Skip to the text

Articulus 26

ELUCIDATIO METRI HUJUS NONI.

IN hoc nono hujus tertii libri metro prosequitur Philosophia quod in fine præcedentis prosæ se facturam spopondit, invocando Deum omnipotentem. Oratio autem, secundum Damascenum, est petitio decentium a Deo, id est postulatio rerum quas decet peti a Domino. Estque oratio nuntius desiderii, atque expressio et interpres affectionis internæ; nec proprie appellatur oratio, nisi ex interno erumpat affectu. Cujus affectionis indicium et effectus, est exclamatio oris: idcirco Philosophia orationem hanc ab exclamatione exorsa est, dicens, O qui perpetua. Insuper, quoniam cupiens exaudiri, captare debet in primis benevolentiam ejus quem deprecatur, prout Tullius in sua tangit Rhetorica, Guillelmus quoque Parisiensis plenius in Divina rhetorica, id est in libro de Oratione; hinc Philosophia in oratione hac metrica primo captat benevolentiam Dei, eum in se et in suis effectibus multipliciter ac sublimiter commendando. Rursus, quoniam oratio laudibus Dei admixta, præcipue efficax est ad impetrandum, juxta quod ait Psalmista, Laudans invocabo Dominum, et ab inimicis meis salvus ero;1 hinc orationem istam laudibus Dei intexuit ac replevit.

Amplius, quum unumquodque in tribus, hoc est, in posse, scire, et velle, efficax sit idoneumque ad agendum, ita ut potentia sit non impedita, scientia non obnubilata, voluntas longe ab omni invidia atque malitia relegata, prout Plato hoc eleganter deprompsit, applicando hoc ipsum ad primam omnium causam; hinc Philosophia in metro isto de his tribus omnium Creatorem specialiter recommendat, utputa, ejus potentiam in universorum creatione, sapientiam in omnium ordinatione et gubernatione, voluntatem (id est bonitatem, pietatem, dilectionem, quæ ad voluntatem pertinent) in gratuita suæ bonitatis communicatione, quia ex mera suæ liberalitatis ac opulentiæ exuberantia condidit universa. Etenim potentia actionem elicit, sapientia dirigit, bonitas perficit; sapientia concipit, potentia efficit, bonitas fini conjungit. Itaque Philosophia exclamat:

O tu, Deus omnipotens, qui gubernas mundum ratione perpetua, id est æterna providentia, seu lege æterna idealique ac sapientissima dispositione: quoniam ab æterno universa et singula, in infinita sapientia sua in se ipso prævidit, disposuit, ordinavit, et cunctis inclinationem impressit ad proprium finem; sic quoque entia invicem coordinavit, quod unum alteri servit, est expediens, suffragatur. Propter quod de increata Sapientia dicitur:2 Attingit a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter. Unde in libro de Causis probatur, quod regit res omnes per finem decoris, id est pulcherrime. De hoc jam supra multa sunt introducta, et infra plura, Deo præstante, dicentur.3

Capitur autem hoc loco perpetuum pro æterno, quemadmodum et æternum pro perpetuo interdum accipitur, ut in Ecclesiaste: Generatio præterit, et generatio advenit;4 terra vero in æternum stat. Per mundum autem, totum universum invicem coordinatum atque ad finem supremum relatum intelligitur; et dicitur mundus, quasi purus quoad essentialia sua, quia a mundo mundissimo qui est in mente divina, hoc est a mundo exemplari archetypo, emanavit. Hinc, ut recitat Augustinus, Varro doctissimus gentilium Romanorum disseruit, quod Deus est mens mundum ratione ac motu gubernans. Denique regit « mundum », id est totum genus humanum, quod in Scripturis frequenter mundus vocatur, sicut Joannes ait:5 Mundus eum non cognovit. Cui mundo contulit legem naturalem, legem Mosaicam, et evangelicam legem. Ideo in Isaia scriptum est: Dominus judex noster, Dominus legifer noster, Dominus rex noster.6

Qui es sator, id est creator, terrarum, id est totius elementi terræ ac omnium partium ejus, cœlique, id est et omnium cœlestium corporum, orbium et sphærarum. Unde in exordio Geneseos fertur: In principio creavit Deus cœlum et terram. Quod quam multipliciter exponatur, super Genesim introduxi, nec opus est hoc hic iterare.78 At vero per cœlum et terram, tanquam per duo extrema, intelliguntur et omnia intermedia et in eis contenta, quibus quasi seminibus implevit et quodammodo seminavit et fecundavit cœlum et terram, prout in Genesi describitur. Et sicut in mente Creatoris sunt rationes rerum omnium ideales: ita in cœlestibus corporibus et rerum motoribus sunt rationes inferiorum causales, non primæ ac principales, sed secundariæ ac instrumentales; in inferioribus vero, ut in elementis et mixtis, et præsertim in terræ elemento, rationes sunt seminales, de quibus in libro de Trinitate loquitur Augustinus: Omnium rerum quæ corporaliter visibiliterque nascuntur, occulta quædam semina in hujus mundi corporeis latent elementis. De his scribunt doctores diffuse super secundum Sententiarum, tractatu de Operibus sex dierum.9

Qui jubes tempus ire ab ævo. Per ævum potest designari æternum, et item perpetuum. Proprie autem ævum pro perpetuo sumitur: quod est mensura cœlestium et incorruptibilium creaturarum (ut sunt substantiæ separatæ atque cœlestia corpora), quantum ad suum esse, et quoad suas substantias, quæ non subjacent tempori, sed manent in ævo. Elementa vero quoad partes suas subjacent corruptioni ac tempori. Porro tempus, secundum Philosophum quarto Physicorum, definitur esse mensura motus secundum prius et posterius: sicque, quum sit de numero et genere successivorum, nihil habemus de tempore actualiter nisi indivisibile instans seu nunc, quod reductive ponitur in prædicamento quantitatis; estque suo modo accidens quoddam, sicut momentum ponitur esse in motu, et punctum in linea.

Sic ergo ex Creatoris præcepto « tempus » it et exit « ab ævo », quia causatur ab illo sicut accidens a substantia. Vel simul cum ævo creatum est ab Æterno, id est a Deo æterno, prout in casuali illo designatur effectiva casualitas, non æterna duratio; vel potius concreatum est suo subjecto, secundum quod Beda, Strabus et Rabanus super Genesim ponunt quatuor coæquæva, id est primo simul creata, quæ sunt, angelus, cœlum, materia, et tempus: de quibus tractat Albertus libro de IV Coæquævis, et tam ipse quam alii, super secundum Sententiarum.10 Sic itaque exit tempus ab Ævo, sicut a causa efficiente et effectivo principio. Procedit quoque ab Ævo seu Æterno sicut a causa formali seu exemplari, secundum rationem cujusdam imitationis, prout cuncta creata ab idealibus rationibus mentis divinæ egrediuntur, per quamdam imitationem divinæque bonitatis participationem: nam et tempus quoad suam totalitatem, grandem habet durationem, qua æternitatis aliquantulam participationem sortitur. Rursus, tempus exit ab ævo, id est, egreditur ævi quietem et stabilitatem, cadendo seu deficiendo ab illa, sicut instabile ac mobile exit mensuram ac limitem rei stabilis atque immobilis: sicque exit, id est, defluendo deficit, labitur, et quantum ad partes suas desinit esse, sicut mortale ac moriens exit a vita.

Præterea multa hic dici possent de tempore, quid sit realiter, et utrum sit aliquid extra animam, et de difficultate suæ cognoscibilitatis: quæ et infra potius habent locum.

Stabilisque manens, das, id est facis, cuncta moveri. Deum esse stabilem, id est prorsus incommutabilem, frequenter expressum est, et a philosophis demonstratum: quod et infra in libro quarto et quinto plenius ostendetur. Ipse etenim ad nil aliud ordinatur, nec indiget aliquo: imo sibi ipsi est finis, eo modo quo sibi competit finem habere; estque superpurissimus ac simplicissimus actus. De quo in Numeris scribitur: Non est Deus quasi homo, ut mentiatur; neque ut filius hominis, ut mutetur. Et item in Psalmo: Tu autem idem ipse es. De quo in libro Job legitur: Numerus annorum ejus inæstimabilis.11 Imo annorum ejus nullus est numerus proprie dictus, quoniam infinitum non cadit sub numero. Denique ipse Deus in se prorsus immobilis permanens invariabiliterque consistens, dat, id est facit, « cuncta » creata « moveri », sumendo motum multum extense, pro quacumque tendentia et gressione in finem intentum. Nam cetera omnia ordinantur in finem aliquem diversum ac distantem ab ipsis aut loco aut dissimilitudine, in quem motu seu actu aliquo inclinantur, tendunt, pertingunt. Qualiter autem moveri diversis creaturis diversimode competat, super secundum Sententiarum determinatur, ubi doctores declarant qualiter duplex sit tempus, puta: continuum, in quo moventur corporea; et discretum, in quo incorporales substantiæ moveri et agere perhibentur: quarum tamen beatifica actio omne tempus excedit.

Consequenter tangitur causa inductiva creationis totius universi. Quæ causa non fuerunt merita rerum, quæ nulla præcesserant; nec indigentia Dei, qui creaturis non indiget, utpote infinite perfectus; nec ulla utilitas Deo inde proveniens, quoniam ex creaturis nil profectus aut commodi potest ei accidere. Sed causa illa fuit mera et infinita ac munificentissima bonitas et superexuberans opulentia Creatoris, amorque ejus prorsus ac mere gratuitus, qui teste divino Dionysio, non reliquit Deum sine germine esse. Ista fuit et est prima et principalis ratio quæ movit superdignissimum Deum ad rerum creationem, hoc est, ex qua placuit ei cuncta creare.12131415 Deinde assignantur aliæ rationes quasi secundarie se habentes : ut scilicet perfectio Creatoris immensa ac multiplex, in entibus conditis pulchre, ordinate, ac multipliciter reluceret; et item ut ipse ab omnibus honoraretur, et ab intellectualibus creaturis debite coleretur. Et hoc totum refertur ad ipsum Deum, qui est bonum summum, prorsus incomparabile penitusque perfectionaliter infinitum, et finis omnium finium. De quo in libro Proverbiorum Salomon brevi verbo, non parvo sensu, deprompsit :16 Universa propter se ipsum operatus est Dominus.

Itaque ait : Quem Creatorem causæ externæ, id est rationes extrinsecæ seu aliunde acceptæ, non pepulerunt, id est, non incitaverunt nec induxerunt, fingere, id est formare, opus materiæ fluitantis, id est, assidue fluentis et tendentis de forma ad formam, ex privatione ei secundum se consideratæ annexa, ut etiam Rabbi Moyses super Genesim et Job exposuit; verum, id est sed, forma, id est natura ac formalis proprietas, boni summi, id est bonitatis puræ, divinæ, æternæ, connaturalis, insita, id est consubstantialis, non accidentaliter adducta, neque adveniens, carens livore.

Denique metrum istud pulcherrimum Philosophia ex verbis Platonis in primo Timæi sumpsisse videtur, et sententiam prosaice ibi expressam, metrice hic redegit in formam. Itaque de Creatoris eminentia et incomprehensibili atque ineffabili dignitate loquitur ibi Plato sub persona Timæi : Igitur genitorem opificemque universitatis tam invenire difficile, quam inventum impossibile est digne effari. Deinde humani intellectus imbecillitatem ad determinandum et exprimendum difficilia ac profunda perpendens, adjecit : Quare prædico nunc, o Socrates, si dum de natura universi disputatur, minime inconcussas inexpugnabilesque rationes afferre voluerim, ne miremini; quin potius mementote, tam me qui loquor, quam vos qui auditis, homines esse, atque ita in rebus sublimibus mediocrem elocutionem, magni cujusdam esse onus laboris. Deinde rationem inductivam et item finalem productionis mundi aperiens : Dicendum, inquit, cur conditor universi omne hoc instituendum putaverit. Optimus erat : porro ab optimo invidia longe relegata est. Itaque cuncta sui similia effici voluit, prout natura uniuscujusque capax beatitudinis esse poterat. Quam quidem voluntatem Dei, originem rerum certissimam si quis ponat, recte eum putare consentiam. Demum de causa materiali subjungit : Omne visibile corporeumque motu importuno fluctuans nec unquam quiescens, ex inordinata jactatione redegit in ordinem, sciens ordinatorum formam confusis inordinatisque præstare. Causam item formalem seu exemplarem exprimit ibi, ut paulo post dicam.

Nunc scrutandum quomodo intelligendum sit, quod mundus sensibilis dicitur factus et in formam ordinemque redactus, ex fluitante, informi, confusa, inquieta materia. Videtur autem quibusdam, quod Plato modum istum loquendi sumpsit ex libro Genesis, in quo habetur : Terra erat inanis et vacua, et tenebræ erant super faciem abyssi, et Spiritus Domini ferebatur super aquas.17 Octavo quippe de Civitate Dei, capitulo undecimo, videtur Augustinus sentire, quod Plato per interpretem didicit Moysis libros. Et quidquid sit de hoc, eadem est difficultas ac diversitas exponendi auctoritatem illam Geneseos, id est, in verbis Platonis jam allegatis, in verbis quoque Boetii hic inductis.

Itaque advertendum, quod textus ille Geneseos tripliciter a diversis exponitur. Primo, quod omnia corporalia sub cœlo empyreo contenta, fuerunt primo a Deo creata in quadam confusa et indistincta materia, non tamen penitus informi, sed informata quadam forma corporeitatis imperfecta, nec ad aliquam speciem contracta ac redacta, et quod ex illa materia per intervalla sex dierum sint corporalia omnia a Deo producta, distincta atque ornata. Hanc opinionem sequitur Bonaventura in Scripto secundi Sententiarum: quam Thomas multipliciter improbat; et Richardus de Mediavilla eam nominat phantasiam.

Secundo littera illa exponitur, quod materia in prima corporalium productione fuit confusa et indeterminata, non quin in diversis partibus suis habuerit diversas formas substantiales, sed ita, quod partes illæ materiæ non fuerint distinctæ ab invicem loco et situ, nec accidentalibus suis formis ac dispositionibus ac qualitatibus formatæ plenarie. Quæ opinio videtur Thomæ, Petro et Richardo rationabilior quam præcedens: quam et Guillelmus Parisiensis in libro de Universo, prima parte, magis sequi videtur. Verumtamen Richardo apparuit quod formæ illæ substantiales in prima illa productione non fuerunt completæ. Ait namque in Scripto secundi: Æstimo quod quamvis materia cœli empyrei creata fuit sub forma completa, materia tamen corporum aliorum non fuit creata sub forma completa; sed partes molis illius contentæ sub cœlo empyreo, creatæ fuerunt sub formis incompletis illorum corporum quæ postea de partibus illis sunt facta per intervalla sex dierum. Quæ opinio magis placere videtur Magistro in littera, et Hugoni prima parte de Sacramentis, quo ait:18 In forma confusionis primo materialiter omnia corpora simul et semel creata sunt, et in forma dispositionis postmodum per intervalla sex dierum. Gregorius quoque super illud Job, Ecce Behemoth quem feci tecum, testatur:19 Quod simul exstitit per substantiam materiæ, non simul apparuit per speciem formæ. Idem sequitur Beda et doctores communiter, magisque consonat litteræ. Hæc Richardus. Cui objicitur, quod forma substantialis non suscipit magis aut minus; auctoritas quoque Gregorii et Hugonis potius militare videtur pro opinione illa Bonaventuræ.

Tertio exponitur littera ista ab Augustino, ita quod cœlum et omnia elementa ac prima individua rerum, imo visibilia et invisibilia, totusque mundus sicut nunc stat, non solum quantum ad suam substantiam, sed etiam quantum ad suam distinctionem atque ornatum, quantum ad partes suas ac species quæ sunt de integritate ipsius, ab Omnipotente simul in eodem instanti creata sunt. Ad quod allegat illud Ecclesiastici:20 Qui vivit in æternum, creavit omnia simul. De hoc loquitur Thomas in Scripto: Augustinus ait, in distinctione rerum non esse attendendum ordinem temporis, sed naturæ, sicut sonus præcedit cantum: et ita quæ naturaliter sunt priora, prius facta dicuntur, ut terra prius quam animalia, et aqua prius quam pisces; per intervalla quoque sex dierum, non dierum temporalium successionem, sed totidem repræsentationes rerum creatarum in luce cognitionis angelicæ. Hanc opinionem sequuntur Thomas, Albertus, Udalricus, imo et Alexander ac Thomas de Argentina; sic tamen quod aliam expositionem, quæ ponit res per intervalla dierum productas, non reprehendunt nec reprobant, quoniam textui Genesis magis consonare videtur. Verumtamen S. Thomas quodam loco fatetur, quod si dies et lux non dicuntur in spiritualibus nisi metaphorice et transumptive, tunc expositio illa Augustini, mystica esset, non litteralis. Quumque Thomas dicat in Summa, quod dies et lux non dicuntur in spiritualibus nisi transumptive, sequi videtur ex dictis Thomæ, quod illa Augustini expositio esset mystica tantum.21

Præterea Udalricus in Summa circa hæc scribit: Hieronymus, Gregorius, Beda, ac alii multi, textui Genesis simpliciter incumbentes, asserunt creaturas factas per intervalla dierum, sicut littera Genesis sonat; Augustinus vero solita sua subtilitate obviat, dicens omnia simul distincte producta, etc., ut supra. Verum expositio illa dicens res esse productas ac distinctas per intervalla dierum, continet aliquid quod est ad magnam indecentiam fidei: quia non solum exponit Scripturam contra rationem, sed etiam infidelium derisioni eam exponit. Juxta enim hanc expositionem, Scriptura incidit imperitum errorem Epicureorum philosophorum, dicentium res esse productas ex uno mixto confuso. Qui error in philosophia satis est reprobatus, quia nec omnia commiscibilia sunt, nec assignari potest ratio naturalis cur movens moveat illa mixta ex confusione ad determinatum esse nunc et non prius. Rationes etiam Aristotelis probantes mundi æternitatem nequeunt rationabiliter solvi, ponendo successivam mundi productionem. Sequeretur etiam, quod corpora cœlestia non essent naturaliter incorruptibilia. Insuper multa ponuntur in illa opinione quæ rationis nil habent, videlicet, quod confusio illa processit ab operante per sapientiam (cujus est ordinare) prius quam distinctio, et quod Deus non dedit a principio naturis rerum suas naturales virtutes; item, quod Deus non statim a principio lucem creavit, et cur successive produxit quæ eamdem facilitate potuit simul producere. Hæc Udalricus.

Cujus dicta videntur magis audenter quam sapienter esse prolata. Si etenim expositio illa aliquid contineret ad magnam fidei inconvenientiam spectans, falsa esset, quum fides nil indecens tradat aut doceat, quum sit supernaturalis radius Sapientiæ increatæ. Amplius, teste Anselmo, in fide et Scripturis minimum inconveniens, est maximum impossibile. Si ergo expositio illa Sanctorum inconvenientiam indecentiamve includit, impossibilis est et falsa. Iterum, secundum Augustinum et alios Sanctos, quamvis ea quæ fidei sunt, sint supra rationem, non tamen sunt contra eamdem. Si ergo expositio illa Sanctorum censetur catholica, non est irrationabilis nec rationi contraria. Nec verum est quod renovet antiquorum philosophorum errorem, nec cadit in illum. Nam Epicurei dixerunt materiam esse totam rerum substantiam: quod expositio illa abhorret. Nec verum est quod ratio nequeat assignari cur Deus tunc et non ante, deduxit res ex illo confuso ad esse determinatum. Nempe id egit, quatenus cuilibet diei suum opus corresponderet, similiter unicuique generi operum suus dies. Nec ista rerum successio fuit inordinata, quum naturale sit ex imperfectione ad perfectiora gradatim ascendere. Nec sequitur ex his, quod rationes Philosophi de mundi æternitate insolubiles sint, aut difficiles ad solvendum, imo revera sunt debiles valde: quoniam sicut Augustinum sequentes, ita et hujus opinionis sequaces non dicunt opus illud sive distinctum sive confusum, a Deo simplici emanatione et ab æterna ac immutabili illius voluntate fluxisse. Si autem sancti Patres dixissent chaos illud ab æterno fuisse ac fluitasse, incidissent philosophorum errores, Aristotelisque motiva aliquid apparentiæ aut forsitan efficaciæ contra eos haberent.

Itaque in tam ardua fidei materia, loquendum est sine temeraria assertione, et opinative consentiendum uni expositioni sine alterius derogatione; subjicienda quoque est ratio auctoritati divinæ, nec increatæ Sapientiæ sensus est irreverenter discutiendus: quæ omnia discretissimus Augustinus in sua tunc recenti ac speciali expositione servavit. Et quamvis expositio Augustini videatur subtilior, aliorum tamen Sanctorum expositio est securior, utputa sacræ Scripturæ conformior. Hinc Bonaventura: Aliqui (inquit) Sancti in hac quæstione magis secuti sunt theologicam viam, trahentes rationem ad ea quæ fidei sunt. Quidam vero, ut Augustinus, magis secuti sunt philosophicam viam, ponendo ea quæ videntur rationi plus consona. Quumque expositio Augustini videatur intellectum Scripturæ distrahere, et securius sit magisque meritorium sequi textum Scripturæ; hinc sancti doctores, tam ante Augustinum quam postea, exposuerunt scripturam istam Geneseos sicut sonat. Hæc Bonaventura. Qui consequenter in Scripto suo super secundum Sententiarum, ponit quadruplicem rationem successivæ illius productionis, videlicet litteralem, tropologicam, allegoricam, et anagogicam: quod brevitati studens dimitto. De hac quippe materia super secundum Sententiarum plenarie scripsi:22 ex quibus hæc pauca commemoro.

Ideo expositionem sanctorum patrum Hieronymi, Ambrosii, Gregorii, Bedæ, Strabi, imo et S. Basilii, Damasceni, Gregorii Nysseni, Chrysostomi, Cyrilli, simpliciter sequor. Ad quod etiam non parum me movet auctoritas divini et magni Dionysii, quem a beatissimo Paulo apostolo et aliis apostolicis viris non dubito eruditum: qui libro de Divinis nominibus, quarto capitulo, asserit solem quarto die productum. Quod et Leo Papa affirmat in homilia. Nec aliquis doctorum Mosaicæ legis ante Salvatoris adventum exposuit Genesis textum, nisi ut sonat, de successiva productione per intervalla dierum. Et quamvis gentilibus philosophis convertendis ad fidem, potius conveniret expositio Augustini; attamen convertendis Judæis in lege Moysis eruditis, multo plus complaceret et conveniret alia expositio.

Sequitur de formali seu exemplari causa mundi. Tu cuncta superno ducis ab exemplo. Exemplar proprie appellatur, ad cujus imitationem ac similitudinem producitur aliquid; exemplum vero, id quod producitur ad imitationem similitudinemque alterius. Idcirco exemplum hoc loco improprie sumitur pro exemplari, ut sit sensus: « Tu », Deus, « cuncta » creata « ducis », id est producis, « ab exemplo superno », id est a ratione exemplari suprema et ab idea æterna.

Imo unumquodque producitur a propria ratione seu forma ac specie quam habet in mente primi ac summi Opificis. Quum enim Deus sit supersapientissimus et invariabilis omnium auctor, nil improvise, casualiter aut fortuito agens aut operans, rationem, exemplar ac similitudinem operis sui in se ipso intuetur, disponit, præconspicit, format. Quæ ratio nominatur exemplar et idea rei creatæ in Deo; estque realiter idem quod divina essentia. Quum enim Deus naturaliter infiniteque bonus, universa producere voluit et decrevit, quatenus suam bonitatem et perfectionem in aliquo gradu imitarentur ac participarent, ipse suam essentiam intellexit ut a creaturis seu creandis imitabilem ac participabilem: sicque divina essentia ut imitabilis intellecta, vocatur idea, exemplar, ratio, similitudo et species creaturæ; intellecta demum a mente divina ut imitabilis ab hac aut illa re creata secundum hunc aut illum gradum bonitatis aut perfectionis, sic est plurium rerum idea, imo et universorum, in quantum intellecta a Deo ut imitabilis ab universis. Quumque Deus supersublimis, sit prorsus infinitæ perfectionis, et infinita attributa perfectionalia in se comprehendens, infinita quoque actualiter noscens, et quantum in se est infinitorum productivus, ut super primum Sententiarum scribit Ægidius, atque Henricus in Quodlibetis; ideo infinitæ ideæ sunt in mente divina. Quæ tamen in simplicissimo Deo nullam penitus realem pluralitatem vel diversitatem inducunt: quoniam ipse superbeatissimus Deus uno indiviso, simplicissimo actu, se ipsum ac universa et singula creanda, creata et creabilia, finita et infinita, intelligit, ordinat, intuetur. Nec ex parte ipsius Dei in se est ulla horum distinctio: imo in ipso omnifariam idem sunt, essentia, potentia, actio, intellectus, et species ac objectum.

Sic igitur non aliunde accepit rationem et ideam operis sui, sed in se et ex se universa cognovit, instituit, determinavit. De quo in Isaia scriptum est: Cum quo iniit consilium, et instruxit eum, et docuit eum semitam justitiæ, et erudivit eum scientia, et viam prudentiæ ostendit illi?23 Hoc est quod ad Romanos ait Apostolus: Quis consiliarius ejus fuit?24 Aut quis prior dedit illi, et retribuetur ei? Quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia. Enimvero juxta concordem theologorum et philosophorum doctrinam, Deus est omnium causa in triplici genere causæ : quod triplex genus causandi, est in eo una potestas causalis omnium productiva. Est enim omnium causa in genere causæ efficientis, in quantum causat et influit esse ac vivere entibus; et item in genere causæ formalis, non informantis, sed formantis et exemplaris, secundum quod cuncta operatur per sapientiam suam idealemque rationem rei causatæ; itemque in genere causæ finalis, in quantum omnia facit propter se, et ordinat ad se ipsum tanquam ad summum finemque finium omnium rerum. Denique, in quantum est causa efficiens, omnia sunt ex ipso (quod sibi convenit ratione suæ potentiæ); in quantum vero est causa exemplaris, omnia sunt per ipsum; atque ut est causa finalis, omnia sunt in ipso.

De his præ cunctis philosophis Plato egregie disseruit in Timæo : Certe (inquiens) dubium non est ad cujusmodi exemplum animadverterit mundani operis fundamenta constituens, utrum ad immutabile perpetuamque obtinens proprietatem, an ad factum et elaboratum. Nam si (ut quidem est) pulchritudine incomparabili mundus est, opifexque et fabricator ejus optimus, perspicuum est quod juxta sinceræ atque incommutabilis proprietatis exemplum, mundi sit instituta molitio; sin vero (quod neque cogitari quidem aut mente concipi fas est), ad elaboratum : quod quum sit rationis alienum, liquet opificem Deum sempiterni exempli formam in constituendo mundo secutum. Hinc demum Avicebron in libro Fontis vitæ asserit, omnium patrem Deum cuncta producere per verbum intus conceptum, per verbum intelligendo intelligibilem rationem ac speciem rei creatæ : tamen, secundum Guillelmum Parisiensem libro de Universo, per verbum intellexit Unigenitum Dei, per quem facta sunt omnia.25

At vero de ideis Augustinus libro LXXXIII Quæstionum pulchrum introducit capitulum : Ideas, dicens, Plato primus dicitur posuisse; sed non quia nomen primitus posuit, rem ipsam hoc nomine designatam primus agnovit aut posuit. Etenim εἶδος Græce, Latine dicitur forma. Inde dicuntur ideæ, quæ sunt principales rerum formæ stabiles atque incommutabiles, quæ ipsæ formatæ non sunt, ac per hoc æternæ sunt, jugiter se eodem modo habentes : quæ divinæ mentis intelligentia continentur; et quum ipsæ nec oriantur neque intereant, secundum eas tamen formatur quidquid oritur et interit. Denique tanta est vis idearum, ut nisi eis intellectis, esse sapiens nemo possit.

Denique de ideis ait Thomas in prima parte, quæstione quintadecima :26 Idea valet et ponitur propter duo. Est enim principium cognoscendi, quum sit exemplar rei cujus est idea; est quoque principium producens ideata. Quumque Deus sit causa rerum per intellectum propter aliquem finem, constat quod habeat in se rationes exemplares, id est ideas, omnium quæ producit.27 Hinc patet, quod ea quæ non fuerunt, non sunt, nec erunt, non habent ideam in Deo, nisi in quantum est principium cognoscendi.

De his ideis dictum est plenius super primum Sententiarum, ubi tacta et improbata est opinio dicentium, quod ideæ sunt ipsæ res seu objecta secundum quod intellectualiter apprehensa.28

Tu ipse Deus pulcherrimus, mente gerens, id est, habens in intellectu, mundum pulchrum, id est mundum archetypum intelligibilem, exemplarem : qui est plena idea, superpulcherrima similitudo, forma et species totius mundi sensibilis, imo totius universi ex visibilibus invisibilibusque constantis. Quemadmodum enim artifex volens construere domum, præconcipit in se similitudinem, formam ac speciem domus fiendæ; sic supersapientissimus conditor Deus intra se concepit et vidit similitudinem et exemplar mundi istius. Unde et septimo Metaphysicæ ait Philosophus, quod sanitas est a sanitate, et domus a domo, hoc est, sanitas corporalis a sanitate intellectualiter apprehensa in mente medentis, similiter domus materialis a domo taliter intellecta.

De hoc mundo ideali archetypo, fertur apud Joannem: Quod factum est, in ipso vita erat.29 Nempe, quod est in alio, est in illo secundum modum ipsius; quumque Deus sit vita et lux, sapientia et intellectus (juxta illud Platonis in secundo Timæi, Ipse est mens cujus vita contemplatioque intellectus), omnia sunt in Deo intellectualiter atque vitaliter, imo vita et lux. Unde verbis prætactis Plato adjecit: Idearum genera contemplatur intelligibili modo. Quæ ideæ sunt quasi serenissimi atque splendidissimi fontes universorum quæ producuntur ac fluunt ex ipsis. Et quamvis sint omnes realiter idem, eadem scilicet Deitatis essentia; tamen propter relationem et respectum ad creata et ideata, pluraliter designantur, et fontes vocantur, quum in re omnes sint unus fons: de quo in Psalmo dicitur Deo, Quoniam apud te est fons vitæ;30 et in Ecclesiastico, Fons sapientiæ verbum Dei in excelsis.31

Præterea, Deus vere, essentialiter et supersubstantialiter pulcher est et superpulcherrimus, pulchritudo separata, fontana, penitus infinita, ad intuendum incomprehensibiliter amœnissima, dulcissima, convenientissima, quum in Canticis loquatur Sponsa: Ecce tu pulcher es, dilecte mi, et decorus.32 Ecce quid pulchrius veritate? Quid splendidius sapientia? Quid justitia, sanctitate, caritate formosius? Quam pulcher est ergo qui essentialiter verus est et veritas supermundissima, sapientia infinita, sol justitiæ, lux sanctitatis immensæ? Cujus superexaltatam, supersplendidissimam, desiderabilissimam pulchritudinem attendere contemplarique possumus in universis et singulis, atque in toto ordine universi. Quemadmodum enim quarto capitulo de Divinis nominibus magnus Dionysius docet, bonum et pulchrum commutabiliter idem sunt: et sicut nihil est in rebus quod non in aliquo divinam participet bonitatem, sic nec quod non in aliquo pulchritudinem participet divinam et increatam; nec quidpiam tam deforme ac turpe ac fœdum est in accidentalibus suis, cujus forma et quidditas non sit quid pulchrum ac bonum. Imo quod in uno aut respectu unius videtur nocivum et vituperabile, in alio aut respectu alterius est proficuum atque laudabile: sicut araneæ sunt cibi avicularum quarumdam, et venena nonnulla sunt homini medicinæ.

Si pulchritudinem intueamur cœlorum, solis ac planetarum, præsertim spirituum supernorum, præcipue in gratuitis ac gloriæ donis, et maxime pulchritudinem mundi ac corporum electorum post diem judicii; poterimus aliquantulum speculari quam speciosus sit Deus omnipotens in se ipso. Præterea, si superexcellentissimus Deus tantam pulchritudinem ponit in modica carnis mortalis parte, puta in hominis facie, ut delectemur et inspiciendo vix satiemur, quam incomparabiliter pulcherrimus est Deus altissimus in se ipso, et quam incomparabiliter delectabilissimum est eum in se ipso clare et immediate conspicere? Beati igitur mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt.33 Miseri vero et prorsus miserrimi, qui propter hæc fœda et vilia, vana, turpia et caduca, tanta se privant felicitate et gloria.

Ex hac consideratione Plato in Timæo disseruit, probans Deum nequaquam constituisse hunc mundum intuendo ad exemplar extraneum: Omnium (inquit) causatorum mundus speciosissimus est; auctor vero ejus, efficientium omnium optimus. Liquet ergo opificem Deum non secundum elaboratum (id est aliunde sumptum) exemplar, universitatis machinam esse molitum. Hinc præelectus et seraphicus ille Dionysius protestatur: Supersubstantiale pulchrum dicitur pulchritudo, quia pulchrificat exsistentia universa secundum propriam singulorum proportionem, et causat universalem omnium harmoniam, ornatum et claritatem, immittitque universitati rerum pulchrificas distributiones fontani radii sui.34 Hinc in prima parte Summæ, quæstione quinta, asserit Thomas:35 Bonum et pulchrum sunt idem in subjecto: utrumque namque super formam fundatur. Sed differunt ratione. Nam bonum respicit appetitum, pulchrum vero vim cognoscitivam: pulchra enim dicuntur, quæ ex sua natura visui placent.

Sequitur: Similique imagine formans, id est, tu, Deus, es « formans », id est distincte producens mundum, « imagine simili », id est sub forma imitante rationem exemplarem quam habet in mente divina. Propter quod omnis creatura est quasi radius sui Creatoris, sicut et omnis effectus vocatur quædam participata suæ causæ similitudo. Hinc Proclus in Elementatione theologica loquitur: Omne producens, similia ad se ipsum ante dissimilia substituit; itemque: Omnis processus efficitur per similitudinem secundorum ad prima.

Perfectasque jubens perfectum absolvere partes. Hic Philosophia tangit quatuor principales inferioris mundi partes, videlicet quatuor elementa, ut sit sensus: Tu, Creator, es « jubens » mundum « perfectum absolvere » et explicare seu explicite repræsentare et exhibere « partes perfectas », id est quatuor elementa, quorum unumquodque est perfectum in genere suo, et una de principalibus partibus universi.

Tu ligas elementa, id est, ea connectis, et unumquodque eorum in loco sibi connaturali locatum conservas ac detines, numeris, id est in numero certo: quia sunt quatuor. Vel « numeris », id est certis et congruis proportionibus: quoniam elementa symbolum habentia, ad invicem proxime collocasti. Ut frigora, id est elementa frigida, utputa terra et aqua, conveniant, id est, comproportionentur ac apte jungantur, flammis, id est calidis elementis, puta igni et aeri. Sic enim ista elementa sunt ad invicem disposita, collocata et juncta, quod elementum maxime simplex, subtile, formale, activum, scilicet ignis, maxime distat ab elemento maxime grosso, materiali, passivo, quod est terra. Rursus, secundum Philosophum secundo de Generatione, in elementis habentibus symbolum, facilior est transitus. Qualitas enim in qua elementa duo conveniunt, symbolum appellatur. Transitus quoque dupliciter vocatur facilior: primo, quia in passo est resistentia minor; secundo, quia pauciora corrumpuntur: ut dum ex aere generatur ignis. Nam aer et ignis conveniunt in calore, terra et aqua in frigore, aqua quoque et aer in humiditate; ignis vero et terra potissime dissonant. Item, ut arida, id est elementa sicca, ut terra et ignis, conveniant in ordine rerum liquidis, id est humidis elementis, ut aquæ et aeri. Et hoc, ne ignis purior, id est aliis elementis simplicior, evolet, id est, ordinem et situm suum excedat; aut pondera, id est moles gravitatis, deducant, id est, ultra congruentiam universi deprimant, terras mersas, id est elementum terræ cum partibus suis: quod dicitur mersum, id est loco infimo positum, vel quoniam pro maxima parte est aquis opertum.

Hæc autem elementa, infinita atque omnipotens sapientia Dei sic collocavit, quod inter ignem et terram, quæ maxime inter se disconveniunt, mediat aqua, symbolum (id est convenientiam) habens in frigiditate cum terra, et cum aere in humiditate; aer quoque, convenientiam habens cum igne in caliditate: et ita in his est propinquitas, contemperatio atque connexio, sicut in speciebus numerorum. Est item in eis temperies in gradu subtilitatis et corporalitatis, seu raritatis et densitatis: quoniam aqua est decies subtilior terra, et aer est decies subtilior aqua, ignis quoque decies subtilior aere; sicque aer est centies subtilior terra, ignis vero pure elementaris, de quo sermo, est millies subtilior terra. Unde consequitur, quod sicut ex uno pugillo terræ fiunt decem pugilli aquæ, ita ex uno pugillo terræ generantur centum pugilli aeris et mille pugilli ignis. Juxta præhabita commiscet et temperat Deus elementa in mixtis. Et totum istud ex verbis Platonis in Timæo sumptum videtur.

Consequenter commendat excellentiam Dei in dispositione, gubernatione et actibus animæ mundi: de qua dictum est supra et modo dicitur.36

Tu, Deus, connectens, id est, conjungens et applicans, animam naturæ triplicis, id est tripartitæ virtutis seu proprietatis et operationis, mediam, id est, inter te creatorem et inferiora mediantem, et in medio consistentem, seu medio modo se habentem (quam tanquam instrumentum omnipotentiæ tuæ applicas, moves ac dirigis ad agendum et prosequendum quæ per eam agenda disposuisti), moventem cuncta quorum ipsa est anima; hanc resolvis, id est, diffundis, extendis, distribuis, per membra consona, id est ei proportionata et convenientia, quæ moventur et suo modo vivificantur ab ea.

Quæ anima secta, id est divisa: non quoad suam essentiam, quæ simplex indivisibilisque consistit, sed quoad operationem. Unde subjungitur: quum glomeravit, id est duplicavit, seu circulariter duxit, motum in duos orbes, id est in orbem planes et aplanes, seu in primum mobile et sphæram illi suppositam, quæ movetur motu raptus primi mobilis, meat, id est, in actu suo procedit et spiritualiter transit, contemplando ac practice considerando quæ operatur, reditura in semet, id est ad se ipsam conversura per actus interiores, sicut in libro de Causis asseritur propositione quintadecima: Omnis sciens qui scit essentiam suam, est rediens ad essentiam suam reditione completa. Circuitque, id est, undique pensat, mentem profundam, id est divinæ et increatæ mentis ordinationem, intentionem, propositum, quatenus juxta ejus imperium agat ac moveat: ideo subditur, et convertit, id est revolvit, cœlum imagine simili, id est modo conformi imperio divinæ voluntatis, imitando exemplar mentis æternæ, juxta cujus dispositionem omnia agit quæ agit.

Circa ista multi multa dixerunt et conscripserunt, videlicet quid sit anima mundi. Et quidam dixerunt, quod per animam mundi intelligatur Spiritus Sanctus. Qui quum sit verus Deus, non potest anima mundi vocari, imo nec alicujus rei, nisi metaphorice seu per similitudinem quamdam, quomodo scriptum est, Juravit Dominus Deus in anima sua;3738 et alibi, Juravit Deus per animam suam. Qui rursus loquitur per Jeremiam: Si steterint Moyses et Samuel coram me, non est anima mea ad populum istum.39 Sic quoque quidam philosophi dixerunt Deum altissimum esse animam mundi. Unde quarto de Civitate Dei recitat Augustinus: Varro acutissimus auctor dixit: Hi soli videntur advertisse Deum, qui tradiderunt eum esse animam motu et ratione mundum regentem. Idem dicit Apuleius sensisse Socratem et ejus discipulos. Quod si intelligatur de anima proprie dicta, quæ scilicet sit forma substantialis et constitutiva pars rei, nullatenus verum est. Imo hoc esset incidere in perniciosum errorem hæresimque dicentium quod Deus sit formale esse omnium: quocontra dicunt Henricus et alii quidam theologi, quod Deus est singularitas quædam; atque in libro de Causis asseritur, quod causa prima est per se maxime hæc, et per suam puram bonitatem individua. Quum enim intelligentia tantæ sit excellentiæ quod suæ naturæ repugnat esse actum formamque corporis per informationem, incomparabiliter plus repugnat hoc invariabili, superexaltatæ ac perfectissimæ primæ causæ. Idcirco, quod divinus Dionysius perhibet Deum esse omnium rerum esse ac vitam, intelligendum est per modum prædicationis causalis, quoniam Deus est causa totius esse ac vitæ universorum.40

Alii vero per animam mundi intellexerunt quemdam omnium rerum vigorem. Quod est obscure prolatum. Aut enim intelligitur de vigore extrinseco, causante et conservante, aut de vigore intrinseco. Primum non potest dici: quoniam ille vigor est potissime Deus (juxta illud in Hymno, Rerum, Deus, tenax vigor), aut aliqua substantia separata, aut cœlum seu motus ipsius, de quo octavo dicitur Physicorum, quod est quasi quædam vita et vis omnium inferiorum. Quorum nulli competit proprie esse animam mundi, imo nec animam, quum anima proprie sit rei animatæ forma substantialis. Insuper nullus rerum vigor intrinsecus potest vocari anima mundi: quia aut esset vigor accidentalis, qui non est substantia rei, nec pars substantiæ; aut vigor substantialis, qui est intrinseca et constitutiva pars rei: nulla autem hujuscemodi forma substantialis eadem numero est aut esse potest in toto mundo et in omnibus principalibus partibus ejus.

Quidam vero dixerunt, animam mundi esse primam et summam animam nobilem, quam dixerunt animam primi mobilis. Sed dato quod illa anima sit, non tamen potest dici anima mundi, nisi per similitudinem quamdam, in quantum per motum sui orbis causat vitam et motum in inferioribus, in genere causæ efficientis instrumentalis; nec anima illa extenderet se realiter extra proprium orbem.

Nulla quoque opinionum istarum loquitur de anima mundi sicut de ea hic loquitur Philosophia, et sicut de ea Plato locutus est, ex cujus dictis Philosophia ista accepit. Itaque advertendum, quia tertiodecimo de Civitate Dei recitat Augustinus: Animam mundi Plato dixit ab intimo medio terræ, seu centro, usque ad cœli summa et extrema diffundi atque extendi per numeros musicos, ut sit iste mundus animal maximum, beatissimum, sempiternum, cujus anima perfectam sapientiæ beatitudinem obtineret, nec proprium corpus relinqueret. Hæc B. Augustini recitatio concordat verbis Platonis, in primo Timæi dicentis: Nec fas (id est conveniens) erat bonitati præstanti quidquam facere nisi pulchrum; eratque certum tantæ (id est summæ) Divinitati, nihil eorum quæ sequuntur hebes et non intelligens, esse melius intelligente, intellectum vero non nisi animæ provenire. Hac igitur reputatione intellectu in anima posito, et anima in corpore collocata, totum animantis mundi ambitum cum veneranda illustratione composuit: ex quo apparet sensibilem mundum animal esse intelligens divinæ prudentiæ sanctione.

Quocirca sciendum, quod Platonici sectando Platonem posuerunt tres divinas ac supremas substantias: Deum videlicet omnium patrem, νοῦν, et animam mundi. Unde decimo de Civitate Dei Augustinus disseruit: Plotinus Platonicus disputans de tribus principalibus substantiis, ponit Deum patrem, et mentem paternam, id est mentem ex patre manantem, et animæ naturam, id est animam mundi. Similiter Porphyrius Platonicus ponit tria, videlicet, Deum patrem, Deum filium, quem nominat mentem paternam, et medium utriusque, quem obscure expressit.

JOANNES. — De hac positione quid sentis tu?

DIONYSIUS. — Nullatenus sentio mundum sensibilem esse unum simpliciter, neque quod sit vere et proprie animatus aut animal. Ad quod multæ rationes accipi possunt ex dictis S. Thomæ in Summa contra gentiles, libro secundo;41 nec ipsa elementa apta sunt informari ab anima, præsertim ab anima intellectuali, qualis esset anima mundi. Præterea, secundum Platonem, unumquodque corpus cœleste, hoc est quælibet sphæra cœlestis, unusquisque planeta et quælibet stella habet propriam animam intellectivam: siquidem stellas dixit non esse fixas in cœlo, sed moveri in eo choreamque ducere, sicut moventur pisces in aqua et aves in aere. Quod si ita est, non apparet quod anima mundi posset esse etiam actus et forma seu anima corporum illorum cœlestium: alioqui in eisdem corporibus essent duæ animæ intellectivæ. Iterum, quum corpora cœlestia et elementa ab invicem specifice distinguantur, habeantque formas proprias substantiales ab invicem specie differentes, non apparet quod ultra hæc habeant eamdem animam intellectualem omnibus eis communem. Amplius, motus corporum cœlestium a philosophis præcipuis adscribuntur animabus eorum aut intelligentiis, non ergo animæ mundi; nec propter causandum motum illum oportet ponere hujusmodi animam. Rursus, mundus non est quid unum simpliciter, sed aggregative: in quo sunt tot species et individua animalium corporumque cœlestium et specierum universi. Non ergo convenit ei unam animam habere. Præterea, in libro de Causis, non anima mundi, sed anima nobilis, per quam ibi intelligitur anima cœli, dicitur tres operationes habere: quod in hoc metro dicitur « triplicis » esse « naturæ ». Cur ergo hoc animæ mundi tribuitur? Sic quippe habetur tertia propositione libri de Causis: Omnis anima nobilis tres habet operationes, puta animalem, intellectualem, et divinam.

JOANNES. — Istis satis consentio. Et nonne putas esse contra fidem, ponere animam mundi? Et si sic, cur Boetius sub nomine Philosophiæ eam sic ponit?

DIONYSIUS. — Non solum Boetius, sed etiam vir valde magnæ scientiæ, Gilbertus Porretanus episcopus, qui diu post Boetium fuit, videlicet tempore S. Bernardi, in libro suo de Sex principiis nominat animam mundi, quasi sentiens esse ponendam. Præterea non reor quod Plato posuit animam mundi esse animam totius mundi per informationem, sicut nos ponimus animam rationalem esse humani corporis ἐντελέχειαν et formam. Imo nec animam rationalem dixit hominis formam informantem actum intrinsecum; sed posuit corpori eam uniri sicut motor conjungitur mobili, et nauta navi. Denique qui ponunt in homine unam tantum formam substantialem, utputa animam rationalem, diversas dicunt hominis partes ab anima illa diversimode actuari et vivificari. Ossa enim, capilli et ungues, vegetativam, non sensitivam sortiuntur ab anima vitam. Proportionabiliter ergo potuit dicere Plato diversa mundi corpora ab anima illa diversimode actuari ac perfici. Nempe, ut octavo de Civitate Dei asserit Augustinus, Platonis sententiæ de rebus magnis, non facile perspici possunt. Unde quum istam materiam non intelligam resolutorie ac perfecte, non audeo assertive judicare de ea. Fateor tamen, quod non videtur dictis concordare Sanctorum, præsertim secundum quod sonat. Nec certus sum, quod Boetius et præfatus Gilbertus sumant animam mundi ut Plato. Quid autem de animatione cœlestium corporum videatur censendum, supra expressi.42

Consequenter Philosophia commendat Omnipotentem de productione et dispositione rationalium animarum irrationaliumque formarum, dicens: Tu, Deus, provehis, id est, desuper ducis cœlitusque emittis, animas vitasque minores, id est animas rationales vitales, inferiores anima mundi, causis paribus, id est ex causis cœlestibus consimilibus animæ mundi, in quantum causæ illæ universales dispositive et instrumentaliter cooperantur ad animæ infusionem, corpus præparando, seu animam deducendo; vel « causis paribus », id est ex eadem sapientia, bonitate et omnipotentia qua et animam illam superiorem formasti et adduxisti. Vel per « animas » intelligit animas rationales, et per « vitas minores », animas brutorum. Et tu aptans, id est, convenienter applicans, animas sublimes, id est rationales immortalesque animas, curribus levibus, id est vehiculis altis et splendidis, non terrenis et ponderosis, seris, id est, diffundis, spargis et seminas animas istas, in cœlum terramque, collocando virtuosas in cœlis, et corporibus organizatis animas infundendo.

Quas animas rationales ad te conversas, id est, tibi finaliter adhærentes teque perfecte colentes, lege benigna, id est adimplendo legem divinam ac naturalem, facis reverti ad te post separationem a corpore, ut remunerentur a te beatifica visione, et collocentur in regione Beatorum cœlesti. Quas angeli sancti reducunt ad te mox dum separantur a corpore, si sint satis perfectæ et puræ: alioqui ad tempus purgantur, et purgatæ ascendunt. Ideo subditur: igne reduci, id est, igne tribulationis in vita præsenti, vel igne purgatorii post hanc vitam, eas reducente dispositive ad te, quemadmodum et Apostolus ait: Salvæ erunt; sic tamen quasi per ignem. Electi quippe in præsenti per adversa disponuntur ad gratiæ incrementum ac gloriæ adeptionem; in quibus si quid restat purgandum, purgatur in alia vita: sicque ignis est redux, id est reducens. Potest quoque per ignem reducem intelligi caritas, de qua loquitur Dominus: Ignem veni mittere in terram; et quid volo, nisi ut accendatur?43 Atque Apostolus: Si linguis hominum loquar et angelorum, caritatem autem non habeam, nihil mihi prodest.44 De igne autem afflictionis purgante fatentur probati: Transivimus per ignem et aquam, et eduxisti nos in refrigerium.45

Denique, quamvis anima rationalis creando infundatur, id est, simul creetur ac infundatur, seu in ipsa sua passiva creatione corpori infundatur; nihilo minus dicitur desuper mitti, quia a summo Deo producitur et descendit, juxta illud Jacobi: Omne datum optimum et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum.4647 Verumtamen Philosophia rursus videtur hic loqui juxta morem Platonicorum, et sequi traditionem Platonis, qui dixit universas animas rationales simul creatas, atque in stellis comparibus collocatas, ita quod tot fuerint conditæ quot sunt stellæ, et illinc eas deferri ad corpora tempore opportuno, per lumina tanquam vehicula, dirigentibus et exsequentibus superioribus causis cœlestibus. Propter quod quidam hoc loco reprehenderunt Boetium.

Ad quod poterit dici, quod loquendo velut Plato, hæc ipse spiritualius intelligit quam verba hæc sonant, ut currus leves mystice exponantur pro sustentatione et deductione Dei benevola, ac gratiosis vehiculis atque auxiliis, sicut in Psalmo: Currus Dei decem millibus multiplex; et in Isaia: Mittam ex eis qui salvati fuerint, ad gentes in mare, in Africam et Lydiam, in Italiam et Græciam; et adducent omnes fratres vestros in equis, et in quadrigis, et in lecticis, et in mulis, et in carrucis.48 Per quæ vehicula S. Hieronymus etiam ad litteram intelligit angelorum præsidia. Constat autem, quod Boetius nullatenus sensit omnes animas simul creatas, neque ita in stellis locatas.

Quidam vero excusant Boetium pariter et Platonem, dicendo quod illa non fuit Platonis opinio.49 Quocirca dicendum, quod illa utique fuit Platonis positio, et contra eum Aristoteles disputat sæpe, probans quod in eodem composito actus non præcedit potentiam, seu forma materiam. Hinc decimo de Civitate Dei testatur Augustinus: Platonici dixerunt, mundum et deos ac animas rationales Deo esse coæternos, et tamen ab illo esse creatos. Idem patet ex verbis Platonis in Timæo, ubi effatur: Conditor universitatis Deus observanda hæc et exsequenda jubet causis cœlestibus sancitque tali oratione: Dii deorum, quorum opifex idem paterque ego, hujus universi generis sementem (id est seminalem causam) ego faciam, vobisque tradam; vos cetera exsequi par est, ita ut immortalem cœlestemque naturam (id est animam rationalem) post dissolutionem animæ et corporis recipiatis. Coagmentataque mox universæ rei machina, delegit animas stellarum numero pares, singulasque singulis comparavit, easque vehiculis competentibus superimpositas, universæ rei naturam spectare jussit; et leges immutabilis decreti edocuit. Quæ si perturbationes frenarent ac subjugarent, justam et alacrem vitam haberent; si vincerentur ab illis, injustam et laboriosam. Et victricibus quidem, ad comparis stellæ contubernium sedemque reditum patere, acturis deinceps vitam beatam; victas vero, pœnas et rejectiones pati in deteriora. Hæc et multa consimilia Plato ibidem ac alibi introducit: quæ et ex Elementatione theologica Procli possent probari; verum hæc reor sufficere.

Præterea animas brutorum Plato asseruit immortales, et transire de corpore ad corpus. Dixit quippe, quod anima esset numerus movens se ipsum. Quod non intellexit de numero qui est in genere quantitatis, sed qui est in prædicamento substantiæ: quoniam omnem animam dixit continere in se materiale et formale principium, et constare ex eodem et diverso. Sensum quoque dixit esse vim activam potius quam passivam: sicque hujusmodi animabus conveniret operari et manere ex se. Sed in his rationabilior visa est, et a Christianis amplius approbata, Aristotelis philosophia. Si enim animæ rationales præexsisterent suis corporibus, et exsistentes in stellis haberent scientias et virtutes sibi innatas, unio cum corpore corruptibili esset eis in detrimentum.

Deinde, præmissis istis divinæ majestatis præconiis tanquam præambulis, oratio sequitur.

O Pater, id est tu, Deus, omnium primus auctor, cui nomen et ratio patris excellentissime competunt, quum a te sit omnis fecunditas, omnis paternitas, universa causalitas (unde ad Ephesios ait Apostolus, Ex quo omnis paternitas in cœlo et in terra nominatur), da menti humanæ et omni homini rationali conscendere sedem augustam, id est thronum gloriæ tuæ præclarum, imperialem ac nobilem, seu tui ipsius majestatem: ad quam sedem conscenditur per contemplationem et ferventem amorem excellentiæ ac residentiæ tuæ et judiciariæ potestatis.

Denique multis creaturis convenit esse sedem illocalis et incircumscriptibilis Dei: in quibus ipse morari et requiescere perhibetur, qui nusquam verius magisque proprie quam in se ipso habitat ac quiescit, sicut fatetur Apostolus, Lucem habitat inaccessibilem. Et ut S. Dionysius loquitur: Ipse est lux et regio lucis. Cujus supersplendidissima, infinita et prorsus incomprehensibilis luminositas nuncupatur divina caligo, in qua ipse habitare censetur, ut in epistola ad Dorotheum Dionysius fatur. Et in epistola ad Caium: Divinæ (inquit) tenebræ operiuntur omni lumini, et absconduntur omni cognitioni, propter invisibilem et impenetrabilem propriæ claritatis splendorem. Hinc secundo Paralipomenon Salomon ait: Dominus dixit ut habitaret in caligine. Iterum, sedes Dei est cœlum, præsertim cœlum empyreum. Unde in Isaia dixit: Cœlum mihi sedes est. Sed et infimus chorus angelorum supremæ hierarchiæ, specialiter dicitur sedes et thronus Dei: qui chorus tanta gaudet tranquillitate, quod in eo Dominus residere et per eum sua judicia fertur decernere. Hinc in Psalmo dicitur: Sedisti super thronum, qui judicas justitiam. De alio quoque choro angelico in libro cantatur Psalmorum: Qui sedes super Cherubim, manifestare.50 Sic et anima justi sedes sapientiæ nuncupatur. Hinc Hebræos hortatur Apostolus: Adeamus cum fiducia ad thronum gratiæ.51

Potest quoque sic legi: « Da menti conscendere sedem » angustam, id est subtilem et strictam, hoc est apicem mentis ac quietem internam ac abditam, utputa mysticam visionem, pectoris pacem, et contemplationis secretum: quod est solitudo interior, in qua intus auditur cum mente sermocinatio Dei, qui ait, Ducam eam in solitudinem, et loquar ad cor ejus.52 Hæc solitudo, est mentis depuratio, simplificatio, et mera abstractio a rebus creatis et sensibilium formis omnique dispersione inani. De quibus primo Mysticæ theologiæ capitulo divinus Dionysius cohortatur: Tu, puer Timothee, circa mysticas visiones te ipsum relinque et cetera universa, et in caliginem intra, in qua vere est Deus. Iste ascensus, est a sensatis et imaginatis ad divina et intelligibilia mentem levare, et supergressis relictisque creaturis, in solo Creatore quiescere.53545556575859606162

Da quoque lustrare, id est circuire, fontem boni, id est te ipsum, qui es origo, causa et fons omnis boni, tam naturæ quam gratiæ ac gloriæ. Verum, quum Deus sit æternaliter incircumscriptus, quomodo potest mens ipsum circuire? Et respondendum, quod mens creata circuit Deum, non ipsum intra se terminando, aut sub certis limitibus concludendo, sed undique per circuitum ipsum quærendo, et ipsum in universis suis effectibus contemplando, sicut ait Psalmista, Synagoga populorum circumdabit te; itemque, Magnus et terribilis super omnes qui in circuitu ejus sunt.

Da etiam defigere (id est stabilire ac profundare) in te visus conspicuos animi, id est intuitus interiores claros et gratiosos ac sapientiales, ex dono sapientiæ et fide illuminata progredientes, sicut ait Apostolus: Nos autem revelata facie gloriam Dei speculantes, in eamdem imaginem transformamur a claritate in claritatem. Visus quoque animi conspicui, sunt oculi mentales desuper illustrati donis Spiritus Sancti ad speculandum mirabilia legis divinæ. Propter quod orat vir sanctus: Revela oculos meos, et considerabo mirabilia de lege tua; Apostolus quoque: Pater gloriæ det vobis spiritum sapientiæ in agnitione ejus, illuminatos oculos cordis vestri. Luce reperta, id est claritate gratiæ tuæ adepta et agnita atque a te nobis infusa, quam orando quærimus invenire; luce etiam intellectus naturali inventa, id est rite discreta et abstracta ab involutione phantasmatum et tenebris vitiorum: de qua loquimur Deo, Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine. Hinc per Isaiam dicitur menti: Excutere de pulvere, id est, te ipsam excute et eleva de materialibus et rebus carnalibus ad divina. Potest etiam exponi de luce increata, quam reperimus dum ejus gratiosam præsentiam cordialiter affectamus, juxta illud: Sitivit anima mea ad Deum fortem, vivum. De qua superserenissima et supersuavissima luce ait Michæas: Quum sedero in tenebris, Dominus lux mea est; et educet me in lucem sempiternam, et videbo justitiam ejus. De qua fertur in prima S. Joannis Canonica: Deus lux est, et tenebræ non sunt in eo ullæ.

Disjice, id est, diversimode dejice et dissipa radio sapientiæ tuæ, nebulas, id est ignorantias et errores ac passionum caligines, et pondera, id est desideria prava, terrena et carnalia, deorsum trahentia (imo in æternæ damnationis profundum mergentia, juxta illud ad Timotheum: Qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem et laqueum diaboli, et desideria multa inutilia et nociva, quæ mergunt homines in interitum et perditionem), terrenæ molis, id est substantiæ. Hinc dicitur ad Hebræos: Deponamus omne pondus et circumstans nos peccatum. Atque mica, id est, cor nostrum perfunde, illustra, adorna, splendore tuo, id est jubare gratiæ tuæ, imo et per Unigenitum tuum, qui est splendor gloriæ, candor lucis æternæ, et speculum immaculatum majestatis divinæ: quemadmodum orat vir sapiens, Miserere nostri, Deus omnium, et ostende nobis lucem miserationum tuarum. Unde Isaias promittit: Si glorificaveris Dominum, implebit splendoribus animam tuam.

Tu namque serenum, id est ipsa superessentialis serenitas infinitaque puritas in te ipso, et dum mentem visitas, doces, ungis, inhabitas, protinus fugit omnis distortio, turbulentia, inquietudo, distractio, anxietas, amaritudo, turbatio et caligo. Propter quod in libro Sapientiæ dicitur: O quam bonus et suavis est, Domine, spiritus tuus in omnibus! Et in Psalmo: Quam magna multitudo dulcedinis tuæ, Domine! Tu requies tranquilla, id est quies pacifica, mentibus piis, quibus es causa internæ quietis et objectum totius tranquillitatis: quoniam creasti nos propter te, et inquietum est cor nostrum quousque pertingat ad te. Ideo dixit contem-

Mich. vii, 8, 9.

1 Joann. i, 5.

1 Tim. vi, 9.

Hebr. xii, 1.

Ibid. i, 3; Sap. vii, 26.

Eccl. xxxvi, 1.

Is. lviii, 13, 11.

Sap. xii, 1.

Ps. xxx, 20.

Ps. vii, 8.

Ps. lxxxviii,

II Cor. iii, 18.

Ps. cxviii, 18.

Ephes. i, 17, 18.

Ps. iv, 7.

Is. lli, 2.

Ps. xli, 3. plator sublimis : Ad me ipsum anima mea conturbata est;63 et, In pace in id ipsum dormiam et requiescam;64 itemque, Pax multa diligentibus legem tuam. Istud experiuntur viri devoti, vere interni et sancti religiosi, etiam in præsenti. Quibus per Isaiam Deus promisit : Erit opus justitiæ pax, et cultus justitiæ silentium, et securitas usque in sempiternum; et sedebit populus meus in pulchritudine pacis, et in tabernaculis fiduciæ, et in requie opulenta.65

Te cernere clare per speciem, est finis, id est summa et ultima nostra perfectio ac vera felicitas. Quo constat, quod beatitudo in actu intellectus consistit, sicut et Christus testatur, Hæc est vita æterna, ut cognoscant te verum Deum :66 prout de ipso dictum est sæpius.

Tu es principium, id est primum ens et originale universorum exordium :67 qui in Apocalypsi locutus es, Ego sum Alpha et Omega, principium et finis, primus et novissimus :68 principium sine principio, sicut et finis cujus nullus est finis. Vector, id est ad omne bonum ductor et ad omne meritum tractor, sicut in Evangelio protestaris : Nemo venit ad me, nisi Pater meus traxerit eum.69 Cui et Sponsa ait in Canticis : Trahe me post te.70 Dux : cui ait devotus, Deduc me, Domine, in via tua;71 et de quo in libro Sapientiæ legitur, Justum deduxit Dominus per vias rectas.72

Recte ergo assimilamur infantulis, qui nisi ducantur, errant et cito labuntur : ita et nos, nisi ducamur et teneamur a Domino. Cui ait electus, beneficia Dei advertens : Tenuisti manum dexteram meam, et in voluntate tua deduxisti me.73 Semita. Tu enim es via per quam, veritas in qua, vita ad quam gradimur.74 Tu via, quoniam nos te imitari oportet, qui per Moysen præcepisti :75 Estote sancti, quoniam ego sanctus sum. Propter quod monet Apostolus : Imitatores Dei estote sicut filii carissimi.76 Et Salvator ait : Diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos; et eritis filii Altissimi, quia ipse benignus est super ingratos et malos.77

Et tu idem es terminus ad quem, et finis finiens, summe et ultimate perficiens, qui solus potens es contentare et quietare cor nostrum, quum sis bonum omnifarie infinitum omniformiterque perfectum : tu, inquam, finis objectalis. Multipliciter demum accipitur finis. Primo, ultima pars rei, ut finis terræ seu agri; vel potius ultimum rei, sicut punctus est lineæ finis : ultima autem pars continui dividi potest. Secundo, consumptio seu corruptio rei : prout mors dicitur finis vitæ. Tertio, id cujus gratia seu propter quod aliquid fit : et sic beatitudo et Deus est finis noster. De quo ait Propheta : In Deo salutare meum et gloria mea; Deus auxilii mei, et spes mea in Deo est.78

Footnotes

  1. Ps. xvii, ↩

  2. Sap. VIII, 1. ↩

  3. Cf. p. 119 B et s., 278 A et s., 306 B et s. ↩

  4. Eccle. I, 4. ↩

  5. Joann. I, 10. ↩

  6. Is. XXXIII, 22. ↩

  7. Cf. t. I, p. 13 D et s. ↩

  8. Gen. II, 1-25. ↩

  9. Cf. t. XXII, p. 4 C et s., 166 B et s. ↩

  10. Cf. t. XXII, p. 26 B et s. ↩

  11. Job xxxvi, 26. ↩

  12. De Divin. nom. c. iv ↩

  13. Cf. t. XX, p. 126 B' s., 146 B' s.; XX, 462 C' et ↩

  14. Ps. ci, 28. ↩

  15. Num. xxi, 19. ↩

  16. Prov. XVI, 4. ↩

  17. Gen. 1, 2. ↩

  18. Sent. lib. II, dist. 12 E. ↩

  19. Job XL, 10. ↩

  20. Eccli. xvi, 1. ↩

  21. Cf. Summa part. 1, q. 67, art. 1 t. XXII, p. 28 C. ↩

  22. Cf. t. XXII, p. 4 C ets. ↩

  23. Is. XL, 14. ↩

  24. Rom. XI, 34-36. ↩

  25. Joann. 1, 3. ↩

  26. art. 1. ↩

  27. art. 3 ad 2um. ↩

  28. Cf. t. XX, p. 393 A et s. ↩

  29. Joann. 1, 3, 4. ↩

  30. Ps. xxxv, 10. ↩

  31. Eccli. 1, 5. ↩

  32. Cant. 1, 15. ↩

  33. Matth. v, 8. ↩

  34. De Divin. nom. c. iv. ↩

  35. art. 4 ad 1um. ↩

  36. Cf. p. 306 A'. ↩

  37. Jer. li, 14. ↩

  38. Amos vi, 8. ↩

  39. Jer. xv, 1. ↩

  40. De Divin. nom. c. 1. ↩

  41. cap. 90. ↩

  42. Cf. p. 52 B' et s. ↩

  43. Luc. XII, 49. ↩

  44. I Cor. XIII, 1, 3. ↩

  45. Ps. LXV, 12. ↩

  46. Jacob. I, 17. ↩

  47. I Cor. III, 15. ↩

  48. Is. LXVI, 19, 20. ↩

  49. Ps. LXVII, 18. ↩

  50. Ps. LXXIX, 2. ↩

  51. Hebr. IV, 16. ↩

  52. Osee II, 14. ↩

  53. Ephes. III, 15. ↩

  54. Sap. VII, 27. ↩

  55. Ps. IX, 5. ↩

  56. Is. LXVI, 1; ↩

  57. Act. VII, 49. ↩

  58. II Par. vi, 1; ↩

  59. III Reg. viii, 12. ↩

  60. Epist. i. ↩

  61. De Divin. nom. c. iv. ↩

  62. I Tim. vi, 16. ↩

  63. Ps. xli, 7; iv, 9. ↩

  64. Ps. cxviii, 165. ↩

  65. Is. xxxii, 17, 18. ↩

  66. Joann. xvii, 3. ↩

  67. Cf. p. 210 D', 295 A', 360 D. ↩

  68. Apoc. i, 8; xxii, 13. ↩

  69. Joann. vi, 44. ↩

  70. Cant. i, 3. ↩

  71. Ps. lxxxv, 11. ↩

  72. Sap. x, 10. ↩

  73. Ps. lxxii, 24. ↩

  74. Joann. xiv, 6. ↩

  75. Lev. xi, 44; xix, 2. ↩

  76. Ephes. v, 1. ↩

  77. Luc. vi, 27, 35. ↩

  78. Ps. lxi, 8. ↩

Chapter 124 of 199