nec judicio vero provenit, id est, non oritur nec procedit ex vera illorum discretione, nec unquam firma perdurat. Ideo dixit Apostolus:14 Mihi pro minimo est ut a vobis judicer, aut ab humano die. Verumtamen cavere quilibet debet ne ex negligentia aut culpa sua nascatur de ipso fama mala, quia hoc exemplaritati repugnaret. Propter quod, qui negligit famam, crudelis est, secundum Augustinum, ut dictum est plenius supra.15

Insuper Philosophia ostendit quam vile sit de nobilitate carnaliter extolli et gloriari, quum illa fortunæ subjaceat, et parvi sit ponderis.

Jam vero quam sit inane, quam futile nobilitatis nomen, quis non videat? id est, quis non intelligat, si bene consideret, « quam inane », id est quam vehementer vanum, « quam futile », id est labile et indignum, « sit nomen nobilitatis », id est rumor seu fama contracta ex innata carnis generositate? Quæ si ad claritudinem referatur, id est ad veram claritatem et nobilitatem, quæ pertinet ad virtutes, aliena est, id est extranea huic qui de sola carnis nobilitate se jactat. Videtur namque esse nobilitas, quædam de meritis veniens laus parentum, id est, vera nobilitas ex possessione seu imitatione virtutum contracta, est commendatio « parentum » qui taliter nobiles erant, nec competit soboli, nisi parentes imitetur in bonis. Quod si claritudinem prædicatio facit, id est, si ipsa famatio et reputatio hominum confert homini claritatem, illi sint clari necesse est, qui prædicantur, id est, necessario sequitur, quod « illi sint clari » et nobiles, qui tales famantur: quod tamen ita non est, quum frequenter vitiosi, viles, degeneres famentur esse clari, boni ac nobiles. Quare splendidum te, si tuam non habes, aliena claritudo non efficit: id est, parentum tuorum nobilitas te non facit nobilem, si non habes in te propriam nobilitatem veram et virtuosam, ex virtutum imitatione pendentem, de qua dicitur: Nobilis est ille quem nobilitat sua virtus; nec clarus et nobilis est censendus, quem sordida vita et mores indigni vilificant.

Hinc Judæis de nobilitate carnali gloriantibus, eo quod de Patriarcharum semine processissent, beatissimus Joannes Baptista locutus est: Ne cœperitis dicere, Semen Abrahæ sumus; dico enim vobis, quia potens est Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahæ.1617 Quibus et Christus dixit: Si filii Abrahæ estis, opera Abrahæ facite;18 vos ex patre diabolo estis. De hoc ad Galatas diffuse scribit Apostolus, probans gentiles credentes in Christum, non Judæos incredulos, Abrahæ filios esse appellandos.19

Quod si quid est in nobilitate bonum, id est, si in carnali nobilitate est aliquid boni, id esse arbitror solum, id est, puto hoc « solum » aut præcipue esse, ut imposita nobilibus necessitudo videatur, id est, obligatio quædam ipsis videatur esse innata, ne a majorum virtute degenerent, id est, ne a patrum et prædecessorum suorum probitate moribusque discedant, quatenus decus parentum in sua resplendeat prole, sicut qualitas causæ in suo effectu.

Præterea, de ipsa nobilitate, quid sit in re, et qualiter secundum Philosophum in Politicis dicatur antiquata opulentia, atque ut alii addunt, quædam innata magnanimitas, probitas et honestas, dictum est plenius ante.20 Verum in his quidam carnis propagine clari deviant vehementer, et judicant valde insipienter. Nam dato quod carnalis illa nobilitas alicujus sit dignitatis, sicut et est, non tamen tantæ ut æstimant illi qui se de illa nimis extollunt, magisque reputant illam, quæ est bonum fortuitum, quam dona naturæ aut etiam bona gratuita: quod prorsus erroneum est, et contra justitiam, quæ requirit unumquodque appretiari quantum valet. Hinc contra tales dicitur a Malachia: Numquid non pater unus omnium nostrum? Numquid non Deus unus creavit nos? Quare ergo despicit unusquisque nostrum fratrem suum, violans pactum patrum nostrorum?21 Sed et Jacobus frater Christi, contra tales in sua scribit Canonica : Si introierit in conventu vestro vir aureum annulum habens et in veste candida, intraverit autem et pauper in sordido habitu, et dixeritis ei qui indutus est veste præclara, Sede tu hic bene ;22 pauperi autem dicatis, Tu sta ibi : nonne facti estis judices cogitationum iniquarum ? etc. Humilient ergo se nobiles, illud ad Corinthios attendentes : Videte vocationem vestram, fratres, quia non multi potentes, non multi nobiles sunt inter vos; sed infirma et ignobilia mundi elegit Deus.23 Hinc asserit gloriosus Hieronymus : Sola apud Deum libertas, est non servire peccatis; sola apud Deum nobilitas, est clarum esse virtutibus : de carnis nobilitate nunquam inter vos disputetur, nec ex ea unquam te præferas alteri. De vera quoque nobilitate Seneca loquitur : Nobilitas animi, generosus est sensus ; nobilitas hominis, generosus est animus. Hinc Cyrillus disseruit : Vera nobilitas non est nisi virtus possessa ; dumque de nobilitate carnis erigeris, glorificam animæ nobilitatem ventosa vanitate dispergis, et ex pretiositate vilis effectus, ex ipsa nobilitate vilescis.

Footnotes

  1. Cf. p. 25 B et s., 268 D et s. ↩

  2. Ps. x, 3, sec. ↩

  3. Hebr. ↩

  4. Prov. xxix, 20. ↩

  5. Prov. xviii, 13. ↩

  6. II Tim. II, 14. ↩

  7. Eccle. ix, 1. ↩

  8. II Cor. 11, 14. ↩

  9. Matth. v, 16. ↩

  10. II Cor. 12. ↩

  11. Is. 15. ↩

  12. * pro proxima ↩

  13. Cf. p. D' et s. ↩

  14. 1 Cor. IV, 3. ↩

  15. Cf. p. 75 B. ↩

  16. Luc. III, 8; ↩

  17. Joann. VIII, 33. ↩

  18. Joann. VIII, 39, 44. ↩

  19. Galat. III, 6-29. ↩

  20. Cf. p. 298 C' et s. ↩

  21. Malach. II, 10. ↩

  22. Jacob. u. 2-4. ↩

  23. 1 Cor. 1, 26-28. ↩

Chapter 108 of 199