Skip to the text

Articulus 25

DIFFICULTATUM HUJUS PROSÆ NONÆ PROPOSITIO BREVISQUE ABSOLUTIO.

DIONYSIUS. — Pro horum intelligentia advertendum, quia ut octavo de Civitate Dei recitat Augustinus, Plato Socratem maxime diligebat, et eum in suis libris disputantem inducit. Oportet etiam scire, quod Plato libros suos intitulavit nominibus discipulorum suorum, quorum amore seu occasione libros ipsos composuit. Unde sic allegamus : Plato in Timæo, Plato in Phædone, Plato in Menone, Plato in Protagora, Plato in Hippia. Fecit et alia volumina, quæ aliter intitulantur, videlicet librum de Prophetia, librum de Cogitationibus cognoscendis, etc. Timæus ergo fuit discipulus Platonis, natione Italicus, in astronomia præclarus. Sub cujus nomine loquitur Plato in libro illo, qui est inter libros Platonis famosus : in quo tractat de productione mundi sensibilis. Ubi inducitur Socrates loquens Timæo : Ergo age, Timæe, deliba cœptum, ut mos est, vocata in auxilium Deitate. — Timæus : Vere, mi Socrates. Nam quum omnibus mos sit et quasi quædam religio, qui vel de maximis rebus vel de minimis acturi sunt aliquid, precari ad auxiliandum Deitatem : quanto nos æquius est, qui universitates naturæ atque substantiæ rationem præstituri sumus, invocare divinam opem, nisi plane sæva quadam ac implacabili rapimur amentia ? Sit ergo meis precibus comprehensum, maxime quidem ut ea dicantur quæ placeant Deo, etc. — Hæc Plato.

JOANNES. — Ex his clarissime patet, quod Plato concessit Deum altissimum habere providentiam omnium rerum, et actuum humanorum.

DIONYSIUS. — Utique, etiam in particulari, et usque ad minima ; nec aliter docuisset animas hominum mox dum egrediuntur corpora sua judicari aut remunerari a Deo.

JOANNES. — Ubi hoc docet ?

DIONYSIUS. — In Phædone, quo inter cetera protestatur : Defuncti primum quidem deportantur in causam, hoc est ad summæ majestatis judicium, utrum bene et sancte degerint, an minime.1 Et quicumque videbuntur mediocriter vitam transegisse, in Acheronta pervenient, in locum ubi habitabunt, dantes pœnas; atque ab injustitiis expiati, absolventur. Denique, sicut nos juxta beatissimæ nostræ fidei veritatem, dividimus angelos in angelos bonos et malos; angelos quoque bonos, in adsistentes et ministrantes: sic Plato et Platonici posuerunt tres ordines dæmonum, id est intellectualium substantiarum B (δαίμων quippe Græce, Latine dicitur intellectus); sicque dæmones diviserunt in calodæmones, catodæmones, et cacodæmones. Et calodæmones appellabant substantias intellectuales bonas ac sanctas, summo Opifici per contemplationem et laudationem ipsius jugiter adsistentes; sicut nos dicimus de superioribus angelis gloriosis, de quibus in Daniele legitur:2 Decies millies centena millia adsistebant ei. Porro catodæmones nominabant substantias intellectuales bonas, hominum directores ad virtuosa et sancta: sicut et nos de angelis ministrantibus hominumque custodibus dicimus. Cacodæmones autem dicebant substantias intellectuales vitiosas, instigantes ad mala: quas communiter dæmones nuncupamus. De his omnibus Plato loquitur in Timæo.

JOANNES. — Videntur hæc consonare nostræ fidei documentis.

DIONYSIUS. — In multis concordant. Propter quod Henricus in Quodlibetis suis fatetur, Platonem in quibusdam hujusmodi multo melius philosophatum esse quam Aristotelem. Unde et B. Augustinus octavo de Civitate Dei locutus est: Platonici Christianis propius accesserunt. Attamen Alberto, Thomæ, Ægidio, multisque aliis, visum est, quod philosophia Aristotelis et Peripateticorum sacrosanctæ fidei nostræ plus consonet. Et puto, quod in hac comparatione sit dare excedens et excessum.

Præterea, quum etiam apud gentiles mos fuerit Deitatem in omnibus implorare, quanto magis nos Christianos facere hoc oportet? præsertim quum Dominus et legifer noster in Evangelio dicat:3 Oportet semper orare et non deficere; itemque: Petite, et accipietis;4 quærite, et invenietis; pulsate, et aperietur vobis: omnis enim qui petit, accipit. Verumtamen cupiens exaudiri, imploret, id est, intimo cordis affectu cum lacrimis oret, quum in Deuteronomio sit scriptum: Quum quæsieris Dominum Deum tuum, invenies eum;5 si tamen toto corde quæsieris eum, et tota tribulatione animæ tuæ. Hinc alibi scriptum est: Non habetis, quia non postulastis;6 petitis, et non accipitis, eo quod male petatis.

Footnotes

  1. Eccli. xviii, 23. ↩

  2. Dan. VII, 10. ↩

  3. Luc. XVIII, ↩

  4. Luc. XI, 9, ↩

  5. Deut. IV, ↩

  6. Jacob. IV, 2, ↩

Chapter 122 of 199