Prosa 10
QUONIAM igitur quæ sit imperfecti, quæ etiam perfecti boni forma, vidisti; nunc demonstrandum reor, quonam hæc felicitatis perfectio constituta sit. In quo illud primum arbitror inquirendum, an aliquod hujusmodi bonum, quale paulo ante definisti, in rerum natura possit exsistere, ne nos præter rei subjectæ veritatem cassa cogitationis imago decipiat. Sed quin exsistat, sitque hoc veluti quidam omnium fons bonorum, negari nequit. Omne enim quod imperfectum esse dicitur, id diminutione perfecti imperfectum esse perhibetur.1 Quo fit ut si in quolibet genere imperfectum quid esse videatur, in eo perfectum quoque aliquid esse necesse sit : etenim perfectione sublata, unde illud quod imperfectum perhibetur, exstiterit, ne fingi quidem potest. Neque enim ab diminutis inconsummatisque natura rerum cepit exordium; sed ab integris absolutisque procedens, in hæc extrema atque effeta dilabitur. Quod si (uti paulo ante monstravimus) est quædam boni fragilis imperfecta felicitas, esse aliquam solidam perfectamque non potest dubitari. — Firmissime, inquam, verissimeque conclusum est.
— Quo vero (inquit) habitet, ita considèra. Deum rerum omnium principem, bonum esse, communis humanorum conceptio probat animorum : nam quum Deo nihil melius excogitari queat, id quo melius nihil est, bonum esse quis dubitet? Ita vero bonum esse Deum ratio demonstrat, ut perfectum quoque bonum in eo esse convincat. Nam ni tale sit, rerum omnium princeps esse non poterit. Erit enim eo præstantius aliquid perfectum possidens bonum : quod hoc prius atque antiquius esse videatur; omnia namque perfecta, minus integris priora esse claruerunt. Quare ne in infinitum ratio prodeat, confitendum est, summum Deum, summi perfectique boni esse plenissimum. Sed perfectum bonum veram esse beatitudinem constituimus : veram igitur beatitudinem in summo Deo sitam esse necesse est. — Accipio, inquam, nec est quod contra dici ullo modo queat.
— Sed quæso (inquit) te, vide quam id sancte atque inviolabiliter probes, quod boni summi summum Deum diximus esse plenissimum. — Quonam (inquam) modo? — Ne hunc rerum omnium Patrem, illud summum bonum quo plenus esse perhibetur, vel extrinsecus accepisse, vel ita naturaliter habere præsumas, quasi habentis Dei habitæque beatitudinis diversam cogites esse substantiam. Nam si extrinsecus acceptum putes, præstantius id quod dederit, eo quod acceperit, existimare possis. Sed hunc esse rerum omnium præcellentissimum, dignissime confitemur. Quod si natura quidem inest, sed est ratione diversum; quum de rerum principe loquamur Deo, fingat qui potest, quis hæc diversa conjunxerit. Postremo, quod a qualibet re diversum est, id non est illud a quo intelligitur esse diversum. Quare quod a summo bono diversum est sui natura, id summum bonum non est : quod nefas est de Deo cogitare, quo nihil constat esse præstantius. Omnino enim nullius rei natura suo principio melior poterit exsistere : quare quod omnium principium sit, id etiam sui substantia summum esse bonum, verissima ratione concluserim. — Rectissime, inquam. — Sed summum bonum beatitudinem esse concessum est. — Ita est, inquam. — Igitur, inquit, Deum esse ipsam beatitudinem necesse est confiteri. — Nec propositis (inquam) prioribus refragari queo, et ab illis hoc illatum consequens esse perspicio.
— Respice, inquit, an hinc quoque idem firmius approbetur, quod duo summa bona quæ a se diversa sint, esse non possunt. Etenim quæ discrepant bona, non esse alterum quod sit alterum, liquet : quare neutrum poterit esse perfectum, quum alterutri alterum deest. Sed quod perfectum non sit, id summum non esse manifestum est. Nullo igitur modo quæ summa sunt bona, ea possunt esse diversa. Atqui et beatitudinem et Deum, summum bonum esse collegimus : quare ipsam necesse est summam esse beatitudinem, quæ sit summa Divinitas. — Nihil, inquam, nec reipsa verius, nec ratiocinatione firmius, nec Deo dignius concludi potest.
— Super hæc, inquit, igitur veluti geometræ solent, demonstratis propositis, aliquid inferre, quæ πορίσματα ipsi vocant; ita ego quoque tibi veluti corollarium dabo. Nam quoniam beatitudinis adeptione fiunt homines beati, beatitudo vero est ipsa Divinitas, Divinitatis adeptione fieri beatos manifestum est. Sed uti justitiæ adeptione justi, sapientiæ sapientes fiunt; ita Divinitatem adeptos, deos fieri, simili ratione necesse est. Omnis igitur beatus, deus; sed natura quidem unus, participatione vero nihil prohibet esse quamplurimos. — Et pulchrum (inquam) hoc, atque pretiosum, sive πόρισμα, sive corollarium vocari mavis.
— Atqui hoc quoque pulchrius nihil est, quod his annectendum esse ratio persuadet. — Quid? inquam. — Quum multa, inquit, beatitudo continere videatur, utrumne hæc omnia unum veluti corpus beatitudinis quadam partium varietate conjungant, an sit eorum aliquid quod beatitudinis substantiam compleat, ad hoc vero cetera referantur? — Vellem, inquam, id ipsarum rerum commemoratione patefaceres. — Nonne, inquit, beatitudinem bonum esse censuimus?2 — Ac summum quidem, inquam. — Addas (inquit) hoc omnibus licet: nam eadem sufficientia summa est, eadem summa potentia, reverentia quoque, claritas et voluptas, beatitudo esse judicatur. Quid igitur? Hæccine omnia bona, sufficiëntia, potentia, ceteraque, veluti quædam beatitudinis membra sunt, an ad bonum veluti ad verticem cuncta referuntur? — Intelligo, inquam, quid investigandum proponas; sed quid constituas, audire desidero. — Hujus rei discretionem sic accipe. Si hæc omnia beatitudinis membra forent, a se quoque invicem discreparent: hæc est enim partium natura, ut unum corpus diversa componant. Atqui hæc omnia idem esse monstrata sunt: minime igitur membra sunt. Alioqui ex uno membro beatitudo videbitur esse conjuncta: quod fieri nequit. — Id quidem, inquam, dubium non est; sed id quod restat, exspecto. — Ad bonum vero cetera referri palam est: idcirco enim sufficientia petitur, quoniam bonum esse judicatur; idcirco potentia, quoniam id quoque esse creditur bonum; idem de reverentia, claritudine, jucunditate conjectare licet. Omnium igitur expetendorum summa atque causa bonum est. Quod enim neque re neque similitudine ullum in se retinet bonum, id expeti nullo modo potest; contraque, etiam quæ natura bona non sunt, tamen si esse videantur quasi vera bona sint, appetuntur: quo fit uti summa, cardo atque causa expetendorum omnium, bonitas esse jure credatur. Cujus vero causa quid expetitur, id maxime videtur optari: veluti si salutis causa quispiam velit equitare, non tam equitandi motum desiderat, quam salutis effectum. Quum igitur omnia boni gratia petantur, non illa potius quam bonum ipsum desiderantur ab omnibus. Sed propter quod cetera optantur, beatitudinem esse concessimus: quare sic quoque sola quæritur beatitudo. Ex quo liquido apparet, ipsius boni et beatitudinis unam atque eamdem esse substantiam. — Nihil video cur dissentire quispiam possit. — Sed Deum veramque beatitudinem unum atque idem esse monstravimus. — Ita est, inquam. — Secure igitur concludere licet, Dei quoque in ipso bono, nec usquam alio, sitam esse substantiam.
Footnotes
Chapter 126 of 199