Skip to the text

Articulus 27

DIFFICULTATUM HUJUS METRI NONI PROPOSITIO AC BREVIS ABSOLUTIO.

JOANNES. — Aliqua mihi dubia circa præhabita oriuntur. Primo, quomodo sine periculo valeat inter doctores tanta esse diversitas circa intellectum Scripturæ canonicæ, cujus veritas cadit directe sub fide.

DIONYSIUS. — In his quæ directe cadunt sub fide, summa concordia est inter Catholicos : ut quod omne ens citra Deum est a Deo, et quod mundus non fuit ab æterno. Verumtamen circa expositionem intelligentiamque Scripturæ, est frequenter diversa opinio. Nam et Græci doctores, etiam sancti, ut Athanasius, Gregorius Nazianzenus, Chrysostomus, Cyrillus, et etiam Damascenus, dicunt angelos omnes diu ante mundum sensibilem esse creatos. Augustinus vero atque Gregorius Papa et posteriores Latini dicunt oppositum. Sic et angelos esse creatos, est de fidei necessitate; an vero in caritate et gratia, et qualiter ab invicem distinguantur, opinabile est, et inde opiniones sunt variæ. Sic et in principio Deum creasse cœlum et terram, necesse est credere;1 qualiter autem hoc ipsum sit intelligendum, variam habet opinionem. Postquam vero Ecclesia aliquid inde determinavit, non est amplius licitum aliter opinari.

JOANNES. — Quomodo cuncta creata dicuntur mobilia, quum dicat Averroes, intelligentiam loco et operatione esse immobilem?

DIONYSIUS. — Quidquid sit de verbis illis Averrois, quæ etiam sunt contra articulum Parisiensem, tamen solutio quæstionis patet ex dictis in expositione versiculi : « Stabilisque manens, das cuncta moveri ».2 Motus enim in verbis his multum extense accipitur. Porro ad intelligendum resolute ac clare, qualiter omnis creatura sit modo aliquo mobilis, oportet scire, quod in Metaphysica Aristoteles ait, quod actus et potentia dividunt ipsum ens, suntque in omni genere entis, ita quod in omni ente creato inveniuntur actus et potentia : quod intelligendum est de potentia passiva. Et sicut formæ est movere et agere, materiæ vero moveri et pati; sic in verbis prætactis actus sumitur multum extense, non prout idem est quod actus seu actio, sed pro natura seu re cujus est in aliud agere et illud movere. Atque ut ait Philosophus, actus est principium transmutandi (id est aliquo modo movendi, perficiendi alterandive) alterum in quantum alterum. Potentia vero est realitas aliqua cujus est aliunde moveri, alterari aut perfici : unde, secundum Philosophum, est principium transmutandi ab altero secundum quod alterum. Hinc Deus dicitur actus purus, id est natura seu forma non informans, in se ipsa tam infinite perfecta ut sibi nequaquam conveniat ab alio moveri, alterari, perfici, aut quidquam recipere : imo econtrario ejus est cetera universa producere, movere, alterare, perficere. Sicque omni creaturæ competit mobilitas, mutabilitas, dependentia aliqua, ratione suæ potentialitatis : imo et vanitas quædam, in quantum ex nihilo est, juxta illud Ecclesiastæ, Vanitas vanitatum, et omnia vanitas.3 Quæ vanitas, secundum Alexandrum super primum et secundum Sententiarum, non est nisi quædam defectibilitas a vero et incommutabili esse.

JOANNES. — Bona responsio : ex qua multa possunt intelligi quæ non quæsivi; ex qua etiam melius quam ante intelligo quomodo intelligendum sit quod duodecimo Metaphysicæ Philosophus probat et asserit, Deum esse purum actum.

DIONYSIUS. — Concordat et id quod Jacobus asserit de eodem :4 Apud quem non est transmutatio, nec vicissitudinis obumbratio.

JOANNES. — Quia dixisti, omnium rerum creatarum ideam esse in Deo, secundum quod aliquid divinæ perfectionis participant; quæro ergo an etiam materia prima secundum se considerata et ut pura potentia, habeat in Creatore ideam. Et videtur quod non, quum ut sic, nihil actualitatis, nihil perfectionis includat : ergo nequaquam imitatur Creatorem, qui purus est actus.

DIONYSIUS. — Ad hoc Thomas in prima parte Summæ suæ, quæstione quintadecima, respondet :5 Quoniam Plato posuit materiam non esse creatam, asseruit eam non habere ideam. Sed quia materia vere creata est, non tamen nuda, neque per se stans, sed simul cum forma ; ideo habet ideam in Deo : non tamen aliam ab idea compositi, quia secundum se non habet esse nec cognoscibilitatem (et ita, secundum alios, est quasi coideata). Porro, quod S. Thomas affirmat, materiam secundum Platonem non esse creatam, etiam alii multi dicunt, imo et S.67 Ambrosius in suo Hexaemeron; et idem allegat Magister Sententiarum, libro secundo. Quibus objicitur, quod Proclus Platonicus ex documentis Platonis ait in sua Elementatione :8 Extremum entium est simplicissimum, sicut et primum, quia a solo primo processit. Per extremum quippe seu ultimum entium intelligit materiam primam, quam dicit esse simplicissimam per totius actualitatis exclusionem, quemadmodum primum entium, utputa Deum, dicit simplicissimum per totius potentialitatis carentiam : et hoc est quod Aristoteles asserit, Deum esse purum actum; et ita hoc fuit a Platone probatum ante Aristotelem. Hinc in eadem Elementatione Proclus denuo contestatur : Ex his manifestum est, quod materia ex uno subsistens, entis secundum se est expers speciei. Et post pauca : Materia omnium subjectum exsistens, ex omnium causa processit. Hinc etiam Plato posuit bonum ante ens, sicut et S. Dionysius in libro de Divinis nominibus, ubi tractat de bono prius quam de ente.9

JOANNES. — Ergo secundum Platonem materia est creata.

DIONYSIUS. — Non aliud video. Quidam autem ista concordant distinguendo de creatione : quorum responsio videtur inepta. Nihilo minus Plato in primo Timæi disseruit : Hæc est mens meæ sententiæ, esse nunc et ante mundi sensibilis productionem tria hæc, videlicet opificem et ideam atque materiam. Ibi tamen non dicit tria illa consistere increata. Imo ex verbis illis quidam sumpserunt occasionem dicendi, quod Plato testatus est Deum fecisse mundum intuendo ad exemplar seu ideam extra se : quod penitus falsum est, quum (sicut jam patuit in Timæo) ex intentione probaverit, quod Deus nequaquam respexit ad exemplar extra se aut aliunde acceptum.10 Attamen Plato dixit, materiam ante mundi productionem fluxisse a Deo.

JOANNES. — Quomodo verum est quod ex Augustino allegasti, Porphyrium posuisse Deum patrem, et Deum filium, et tertium utriusque medium?11 An Porphyrius deitatem Filii Dei cognovit?

DIONYSIUS. — Magni Platonici dixerunt a summo Deo fluxisse quamdam mentem sublimem, in qua omnium creaturarum species relucerent, et esse præ cunctis creatis Deo valde consimilem ac dilectam (quam et aliquando Deum et Dei unigenitum nominabant), non tamen esse verum Deum Patri consubstantialem, sicut nos credimus. Ex qua positione postmodum orta est impiissimi Arii hæresis, prout Thomas in Summa contra gentiles hæc plenius refert.12

Footnotes

  1. Gen. 1, 1. ↩

  2. Cf. p. 368 ↩

  3. Eccle. 1, 2. ↩

  4. Jacob. 1, 17. ↩

  5. art. 3 ad 3um. ↩

  6. Cf. p. 372 B'. ↩

  7. Cf. t. XXI, p. 89 C' ets. ↩

  8. dist. 1 A. ↩

  9. Cf. t. XIX, p. 367 A' et s. ↩

  10. Cf. p. 374 C'. ↩

  11. Cf. p. 377 B'. ↩

  12. lib. IV, c. 6. ↩

Chapter 125 of 199