Skip to the text

Articulus 21

Habet omnis hoc voluptas : Stimulis agit fruentes, Apiumque par volantum, Ubi grata mella fudit, Fugit, et nimis tenaci Ferit icta corda morsu.

ELUCIDATIO METRI HUJUS SEPTIMI.

IN hoc metro Philosophia metrice exprimit quod in fine ante habitæ prosæ dixit de voluptatum venenata ac deceptoria attractione : et hoc sub metaphora apium evolvit.

Voluptas omnis, id est delectatio omnis venerea, præsertim in actu consistens illicito, habet hoc, id est istum effectum : agit, id est, movet et concitat, fruentes, id est, coeuntes qui se invicem non utuntur legitime, ipsum actum ac voluptatem ordinando ad honestum ac debitum finem, sed fruuntur se mutuo, sibi ipsis sibique invicem magis inhærendo quam Deo, cui præponunt se ipsos et suam libidinem, malentes turpiter delectari, Deum offendere et ejus prævaricari præceptum, quam voluptate carere brutali : hos igitur « voluptas agit » stimulis, id est stimulationibus carnis, et par, id est, similis est, apium volantum, id est, cito pertransit, sicut apes volantes. Unde Augustinus exclamat : O quam brevis est concubitus hora, in qua amittitur gratia Dei ac beatitudo æterna, et insuper mercator stultissimus emit ac promeretur sibi sempiterna supplicia! O quale commercium, insipientia atque insania infinita! Sceleratissimus ille negotiator ac proditor Judas vendidit Unigenitum Dei Patris pro triginta denariis, et tu in te ipsum crudelior, id pro quo Filius Dei vendi ac crucifigi dignatus est, id est1 te ipsum, vendis iniquitati ac tradis diabolo pro uno denario.

Ubi (id est postquam, et in loco quo) apis fudit mella grata, id est accepta et dulcia, fugit avolando, et ferit suo morsu, id est aculeo, nimis tenaci, id est valde firmiter inhærente, corda icta, id est percussa, quoniam dolor corporis usque ad cor pertingit. Vel sensus est, quod « ubi » voluptas « fudit grata mella », id est, suaviter oblectavit male agentes, « fugit », quia cito finitur, « et ferit corda icta », id est vulnere iniquitatis oppressa, « morsu nimis tenaci », id est remorsu conscientiæ diuturno. Qui enim peccat ex infirmitate, id est ex vehementia passionis, dolet iniquitate commissa. Et talis, secundum Philosophum, appellatur incontinens : qui passione cessante, continere proponit; sed superveniente passione intensa, vincitur et excedit. Qui si omnium judicem Deum haberet præ oculis passionemque Christi, et invocaret Omnipotentis auxilium, non peccaret. Age ergo et imple quod in Ecclesiastico legitur :2 Memorare novissima tua, et in æternum non peccabis.

Itaque hic docemur abhorrere venerea, vitare carnalia, in quibus non solum non consistit felicitas, imo in eis est extrema calamitas, quemadmodum ait Innocentius Papa : O extrema libidinis turpitudo! quæ non solum mentem effeminat, sed et corpus enervat; non solum maculat animam, sed etiam fœdat personam: quæ teste Apostolo, de membris Salvatoris, membrum efficit meretricis; et de milite Dei, facit servum diaboli. Certe ut Hugo testatur, Luxuria est immoderata carnis petulantia, dulce venenum, importuna lues, perniciosa potio, quæ humanum corpus debilitat, ac virilis animi robur evacuat. Hinc in Proverbiis suis ait Cyrillus: Scio quod furibunda luxuria oculis caret: ideo intueri nequit quod ruit. Quid est quod, o luxuriose, effundis? Nonne digestissima medulla, nonne vitæ admirabilis sementiva vena, atque humanæ naturæ radicalis carnis substantia, generativæ quoque virtutis thesauraria? Ecce quam sapienter hortatus est Seneca: Omnia tolerabilia præter turpitudinem crede; a verbis quoque lascivis ac turpibus abstineto, quoniam impudentiam nutriunt. Concordat quod ait Apostolus:3 Corrumpunt bonos mores colloquia mala.

Tu ergo, o studiose scholaris, in virginitate et castitate, non in voluptate, tuam felicitatem constitue, quia beati mundo corde castoque corpore.4 Virginitas est soror angelorum, victoria libidinum, regina virtutum, possessio omnis gratiæ ac virtutum: quæ et aureolam promeretur, sicut martyrium. Continentia mentem clarificat, ingenium acuit, sapientiam promeretur; incontinentia mores corrumpit, intellectum obtundit, inquietudinem gignit, et omne in anima meritum demolitur. Adverte quod locutus est Salomon: Favus distillans labia meretricis, et nitidius oleo guttur ejus; novissima autem illius amara sicut absinthium, et lingua ejus acuta ut gladius biceps: pedes ejus descendunt in mortem, ad inferos gressus illius. Nunc ergo, fili mi, audi me, et ne recedas a verbis oris mei:56 longe fac viam tuam ab ea, et ne appropinques foribus domus ejus.

JOANNES. — Multa jam utilia circa hoc breve metrum dixisti: ideo multa sciscitari non audeo. Unum breviter quæro, an in omni voluptate carnali, etiam copulæ conjugalis, consistat peccatum.

DIONYSIUS. — De hoc sunt duæ opiniones. Una, quod in omni copula conjugali ad minus sit culpa aliqua venialis, non in quantum ex prævia ratione ac virtute procedit, sed quia ad eam etiam aliqua carnis libido ac fomes inclinant. Hanc opinionem sequuntur Innocentius Papa et Alexander de Hales, et alii quidam. Quod et B. Augustinus in multis locis sentire videtur.7 Quibus favere videtur illud Psalmistæ: Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum. Alia opinio est, quod actus conjugalis potest esse sine omni peccato: in quantum est actus justitiæ, quoniam conjugati tenentur invicem carnis debitum reddere; et item in quantum est latriæ actus, ita quod exercetur desiderio prolis ad Dei obsequium educandæ, non voluptatis affectu. Hanc positionem sequuntur Thomas, Albertus, Bonaventura, Petrus, Richardus multique alii: quibus in hoc magis consentio. Verum de hoc super quartum Sententiarum plenius scripsi.8

Postremo, sicut in Summa contra gentiles, libro tertio, ita et in prima secundæ, quæstione secunda, diffuse ostendit sanctus Doctor, quod in nullo prædictorum, videlicet nec in divitiis, nec in honoribus, nec in potestate, fama, aut voluptatibus, felicitas sita sit.9 Ubi de his multa pulchra inducit, quæ pro maxima parte sunt habita.

Footnotes

  1. Matth. xxvi, 14, 15. ↩

  2. Eccl. 40. ↩

  3. Eccl. xv, 33. ↩

  4. Matth. v. 8. ↩

  5. Prov. v, 3-5, 7, 8. ↩

  6. 1 Cor. vi, 15. ↩

  7. Ps. l, 7. ↩

  8. Cf. t. XXV, p. 60 D et s., 111 B' et s. ↩

  9. cap. 27 et s. ↩

Chapter 115 of 199