Skip to the text

Articulus 20

ELUCIDATIO PROSÆ HUJUS SEPTIMÆ.

NUNC ante ostensum est, quod nec in divitiis, nec in honoribus, dignitatibus aut præsidentiis, nec in potestate, neque in fama consistat felicitas; hic probatur, quod nec in delectationibus carnis. Itaque ait Philosophia:

Quid autem de corporis voluptatibus loquar? quasi dicat: In illis nequaquam poni potest felicitas. Cujus ratio una subjungitur. Quarum appetentia quidem plena est anxietatis, satietas vero pœnitentiæ: id est, « quarum » voluptatum « appetentia », id est concupiscentia sensualis, « plena est anxietatis », id est sollicitudinis atque formidinis non pertingendi ad illas, vel incurrendi aliquod impedimentum aut certe periculum in accedendo aut redeundo, aut consimilis incommodi, quia frequenter sic est, et amor ille carnalis inquietudine plenus est (propter quod dixit Ovidius, Res est solliciti plena timoris, amor); « satietas vero », id est perceptio seu expletio fœdæ voluptatis, est plena « pœnitentiæ », id est displicentiæ seu mœroris de ipsa voluptate præterita, non in quantum est Dei offensiva, sed quia ad eam consequuntur multa mala pœnalia. De quibus subjungitur:

Quantos illæ morbos, quam intolerabiles dolores, quasi quemdam fructum nequitiæ, fruentium solent referre corporibus! id est, « quantos » (id est quam multos) « morbos » et « quam intolerabiles dolores illæ » voluptates « solent referre », id est pro præmio infligere, dare, relinquere, « corporibus fruentium » voluptatibus ipsis, « quasi fructum quemdam nequitiæ », id est tanquam effectum et mercedem voluptatis tam vitiosæ: quia ut allegatum est, ipsa nequitia pœna est sui;1 atque ut asserit Leo Papa, Prava mens jam intra se patitur quidquid de bonitate differtur; inordinatus quoque animus sibi ipsi gravis est. Hinc etiam de conjugatis, Corinthiis scribit Apostolus: Tribulationem carnis habebunt hujusmodi.2 De illegitime vero convenientibus protestatur ac admonet: Fugite fornicationem:3 omne enim peccatum quodcumque fecerit homo, extra ipsum est; qui autem fornicatur, in proprium corpus peccat, addicens illud pudendo dedecori et indispositioni multiplici.

Quarum motus quid habeat jucunditatis, ignoro. Si per jucunditatem intelligatur delectatio bona quæ est annexa actui virtuoso (quia secundum Philosophum in Ethicis, signum virtutis est delectatio fiens in opere bono), sic constat quod Philosophia nescivit « quid jucunditatis habeat » venereus actus, quoniam nullam habet, loquendo de actu illo in non conjugatis. In conjugatis vero idem est judicium de actu illo et de delectatione ipsius, prout Thomas, Richardus, Petrus et alii quidam super quartum Sententiarum testantur:4 quia secundum Philosophum, idem est judicium de bonitate et malitia delectationis, quod de bonitate et malitia actus cui conjuncta est. Si autem per jucunditatem intelligatur delectatio sensualis, potest dici, quod Philosophia, prout in hoc libro describitur ac loquitur in persona virginalis puellæ seu sapientiæ, non scivit de illa jucunditate per experientiam.

Tristes vero esse voluptatum exitus, quisquis reminisci libidinum suarum volet, intelliget: hoc est, « quisquis », id est quicumque, « volet », id est optabit, « reminisci suarum libidinum », id est concupiscentiarum carnalium, « intelliget », id est cognoscet, « exitus », id est terminationes et sequelas voluptatum, « esse tristes », id est afflictivas.

In quibus voluptatibus non esse felicitatem probat consequenter alia ratione. Quæ si beatos explicare possunt, id est, « quæ », scilicet voluptates, « si possunt explicare », id est peragere, « beatos »; nihil causæ est, id est, nulla ratio subest, quin pecudes quoque beatæ esse dicantur, quarum omnis ad explendam corporalem lasciviam festinat intentio. Quemadmodum Thomas declarat in prima secundæ, quæstione duodecima, intentio proprie est actus voluntatis tendentis in aliquid tanquam in finem;5 nec proprie convenit brutis, quæ ratione carent ac voluntate, et naturali moventur instinctu sensitivoque appetitu: hinc intentio eis non convenit nisi quasi passive, in quantum moventur ad exsequendum id ad quod ab auctore naturæ sunt instituta et ordinata, sicut sagitta tendit in signum a sagittante directa. Hinc secundum Damascenum, bruta potius aguntur atque moventur a superioribus causis, quam agant et moveant. Est igitur sensus: « Quarum », videlicet pecudum, « omnis intentio », id est inclinatio naturalis, est « ad explendam corporalem lasciviam », id est voluptatem: non quod solum inclinentur ad delectationem hujusmodi, sed etiam ad alimenta. Unde dum vident pulchrum et floridum pratum, non delectantur in illo, nec alliciuntur nec tendunt ad illud in quantum est pulchrum, sed ut est delectabile ad edendum. Hinc juxta Philosophum libro de Animalibus, bruta inclinantur ad bonum delectabile et utile, non ad honestum. Verumtamen quædam sunt animalia naturaliter casta, ut turtur, elephantus, et consimilia. Philosophia vero hic probat intentum, ex natura animalium non quorumcumque, sed quæ ex natura sua sunt multum libidinosa, et quibus in promptu est objecta concupiscentiarum suarum habere.

Ad harum contemptum philosophi præcipui fervide hortabantur suos discipulos, et ad vitam extreme oppositam, id est totaliter intellectualem, contemplativam, heroicam. Unde in Phædone disseruit Plato: Quoties a corpore allicitur anima in ea quæ nunquam secundum idem se habent (hoc est ad sensibilia atque carnalia), ipsa seducitur et turbatur, et singultit velut inebriata; quoties autem per se ipsam speculatur, illico defertur in sincerum et semper exsistens immortaleque bonum. Eapropter recte palæstæ abstinent ab his quæ secundum corpus sunt concupiscentiis. Aristoteles quoque Alexandrum ad vitandum venerea frequenter admonuit. Cui etiam Alexandro Antigonus dixit: Indignus es imperare, eo quod voluptati sis subditus. Denique legitur, quod Diogenes philosophus quadam vice ad se homines convocavit in foro tanquam magnum quid eis dicturus. Quibus collectis, præmisso silentio, ait: Homines vocavi, non bestias. Tanquam assereret: Vos bestiæ estis, qui sensualitatem sectamini; hominis vero est rationem sectari.

Consequenter Philosophia probat, quod nec in voluptate conjugali consistat felicitas, et per consequens minus in alia. Honestissima quidem conjugis foret liberorumque jucunditas: hoc est, « jucunditas », id est delectatio, « conjugis », et « liberorum », id est filiorum, esset « honestissima », id est multum honesta marito, utputa delectatio quam habet cum conjuge et ex filiorum possessione ac dilectione. Sed nimis e natura dictum est, id est, « dictum » istud quod sequitur, « est nimis e natura », id est juxta naturam, videlicet: nescio quem filios invenisse tortores: id est, « nescio », id est, per modum nescientis me habeo, non referendo complete quod scio, utputa, « quem », id est aliquem patrem, « invenisse », id est habuisse, « filios tortores », id est punitores, ita quod filii sui punierunt occideruntque eum. Legitur quippe in gestis Romanorum, quod princeps quidam eorum, filios habuit tres rebelles: quorum duos occidit; tertius vero fugit, deinde congregato exercitu, patrem suum obsedit: qui cernens se non posse evadere manum filii sui, peremit se ipsum. Item legitur, quod Brutus princeps Romanus, occidit filios suos, eo quod voluerunt intromittere filios Tarquinii regis ab urbe expulsi. Torquatus quoque, Romanorum princeps, interfecit adolescentem filium suum egregiæ indolis, eo quod contra suum præceptum hostes Romanorum invasit, quum tamen eodem prævaluerit bello. Insuper Saturnus legitur occidisse quosdam filios suos: propter quod Jupiter filius ejus expulit eum regno. Sic et Hercules furia concitatus, trucidavit propriam contoralem ac filios.

Quorum quam sit mordax quæcumque conditio, id est, « quorum » filiorum « conditio quæcumque », id est eventus seu status quicumque displicens parentibus, quam multum sit afflictivus parentum, neque alias expertum te, neque nunc anxium, necesse est admonere : hoc est, « necesse est » ut admoneam « te » de his, « neque expertum alias », id est, te qui ante non es istud in te ipso expertus, quoniam virtuosam uxorem obedientesque filios habuisti, « neque nunc anxium », id est, te qui modo non times quod postmodum ita tibi eveniat, nec tristis es quod tibi ita acciderit ante. In quo Euripidis mei sententiam probo : id est, in hoc negotio « probo », id est, commendo et approbo, « sententiam », id est verbum prudentiale, « Euripidis », id est philosophi sic vocati, « mei », id est, qui fuit alumnus meus et professor. Qui carentem liberis, infortunio dixit esse felicem : id est, « qui » Euripides « dixit » hominem « carentem liberis esse felicem », id est aliquid felicitatis participantem et minus infelicem, « infortunio », id est ex hac ipsa liberorum carentia : quia ex hoc est magis quietus, et minus gravatus sollicitudine atque multiplici onere quo gravantur parentes circa sobolem suam, cui providere tenentur, et eam instruere, corripere, gubernare. Unde dixit Apostolus : Non debent filii parentibus thesaurizare, sed parentes filiis.6

Præterea, quum matrimonium ad sobolis procreationem sit institutum, ita quod proles est matrimonii fructus; hinc eufortunium seu prosperitas quædam est, conjugatos prolem habere, et absolute melius quam prolem non procreare, nisi conjugati ex communi consensu, Dei ac castitatis amore vellent totaliter continere. Hinc prole carere, diffortunium appellatur, in quantum institutioni connubii contrariatur. Sed sicut scriptum est, et supra allegatum : Melior est unus filius timens Deum, quam mille filii nequam ;7 et utile est sine filiis mori, quam relinquere filios nequam : non ergo jucunderis in filiis nequam (neque in vagis et insipientibus filiabus) si multiplicentur. Itaque, propter onera atque incommoda variosque eventus adversos conjugio junctos, non consistit in eo felicitas : præsertim quia et raro concordant diu ac perseveranter ipsi conjugati; quumque nequeant separari, oritur inter eos displicentia gravis, mirabile odium, et vita amara, ut etiam super quartum Sententiarum, tractatu de sacramento Matrimonii, tangit Bonaventura. Propter quod Theophrastus philosophus dixit, quod sapienti non expediat nubere. Et rursus in libro de Nuptiis scripsit : Non est uxor sapienti ducenda. Primo, quoniam philosophiæ studia impedit, nec potest libris quisquam et uxori pariter inservire. Multa sunt quæ matronarum usibus necessaria sunt. Deinde per totam noctem quæstiones garrulæ et querelæ : Illa ornatior procedit in publicum; illa honoratur ab omnibus, ego misera in conventu feminarum despicior. Cur adspiciebas vicinam? Quid cum illa loquebaris? De foro veniens : Quid attulisti ?

Hinc etiam Hugo in libro de Vanitate mundi disseruit : Dic mihi, quid vides? Video nuptias multiplicemque jucunditatem in eis; conspicio sponsum adolescentem, sponsam facetam et speciosam; audio symphoniam, chorizantes adspicio, et undique cuncta jucunda. Dic mihi, quid vides post hæc? Video sponsam imprægnatam, partui cum formidine propinquantem, cum vehementi dolore miserabilique clamore parturientem; audio prolem natam assidue ejulantem, parentum quietem et somnum impedientem; considero curam, laborem, inquietudinem undique convenientes; maritum et conjugem quotidie litigantes, nec simul manere neque ab invicem separari valentes. Heu! quid laudem? O quam ingens et diuturna tristitia brevem lætitiam est secuta!

Footnotes

  1. Cf. p. 253 B'. ↩

  2. 1 Cor. vii, 28. ↩

  3. 1 Cor. vi, 18. ↩

  4. Cf. t. XXV, p. 112 B ets. ↩

  5. art. 5. ↩

  6. II Cor. xii, 14. ↩

  7. Eccl. XVI, 3, 4, 1. ↩

Chapter 114 of 199