Prosa 7
QUID autem de corporis voluptatibus loquar, quarum appetentia quidem plena est anxietatis, satietas vero pœnitentiæ? Quantos illæ morbos, quam intolerabiles dolores, quasi quemdam fructum nequitiæ, fruentium solent referre corporibus! Quarum motus quid habeat jucunditatis, ignoro. Tristes vero esse voluptatum exitus, quisquis reminisci libidinum suarum volet, intelliget. Quæ si beatos explicare possunt, nihil causæ est quin pecudes quoque beatæ esse dicantur, quarum omnis ad explendam corporalem lasciviam festinat intentio. Honestissima quidem conjugis foret liberorumque jucunditas; sed nimis e natura dictum est, nescio quem filios invenisse tortores. Quorum quam sit mordax quæcumque conditio, neque alias expertum te, neque nunc anxium, necesse est admonere. In quo Euripidis mei sententiam probo, qui carentem liberis, infortunio dixit esse felicem.1
Footnotes
-
* lacunam ↩
Chapter 113 of 199