Skip to the text

Articulus 19

ELUCIDATIO MYSTICA HUJUS METRI SEXTI.

QUÆ de spirituali intelligentia hujus metri possent induci, videntur satis præhabita. Nempe « omne hominum genus simili surgit ab ortu » : id est, quidam de omni genere hominum regenerantur in Christo et in ejus renascuntur Baptismo.1 De quibus ipse prædixit : Ego si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad me ipsum;2 et rursus : Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu Sancto, non potest intrare in regnum Dei. « Unus » quoque « est » omnium « pater », cui quotidie dicimus :3 Pater noster, qui es in cœlis.4 De quo in Evangelio loquitur Christus :5 Patrem nolite vobis vocare super terram; unus est enim Pater vester, qui in cœlis est.

« Ille dedit radios Phœbo » : id est, Christo soli justitiæ, contulit secundum naturam ejus assumptam radios sapientiæ, quantum intellectus ejus creatus capere quivit. « Dedit et cornua lunæ » : id est, Ecclesiæ condonavit potestatem et jurisdictionem tam spiritualem quam sæcularem. Quæ designantur per duos gladios de quibus in Cœna dixerunt discipuli :6 Ecce duo gladii hic. « Ille » itidem « dedit homines », id est carnales, sæculares, « terris », quoniam circa terrena sunt occupati; et plures ex eis plus terrena quam cœlestia quærunt : ideo pereunt. De quibus Jeremias loquitur Deo :7 Recedentes a te, in terra scribentur. « Sidera » vero dedit « cœlo » : id est, vere devotos, vere religiosos, contemplativos, et qui exemplis ac verbis instruunt alios, deputavit locandos in regno cœlorum, quemadmodum archangelus Gabriel dixit ad Danielem prophetam : Qui multos erudiunt ad justitiam, fulgebunt quasi stellæ in perpetuas æternitates.8

« Mortales igitur cunctos » fideles « edit nobile germen », videlicet Christus Unigenitus Dei Patris ac Virginis matris : quia ut Jacobus apostolus fatur :9 Voluntarie genuit nos verbo veritatis, ut simus initium aliquod creaturæ ejus. Cur ergo, o Christiani, « genus » carnale et progenitores jactatis, et non potius de cœlesti generatione gaudetis? Quotquot enim receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri;10 his qui credunt in nomine ejus : qui non ex sanguinibus, neque ex voluntate carnis, sed ex Deo nati sunt. Certe « si primordia vestra » (id est, ecclesiastica sacramenta, et semen verbi cœlestis, atque charismata gratiæ ac virtutum, quibus spiritualiter nati estis et regenerati, juxta illud Apostoli, Per Evangelium in Christo ego vos genui), « auctoremque Deum », a quo omnia bona hæc vobis collata sunt, spectetis, « nullus degener » erit;11 sed omnes in Christo eritis fratres et unum mysticum corpus, sicut ait Apostolus : In Christo Jesu non est servus neque liber, nec masculus neque femina, neque Barbarus neque Scytha :1213 imo omnes in unum corpus baptizati sumus.14 Nisi qui « vitiis » foveat « pejora », et « deserat » hunc cœlestem « ortum ». Cui quo plus datum est, eo plus requiretur ab eo;15 et intolerabiliorem damnationem recipiet, sicut in Evangelio ait Salvator :16 Servus sciens voluntatem domini sui, et non faciens, plagis vapulabit multis.

De his, quia præhabita sunt, saltem pro maxima parte, pertranseo. Verum tu nobilis, tu doctior aliis, tu qui præsides et alios regis, noli altum sapere, sed time;17 et quo major es, humilia te in omnibus, sciens quod hi quibus major videris, te forsan in donis gratiæ gratum facientis excedunt, aut forsan a Deo magis electi sunt.18 Nempe ut ait Apostolus, Si quis existimat se aliquid esse, quum nihil sit, ipse se seducit;19 itemque, Si quis se existimat aliquid scire, nondum cognovit quemadmodum oporteat eum scire.20

Præterea adhuc occurrit memoriæ aliquid de prima jam præhabita quæstione: quia positioni Magistri videtur favere determinatio domini Stephani Parisiensis episcopi, et ipsius universitatis Parisiensis;21 quoniam inter articulos ibi damnatos unus est iste: Quod nos pejus aut melius intelligimus, hoc venit ab intellectu passivo, qui dicitur esse potentia sensitiva: error, quia hoc ponit unum intellectum in omnibus hominibus, aut æqualitatem in omnibus animabus. Et rursus in alio continetur articulo: Inconveniens est ponere aliquos intellectus nobiliores aliis, quia quum ipsa diversitas esse non possit a corpore, oporteret quod esset a parte intellectuum, et sic animæ nobiles et ignobiles necessario essent diversarum specierum, sicut intelligentiæ: error, quia sic anima Christi non esset nobilior anima Judæ.

JOANNES. — Quomodo audet quis aut licitum est contradicere illi determinationi, quum pœna excommunicationis contradicentibus sit illi? Ita et miror quod S. Thomas hoc fecit.

DIONYSIUS. — Thomas determinationem illam diu præcessit ac dominum Stephanum illum. Scotus vero respondet, quod excommunicatio se non extendit extra diœcesim.

Footnotes

  1. Joann. XII, 32. ↩

  2. Joann. III, 5. ↩

  3. Malach. II, 10. ↩

  4. Matth. VI, 9. ↩

  5. Matth. XXIII, 9. ↩

  6. Luc. XXII, 38. ↩

  7. Jer. XVII, 13. ↩

  8. Dan. XII, 3. ↩

  9. Jacob. I, 18. ↩

  10. Joann. I, 12, 13. ↩

  11. I Cor. IV, 15. ↩

  12. Coloss. III, 11. ↩

  13. Galat. III, 26-28; ↩

  14. I Cor. XII, 13. ↩

  15. Luc. XII, 48. ↩

  16. Ibid. 47. ↩

  17. Rom. XI, 20. ↩

  18. Eccl. III, 20. ↩

  19. Galat.vi, 3. ↩

  20. 1 Cor. viii, 2. ↩

  21. an. 1277. ↩

Chapter 112 of 199