Articulus 28
EXPOSITIO PROSÆ HUJUS DECIMÆ.
FUSA oratione ad Deum devota pro illuminatione superna ad contemplandum sinceriter totius beatitudinis fontem, jam Philosophia, quasi desuper exaudita, elevat aciem mentis ad superaltissimum illud objectum, per naturales rationes pulchre probando quid ipsum sit. Nec est hic specialis difficultas; et rationes hic contentæ, in scriptis scholasticorum doctorum copiose habentur.
Quamvis autem omnis cognitio et contemplatio divinorum in hac vita possibilis, obscura ac modica sit comparatione beatificæ contemplationis Sanctorum in patria (propter quod, teste Apostolo, Videmus nunc per speculum in ænigmate);1 attamen per respectum humani intellectus imbecillitatis præsentisque status dejectionis, aliqua contemplatio hujus exsilii vocatur serena, sublimis ac fervida: imo ecstatica, mentem contemplantis in superamabilissimum et superpulcherrimum ac superdilectissimum Deum rapiens et absorbens. De qua non est modo dicendum per singula. Ait ergo Philosophia:
Quoniam igitur quæ sit imperfecti, quæ etiam perfecti boni forma, vidisti: id est, quia tu, Boeti, jam ex mea informatione intellexisti « quæ sit forma », id est species, ratio, proprietas, « boni imperfecti, quæ etiam » sit forma boni « perfecti », id est veræ et plenæ felicitatis formalis, quæ definita est, quod sit status omnium bonorum aggregatione perfectus;2 et item « boni perfecti », id est summi et incommutabilis boni, quod solum est absolute perfectum, et vocatur beatitudo objectalis, quia in ipso sicut in summo proprioque objecto, fonte et causa, consistit plena et essentialis felicitas omnis mentis creatæ. Nunc demonstrandum reor, id est demonstrative probandum. Probatio quippe seu argumentatio duplex est, vel potius triplex. Una per necessarias et insolubiles rationes, sive sumatur per media a priori, sive a posteriori: et ista appellatur probatio demonstrativa. Alia est per quasdam persuasiones, ut per locum a simili. Tertia habet se medio modo, et nominatur discursus probabilis: ut sunt argumenta Thomæ quibus probat, quod in rebus creatis esse realiter differt ab essentia, et argumenta Henrici quibus probat et tenet contrarium. Quonam hæc felicitatis perfectio constituta sit, id est, in quo objecto, in quo actu, seu in quo loco consistat perfecta ista felicitas.
In quo processu hujus prosæ illud primum arbitror inquirendum, an aliquod hujusmodi bonum, quale paulo ante definisti, id est, definitive novisti, meque definire fecisti, et per approbationem esse dictasti, in rerum natura possit exsistere, ne nos præter rei subjectæ veritatem, id est, ne non exsistente vere, realiter subjecto seu genere scibili, utputa summo bono, de quo hic agitur et tractatur, cassa imago, id est inanis atque phantastica similitudo seu species, cogitationis, qua tale bonum esse putatur, decipiat.3
Sed quin exsistat, sitque hoc veluti quidam omnium fons bonorum, nequit ne- gari, id est, rationabiliter nemo potest negare, quod tale bonum actualiter sit in rerum natura, vel potius super omnem rerum naturam, quoniam in vicesima secunda propositione libri de Causis habetur : Causa prima est super omne nomen quo nominatur, quia non pertinet ei imminutio, nec complementum solum, quoniam ipsa est bonitas cui non est finis, et implet omne sæculum bonitatibus : verumtamen omne sæculum non recipit de illa bonitate nisi secundum modum suæ potentiæ. Hinc decimo de Civitate Dei loquitur Augustinus : Deus est fons nostræ beatitudinis, et ipse omnis appetitionis est finis; ad eum dilectione tendimus, ut in ipso feliciter quiescamus : bonum etenim nostrum nullum est aliud quam illi cohærere. Ideo dixit Psalmista : Mihi autem adhærere Deo bonum est, ponere in Domino Deo spem meam;4 Jeremias quoque in Threnis : Pars mea Dominus, dixit anima mea; bonus est Dominus sperantibus in eum, animæ quærenti illum.5
Deinde subditur hujus ratio. Omne enim quod imperfectum esse dicitur, id diminutione perfecti imperfectum esse perhibetur, id est, per hoc et ob id asseritur imperfectum, quoniam deficit a perfecto, ita quod imperfectionem habet adjunctam ac diminutionem respectu perfecti : propter quod comparatione illius dicitur imperfectum, sicut potestas militis respectu potestatis principis militiæ.
Quo fit, id est, ex quo sequitur, ut si in quolibet (id est in quocumque) genere, id est communitate seu ambitu rei, imperfectum quid esse videatur : sicut in genere substantiæ intellectualis, multum imperfecta est anima rationalis, imo ita se habens in genere illo, quemadmodum materia prima in ordine rerum, ut dixit Averroes; in eo genere perfectum quoque aliquid esse necesse sit : sicut in genere calidorum, ignis perfecte est calidus. Hinc probat Philosophus, quod in omni genere primum, est potissimum et perfectum in genere illo, atque mensura sequentium, ita quod posteriora in genere illo tanto plus habent de perfectione in genere sui, quanto propinquiora et similiora sunt illi primo. Etenim perfectione sublata, id est ponendo quod non sit aliquid perfectum ac primum, unde illud quod imperfectum perhibetur, exstiterit, ne fingi quidem potest, id est, nec rationabiliter nec apparenter poterit quis excogitare a quo ente seu causali principio fluxerit tale imperfectum. Nempe, ut in primo Timæi loquitur Plato, Nihil fit cujus ortum non legitima causa et ratio præcedat aliqua. Hoc est quod fertur in Job : Nihil in terra sine causa fit.6
Neque enim ab diminutis inconsummatisque natura rerum cepit exordium, id est, exsistentia rerum, ordo ac species, nec efficienter neque formaliter sumpsit initium ab ente imperfecto, quum nihil agat nisi secundum quod est in actu, et aliquo modo perfectum, atque perfectius suo effectu : quod in libro de Causis et Elementatione Procli copiose ac evidenter ostenditur. Sed ab integris absolutisque procedens, in hæc extrema atque effeta dilabitur : id est, natura rerum « procedens », id est, primordium sui esse suique ordinis habens, « ab integris » et « absolutis », id est a causis seu principiis non diminutis nec imperfectis, « dilabitur in hæc extrema atque effeta », id est, tandem pertingit, descendendo per species universi et ordinem, usque ad infima et non causalia, quæ tam imperfecta consistunt quod nec sibi similia nec aliud quid valent causare : nam ut ait Philosophus, Unumquodque perfectum est, dum sibi simile potest producere. Idcirco vocantur « effeta », id est extra fetum seu sine fructu.
Nihilo minus in evangelica lege supernaturali, desuper data, sancta virginitas, quæ implet cœlum, præfertur conjugio, quod replet terram :7 quanto magis illegitimæ prolificationi? Cujus contrarium scripsit Jovinianus, turpis (quamvis acutus) hæreticus. Contra quem scripsit gloriosus ac cœliformis Hieronymus. Verum istud ignoraverunt pagani: ideo Athenienses arguerunt et immolare [naturæ] coegerunt Platonem, quia in virginitate permansit, ut sanctus recitat Augustinus in libro de Vera religione. Hinc, secundum Apostolum, Sapientia hujus mundi stultitia est apud Deum.8
Præterea, quod ait Philosophia, « ab integris absolutisque », dupliciter potest intelligi. Primo, de attributis divinæ naturæ, hoc est de omnipotentia, sapientia bonitateque Dei; vel de ideis et exemplaribus rationibus mentis divinæ: quæ sunt velut formales et effectivæ causæ omnium rerum. Et quamvis in se realiter unum et idem sunt et summæ simplicitatis, tamen pluraliter exprimuntur, vel propter diversitatem suorum effectuum (quemadmodum misericordia Dei una et simplex in se, pluraliter designatur, dum psallitur, Misericordias Domini in æternum cantabo), vel propter respectum et relationem ad diversa creata:9 quæ relatio, ex parte Dei est solum relatio rationis, realis vero ex parte creaturæ. Juxta hunc modum ait Apostolus ad Romanos:10 Invisibilia Dei per ea quæ facta sunt intellecta, conspiciuntur. Ubi per invisibilia Dei, secundum expositores, intelliguntur invisibiles Dei proprietates, quæ sunt, sapientia, potentia ejus, etc. Secundo, per integra et absoluta possunt intelligi summæ ac perfectissimæ creaturæ, videlicet substantiæ separatæ, seu angeli, a quibus ordo entium inchoatur formaliter, ita quod et ipsæ in hoc ordine continentur, solusque superessentialis et incomprehensibilis Deus est extra et supra omnem ordinem rerum, ut etiam Avicenna et Algazel contestantur.
Denique, secundum utramque expositionem intelligi potest quod ad Hebræos ait Apostolus: Fide intelligimus aptata esse sæcula, ut ex invisibilibus visibilia fierent.11 Sic quoque in verbis istis innuitur ordo rerum: quia ex invisibili sapientia, potentia, bonitate, prius factæ sunt invisibiles creaturæ, utputa angeli (prius, inquam, non tempore, sed natura, id est ordine dignitatis, quia priores, id est præstantiores, sunt corporalibus rebus); rursus, ex invisibilibus, id est post invisibiles creaturas, ordine jam præfato, visibilia facta sunt: imo et multa visibilia, scilicet mixta, præsertim irrationabilia et mineralia, quorum formæ de potentia materiæ educuntur a cœlestibus corporibus, et eorum motoribus generantur. Nam et teste Philosopho, etiam hominem generat homo et sol. Et ita in his innuitur rerum ordo: quoniam quæ Deo sunt similiora et propinquiora, prius facta dicuntur. Unde Proclus fatetur: Omnis causa superior similia ante dissimilia substituit. Et juxta Philosophum, Unumquodque producit simile sibi.
Quod si (pro quia) uti paulo ante monstravimus, id est, sicut prosis præhabitis probavimus, est quædam boni fragilis imperfecta felicitas, id est, quum sit quædam terrena prosperitas transitoriorum bonorum, puta divitiarum, honorum, potestatis, famæ atque deliciarum sæculi hujus;12 esse aliquam solidam perfectamque non potest dubitari, id est, nemo rationabiliter potest de jure ambigere quin sit aliqua perfecta et firma beatitudo, quamvis multi de facto dubitent inde, imo et negant hoc. Ad hoc respondet Boetius: Firmissime, inquam, verissimeque conclusum est, id est, valde firmiter, vere ac insolubiliter intulisti propositum.
Consequenter Philosophia ostendit in quo constitutum sit et consistat hoc summum et beatificum bonum.
Quo vero (inquit) habitet, ita considera: id est, « vero » (pro sed) ego Philosophia dico, « Considera ita » ut subditur, « quo habitet », id est, in quo inveniatur et sit. Deum rerum omnium principem, bonum esse, communis humanorum conceptio probat animorum: id est, communis conceptio omnis intellectus humani concorditer « probat » et approbat hoc, quod Deus summus, qui est omnium entium princeps, causa prima et rector, sit bonus. De quo undecimo Metaphysicæ ait Philosophus : Entia nolunt male disponi; pluralitas principum mala : unus ergo princeps. Quem naturaliter et eminentissime bonum esse, omnes sapientes, tam philosophi quam theologi, concorditer docent. Qui et tantæ est bonitatis ut ejus comparatione alius nullus sit bonus, sicut in Evangelio ait Salvator :13 Nemo bonus nisi solus Deus. Quod et probant philosophi : quoniam quidquid perfectionis est in causatis et creatis, multo excellentius est in prima causa. De qua duodecimo theoremate Elementationis theologicæ loquitur Proclus : Omnium entium principium et prima causa est bonum.
Præterea advertendum, quod communis conceptio animi, nuncupatur propositio per se nota; atque ut alibi, hoc est libro de Hebdomadibus, tangit Boetius, tales animi conceptiones sunt duplices : quædam omnibus notæ, ut quod omne totum majus est sua parte; quædam vero solis sapientibus per se notæ censentur, ut incorporalia non esse in loco commensurative. Rursus, communis conceptio animi duplex est : quædam enim communis et indifferens est ad omnem scientiam, ut de quolibet esse vel non esse; quædam specialiter determinatam concernit scientiam, ut in mathematica, si ab æqualibus æqualia abstrahantur, quæ remanent exstant æqualia.
Nam quum Deo nihil melius excogitari queat (nam Deus est ens omnino perfectum : quod necessario est infinitum, non quantitativa extensione, sed formali et intensiva perfectione; talique infinito « nihil melius » aut majus potest excogitari), id quo melius nihil est, id est nullum ens, bonum esse quis dubitet? id est, de hoc nemo ambigere merito debet, quum et comparativus positivum præsupponat et aliquid superaddat.
Ita vero bonum esse Deum ratio demonstrat, ut perfectum quoque bonum in eo esse convincat, id est, insolubiliter probet. Propter quod etiam Alphorabius et Theophrastus Peripatetici probaverunt, quod prima causa est bonitas pura, omnifarie simpliciterque perfecta. De qua in libro de Causis et Proclo asseritur, quod omnes virtutes finitæ dependent a principio infinito, quod est virtus virtutum, cujus perfectio nescit finem.
Nam ni tale sit, id est, nisi esset bonum perfectum, rerum omnium princeps esse non poterit, id est præsidens primus ac summus. Erit enim eo præstantius aliquid, id est, sequeretur quod aliud aliquid esset dignius eo, perfectum possidens bonum, id est, continens in se bonitatem omnino perfectam. Quod hoc prius atque antiquius esse videatur : id est, recte apparebit, quod illud perfectum possidens bonum, erit « prius hoc » dignitate et « antiquius » duratione, si res dicantur factæ de novo ex fluitante materia, seu omnia simul in tempore, aut magis cum tempore. Verumtamen antiquitas proprie non convenit bono perfecto, quum sit incommutabile et æternum; sed improprie, in quantum omne tempus includit omnique tempori coexsistit, ut infra patebit : sicque in Daniele legitur, Antiquus dierum sedit, id est, Deus æternus majestative ad judicandum resedit.14 Omnia namque perfecta, minus integris priora esse claruerunt : id est, cuncta entia « perfecta », sive sint perfecta simpliciter, sive in certo genere, « claruerunt », id est, clare probata sunt et esse innotuerunt, « priora », id est digniora, « minus integris », id est imperfectioribus in suo genere.
Quare ne in infinitum ratio prodeat, id est, ne argumentatio aut ascensus procedat in infinitum, confitendum est, id est concedendum, summum Deum, summi perfectique boni esse plenissimum, id est, quod summus et verus Deus sit absolute plenus bonitate summa atque perfecta, ita tamen quod in ipso omnimodo idem sit ipse, et id quo plenus esse asseritur, præsertim in his quæ absolute, non relative, ad intra ei conveniunt : ideo aptius dicitur Deus esse bonitas perfecta et summa, quam plenus seu plenissimus hujusmodi bonitate.
Sed perfectum bonum veram esse beatitudinem constituimus, id est probavimus: ita quod beatitudo objectalis, est bonum increatum, per se subsistens, simpliciter ac infinite perfectum, et omnium fontale ac causale principium; beatitudo vero formalis mentium creatarum, est bonum creatum, accidentale, perfectum in genere, utputa optima actio optimæ potentiæ ac virtutis. Veram igitur beatitudinem in summo Deo sitam esse, id est consistere, necesse est. Quod dupliciter verum est. Primo, de increata beatitudine, qua superbeatissimus Deus in se ipso invariabiliter et infinite beatus est: quæ est in ipso, quemadmodum sapientia, pulchritudo, dulcedo sua in ipso est; estque idem quod ipsemet Deus. Secundo, de vera illa beatitudine intellectualium creaturarum, quæ in solo Creatore consistit. Propter quod decimo Ethicorum ait Philosophus, quod felicitas contemplativa sita est in speculatione optimi speculabilis. Ad hoc respondet Boetius: Accipio, inquam, nec est quod contra dici ullo modo queat.
Consequenter Philosophia declarat quæ dixit.
Sed quæso (inquit) te, id est, Philosophia dixit, Rogo te, o Boeti, vide, id est considera, quam id sancte (id est religiose seu devote et pure) atque inviolabiliter probes, id est commendes, quod boni summi summum Deum diximus esse plenissimum. Ad quod Boetius: Quonam modo, inquam, est? id est, qualiter intelligendum est hoc?
Ad quod Philosophia: Ne hunc rerum omnium Patrem, illud summum bonum quo plenus esse perhibetur, vel extrinsecus accepisse, vel ita naturaliter habere præsumas, quasi habentis Dei habitæque beatitudinis diversam cogites esse substantiam: id est, sic istud intellige, « ne præsumas », id est, ut non audeas æstimare, « Patrem hunc omnium rerum », id est Deum universorum creatorem, « vel accepisse extrinsecus », id est aliunde, « bonum illud summum quo perhibetur », id est dicitur, « esse plenus, vel ita habere » illud « naturaliter », id est ex sua natura aut naturali proprietate, « quasi », id est tanquam, « cogites », id est sentias, « substantiam », id est essentiam, « Dei habentis » beatitudinem, et « beatitudinis habitæ », id est possessæ ab eo, « esse diversam », id est realiter differentem. Hoc namque derogaret simplicitati divinæ; et secundum hoc, essentia Dei in se et ex se esset imperfecta ac indigens. Idcirco subjungitur:
Nam si extrinsecus acceptum putes, id est, si senseris Deum aliunde accepisse summum bonum, præstantius id quod dederit, eo quod acceperit, existimare possis: id est, ex primo illo inconveniente dato seu concesso, sequeretur et istud, quod posses « existimare id quod dederit », id est datorem illum qui contulerit Deo summum bonum, esse « præstantius », id est digniorem, « eo quod acceperit », id est Deo, qui acceperit ab alio bonum hoc. Sed hunc, scilicet verum Deum, esse rerum omnium præcellentissimum, dignissime, id est cum omni reverentia ac rationabilissime, confitemur.
Quod si natura quidem inest, id est, si Deo ex sua natura convenit habere summum bonum, sed est ratione diversum, id est, ipsum summum bonum « est diversum ratione », id est ex rationabili causa realiter distinctum a Deo; quum de rerum principe loquamur Deo, id est, ex quo jam loquimur de vero Deo, qui est universorum principium primusque princeps, fingat qui potest, quis hæc diversa conjunxerit, scilicet Deum, et bonum ab eo realiter differens. Quasi dicat: Hoc nemo potest excogitare, quoniam implicat contradictionem, quum de ratione Dei sit esse primum bonum et perfectum, nec alicujus indigere, nec quidquam de novo posse accipere.
Ad quod subditur alia ratio. Postremo, quod a qualibet (id est quacumque) re diversum est realiter, id non est illud a quo intelligitur, id est, vere cognoscitur, esse diversum. Intellectus etenim est verorum. Quare quod a summo bono diversum est sui natura, id est essentialiter, id summum bonum non est: quod nefas (id est impium et blasphemum) est de Deo cogitare cum consensu, quo nihil constat esse præstantius. Omnino enim nullius rei natura suo principio melior poterit existere, id est, nequaquam potest essentia aliqua esse perfectior « suo principio » primo, principali, effectivo, totali. Quod addo, quoniam multis modis unum vocatur alterius rei principium: nam et materia est rei naturalis principium, et tamen natura ejus specifica est melior quam materia; punctus quoque est principium lineæ. Quare quod omnium principium sit, id est causa principaliter effectiva, id etiam sui substantia, id est propria natura ac dignitate, summum esse bonum, verissima ratione concluserim. — Rectissime, inquam ego Boetius. — Sed summum bonum beatitudinem esse concessum est.15 — Ita est, inquam.
— Igitur, inquit, id est, Philosophia ex hoc concludit, Deum esse ipsam beatitudinem necesse est confiteri, loquendo de beatitudine increata; Deus vero non est beatitudo nostra, nec beatitudo creata, nisi causaliter et objective. — Nec propositis (inquam) prioribus refragari queo, id est, reluctari non valeo huic consequentiæ, « prioribus », id est præmissis et præinductis rationibus, « propositis » oculo mentis, id est bene consideratis; et ab illis hoc illatum consequens esse perspicio, id est, clare intueor « hoc illatum », id est conclusionem istam illatam, quod scilicet Deus est ipsa beatitudo, « esse consequens », id est necessario sequi, « ab illis » prioribus.
Deinde Philosophia confirmat probata, et ostendit non posse dici, quod sint plura summa bona substantialiter diversa.
Respice, inquit, id est, Philosophia dixit, O Boeti, « respice » oculo cordis, an hinc quoque, id est utrum ex rationibus jam inductis, idem firmius approbetur, id est, multum efficaciter deducatur et concludatur, quod duo summa bona quæ a se diversa sint, id est substantialiter distincta, esse non possunt. Etenim quæ discrepant bona, id est bona ab invicem substantialiter differentia, non esse alterum quod sit alterum, liquet, id est, certum est quod unum eorum non sit aliud. Quare neutrum, id est nullum eorum, poterit esse perfectum, quum alterutri alterum deest, id est, quum perfectio, imo tota et infinita unius perfectio, desit alteri. Sed quod perfectum non sit, id summum bonum non esse manifestum est. Nullo igitur modo quæ summa sunt bona, ea possunt esse diversa. Hæc ratio est communis, et etiam continetur in libro de Causis; soletque sic formari: Si duo aut plura sunt summa bona seu veri Dei, aut in omnibus conveniunt, nec in aliquo distinguuntur: et ita non essent duo, nec diversa, imo neque similia, quum similitudo sit rerum differentium eadem qualitas; sed essent penitus unum et idem. Aut distinguuntur in aliquo: sicque id in quo distinguuntur deest alteri; et ita nullum eorum est vere perfectum. Atqui, id est certe, et beatitudinem et Deum, summum bonum esse collegimus, id est, conclusimus quod tam increata beatitudo quam verus Deus, sit summum bonum. Quare ipsam necesse est summam esse beatitudinem, quæ sit summa Divinitas.
Ad quod Boetius: Nihil, inquam, nec reipsa verius, nec ratiocinatione firmius, nec Deo dignius concludi potest: id est, nihil potest inferri magis verum quam ista conclusio, nec ulla probatio est efficacior ista, nec quidquam plus pertinet ad dignitatem ac honorificentiam Dei, quam istud, scilicet quod Deus est talis ac tantus quod nec habet nec habere potest parem neque majorem.
Deinceps Philosophia ex dictis infert corollaria duo.
Super hæc, inquit, igitur veluti geometræ solent, demonstratis propositis, ali- quid inferre, quæ πορίσματα ipsi vocant : id est, sicut « geometræ », id est periti in geometria (quæ est ars mensurandi rerum dimensiones, estque species mathematicæ; et dicitur a γῆ, quod est terra, et μέτρον, quod est mensura), « solent inferre », id est concludere, « aliquid », et per modum corollarii adjicere « propositis », id est intentis, « demonstratis », id est sufficienter probatis (mathematica quippe, quum circa quantitates versetur, quæ subjacent sensui, certitudinem habet præcipuam) : « quæ » postposita tempore « ipsi » geometræ « vocant πορίσματα », a πόρος, quod est foramen parvum seu apertura, quoniam sicut lux ingreditur per aperturas atque illuminat domum, ita per hujusmodi proposita demonstrata, lux veritatis eorum quæ inferuntur ex illis, intrat mentes studiosorum. Ita ego quoque tibi veluti corollarium dabo, videlicet istud :
Nam quoniam beatitudinis adeptione fiunt homines beati, sicut adeptione sapientiæ sapientes, et acquisitione albedinis fiunt albi (formæ namque accidentales denominant sua subjecta), beatitudo vero est ipsa Divinitas : quod verum est de beatitudine objectali et increata, non de beatitudine formali, quæ inest Beatis et eos denominat; Divinitatis adeptione fieri beatos manifestum est, id est, clarum est homines « fieri beatos adeptione », id est participatione, « Divinitatis », id est alicujus divinæ perfectionis : non quod Deitas multiplicetur, mutetur, aut aliquid formaliter ac inhæsive perficiat; sed suam perfectionem communicat, producendo quosdam effectus sibi imitative consimiles.
Sed uti justitiæ adeptione justi, sapientiæ sapientes fiunt, id est, sicut homines fiunt justi ac sapientes adipiscendo justitiam ac sapientiam; ita Divinitatem adeptos, id est Deitatis imitativam participationem sortitos, deos fieri, juxta sensum mox exprimendum, simili ratione necesse est, ita quod participatio illa denominat eos, juxta illud in Psalmo :16 Ego dixi,
Dii estis. Unde in Evangelio ait Salvator : Illos dixit deos, ad quos sermo Dei factus est.17
Omnis igitur beatus, deus est, non plene et naturaliter, sed imitative et participanter. Propter quod subditur : sed natura quidem unus, id est, per veram deitatis naturam non est nisi unus verus Deus (qui in Deuteronomio testatur, Videte quod ego sim solus, et non sit alius Deus præter me);18 participatione vero nihil prohibet, id est, inconveniens non est, esse quamplurimos, id est valde multos deos, hoc est divinos et Deo per gratiæ dona consimiles, quemadmodum in secunda sua epistola sacratissimus ait Petrus : Per Christum maxima et pretiosa nobis promissa Deus donavit, ut per hæc efficiamini divinæ consortes naturæ.19 Hinc ad Moysen Dominus ait in Exodo :20 Constitui te deum Pharaonis; et rursus, Diis non detrahes :21 ubi per deos intelliguntur prælati ac judices, de quibus in eodem libro jubetur, Dominus domus applicabitur ad deos.22 Juxta hunc modum, ut recitat Augustinus in libro de Trinitate, quidam hæreticus negans Christum esse verum Deum, asseruit : Non invideo Christo facto deo, quum et ego, si velim, possim fieri deus.
Denique non solum participatione beatitudinis, sed etiam aliarum divinarum perfectionum, homines fiunt dii et divini : quemadmodum excellenter devoti, fervidi, sapientes, dii vocantur ratione magnæ assimilationis. Quæ assimilatio contingit dupliciter. Primo, per gratiæ dona gratum facientis : sicut viri heroici, id est divini et sancti, dii appellantur. Secundo, per dona gratiæ gratis datæ, præcipue propter principativam auctoritatem, et providentiam paternalem. Hæ quippe sunt duæ proprietates divinæ, aliis præsidere ac providere, ut in libris de Angelica hierarchia et de Hierarchia ecclesiastica divinus Dionysius docet :23 quod etiam in libro de Causis et in Elementatione Procli habetur. Hinc quoque philosophi substantias intellectuales aliquod universale dominium et providentiam quamdam communem habentes super hunc mundum, deos vocabant, ut intelligentias et orbes cœlestes, sidera et planetas.
Denique beatitudo duplex est. Una vitæ præsentis, imperfecta et inchoata: et tamen qui in ea notabiliter eminent, ut viri contemplativi, perfecti, etiam divini ac dii vocantur, propter magnam assimilationem quam habent cum Deo. Alia est beatitudo vitæ sequentis, perfecta et indirupta: quæ mentem creatam Creatori plene assimilat atque deificat. De qua in prima epistola sanctus ait Joannes: Carissimi, nunc filii Dei sumus, et nondum apparuit quid erimus;24 scimus quoniam quum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est.
Itaque similitudinem naturæ cum summa Trinitate habet quilibet homo; similitudinem caritatis et gratiæ habent boni fideles, similitudinem gloriæ omnes Beati, quæ perfecte Deo conformat.
Ad hæc Boetius: Et pulchrum (inquam) hoc atque pretiosum est, id est, doctrina seu propositio ista sincera est et ornata, sine admixtione erroris, estque magni ponderis ac valoris, sive πόρισμα, id est aperturam splendidæ veritatis, sive corollarium vocari ipsum mavis, id est, potius vis. Corollarium autem proprie dicebatur præmium coronæ quo olim remunerabantur victores. Inde transumptive corollarium appellatur evidentia pulchræ propositionis quæ ex præcedentibus quibusdam elicitur, tanquam merces et fructus quidam præcedentis scholasticæ exercitationis. Talis autem propositio recte pulchra vocatur tanquam lux, quemadmodum in Proverbiis Salomon testatur:25 Fili, accipe doctrinam meam, quæ pulchra tibi erit. Qui rursus fassus est: Pretiosior est sapientia cunctis opibus;26 et omnia quæ desiderantur, huic non valent comparari.
Sequitur corollarium secundum: quod per modum quæstionis proponitur, cujus solutio est perpulchra. Ait itaque Philosophia:
Atqui, id est pro certo, hoc quoque pulchrius nihil est in ista materia, quamvis non sit absolute pulcherrimum, quod his annectendum esse ratio persuadet, id est, rationabile motivum hortatur. Ad quod Boetius: Quid, inquam, est hoc? Ad quod Philosophia: Quum multa, inquit, beatitudo continere videatur, id est, ex quo ipsa felicitas, quæ est status omnium bonorum aggregatione perfectus, multa includat, ut dictum est sæpe, utputa opulentiam, potentiam, voluptatem, famam, dignitatem seu honorem, utrumne hæc omnia unum veluti corpus beatitudinis quadam partium varietate conjungant, hoc est, utrum beatitudo constituatur et integretur ex his tanquam ex variis partibus, ita quod beatitudo sit mysticum corpus, et quasi quid totum integrale simile corpori naturali, quod ex partium varietate resultat, an sit eorum aliquid quod beatitudinis substantiam compleat, id est, an aliquod unum ex his sit essentialiter ipsa felicitas, ita quod « compleat », id est, perficiat et includat, « substantiam » (id est essentiam) « beatitudinis » formalis creatæ (quæ est optima operatio virtutis supremæ, utputa sapientiæ ac intellectivæ potentiæ, quæ est suprema vis animæ, ut Augustinus et Aristoteles expresse fatentur, sine qua voluntas est cæca, ignara, præceps, similisque tyranno), ad hoc vero cetera referantur, id est, alia reducantur et ordinentur ad unum illud quod est essentialiter ipsa felicitas?
Ad hoc Boetius: Vellem, inquam, id ipsarum rerum commemoratione patefaceres: id est, ego Boetius « vellem » quod tu Philosophia « patefaceres id », id est, manifestares responsionem et veritatem hujus quæsiti, « commemoratione rerum ipsarum », id est faciendo recitationem de rebus istis, puta de divitiis, voluptate, honore, etc.
Ad quod Philosophia acquiescens, subjungit: Nonne, inquit, beatitudinem bonum esse censuimus? id est, utique « censuimus », id est, judicavimus et asseruimus, « beatitudinem esse bonum ». — Ac summum quidem, inquam, id est, ego Boetius dico, quod judicavimus beatitudinem esse « summum » bonum, præsertim in genere causæ finalis, et inter bona accidentalia hominem formaliter perficientia.
— Addas (inquit) hoc omnibus, id est, Philosophia respondet, O Boeti, « addas hoc », utputa esse summum bonum, « omnibus », id est quinque istis, quæ sunt, divitiæ, voluptas, honor seu dignitas, fama, potestas. Quod autem subjungitur, licet, potest intelligi quasi prolatum ex persona Boetii, et item ex persona Philosophiæ, quoniam sensus est : « Licet », id est, licitum est hoc addi omnibus istis. Subditur enim : nam eadem (supple, beatitudo) sufficientia summa est, eadem beatitudo est summa potentia, reverentia quoque, claritas et voluptas, beatitudo esse judicatur, id est, quodlibet horum censetur esse felicitas, et eadem felicitas quodlibet horum. Quid igitur? id est, quid ergo restat dicendum? Hæccine omnia bona, id est an hæc omnia bona, videlicet, sufficientia, potentia, ceteraque, puta voluptas, claritas, dignitas, veluti quædam beatitudinis membra sunt, id est, an tenendum est, quod sint tanquam spiritualia membra integralesque partes beatitudinis, an ad bonum veluti ad verticem cuncta referuntur, id est, utrum hoc potius est tenendum, quod « referuntur » et ordinantur « ad bonum », id est ad beatitudinem, quæ est bonum supremum, « veluti ad verticem », id est tanquam ad bonum principale ac summum ?
— Intelligo, inquam, id est, ego Boetius video, quid investigandum proponas, id est sensum et vim quæstionis jam motæ; sed quid constituas, id est, quid dicas et ponas esse respondendum ad istud, audire desidero.
— Hujus rei discretionem, id est hujus quæstionis determinationem, sic accipe. Si hæc omnia beatitudinis membra forent, a se quoque invicem discreparent, id est, differrent ac diversa essent ab invicem, sicut in homine manus et pedes. Hæc est enim partium natura, id est proprietas atque conditio, ut unum corpus diversa membra componant, id est, constituant tanquam partes integrales : quemadmodum fundamentum, parietes, tectum, faciunt (id est, materialiter constituunt) unam domum. Atqui, id est certe, hæc omnia idem esse monstrata sunt, id est, jam supra, videlicet nona prosa hujus tertii libri, probatum est, quod hæc quinque spiritualiter sumpta, prout ad beatitudinem veram concurrunt ac pertinent, idem exsistant.27 Minime igitur membra sunt, id est, nequaquam sunt membra felicitatis, sed realiter ipsa felicitas. Alioqui ex uno solo membro beatitudo videbitur esse conjuncta, ex quo unumquodque horum est ipsa felicitas. Quod fieri nequit : quia hoc implicat, quod aliquid componatur seu conjungatur ex uno solo, quum compositio atque conjunctio sit unius cum alio positio seu junctura.
— Id quidem, inquam, dubium non est; sed id quod restat, exspecto, id est, præstolor a te audire prosecutionem responsionis istius.
Ad quod Philosophia : Ad bonum vero cetera referri palam est, id est, constat quod alia ista jam dicta, « ad bonum » (supple, summum), id est ad beatitudinem, referantur, quia nec appetuntur nisi sub ratione boni. Idcirco enim sufficientia petitur, id est, appetitur et obtineri studetur, quoniam bonum esse judicatur, id est, sub ratione boni concipitur : bonum namque est appetitus objectum. Idcirco potentia, id est, ideo activa potentia seu potestas optatur, quoniam id quoque, id est ipsa potestas, creditur esse quid bonum. Idem de reverentia, claritudine, id est de honore ac celebri fama, jucunditate, conjectare licet, id est, licitum est putare : potentia namque non fertur in objectum nisi sub ratione formali objecti, hoc est, nisi in quantum ei competit ratio boni.
Omnium igitur expetendorum summa atque causa bonum est : hoc est, ipsum « bonum » simpliciter dictum, præsertim summum bonum, quod est felicitas, « est summa », id est plenaria comprehensio, « atque causa », id est finalis ratio, « omnium expetendorum », id est optandorum ac desiderabilium a beatitudine distinctorum, quæ ordinantur ad ipsam sicut media ad finem.
Quod enim neque re neque similitudine ullum in se retinet bonum, id est, quod nec realiter nec apparenter in se continet aliquid boni, id expeti, id est optari et quæri, nullo modo potest. Hoc ipsum S. Dionysius quarto capitulo de Divinis nominibus protestatur : Nullus (inquiens) respiciens ad malum operatur, id est, nemo agit aut appetit malum, respiciendo et apprehendendo illud ut malum, sed ut bonum, honestum vel utile aut delectabile. Idem in Ethicis ait Philosophus, et Damascenus libro secundo. Unde in Proverbiis Salomon loquitur : Via stulti recta in oculis ejus, id est, appetitio et operatio iniqui bona sibi videtur. Contraque, id est per oppositum, etiam quæ natura bona non sunt, id est, « quæ » ex sua ratione et specie « non sunt bona », ut et propria abuti libertate ac vanitati vacare, quæ secundum Augustinum in libro Confessionum, delectant : ubi se refert ac deflet in pueritia sua cum sociis suis quadam nocte pira cujusdam furatum, ac in furto illo vehementer delectatum, quum tamen pira essent amara esuique inepta; et quærit ibidem, Quid in forefacto illo delectabat nos pessimos pueros, nisi propria libertas? Unde nunc subditur : tamen si esse videantur quasi vera bona sint, id est, sub ratione, apparentia et colore boni apprehendantur, appetuntur ab insipientibus, in quibus ratio non prædominatur concupiscentiæ et errori. Propter quod ait Apostolus : Carnalis homo non sapit ea quæ Dei sunt. Porro spiritualis homo omnia recte judicat, et pretiosum a vili, verum a falso, bonum a malo discernit: quod tam acceptum est Deo ut per Jeremiam testetur, Si separaveris pretiosum a vili, quasi os meum eris.28
Quo fit uti summa, cardo atque causa expetendorum omnium, bonitas esse jure credatur : hoc est, « quo fit », id est, ex quo contingit, ut « bonitas credatur jure », id est juste ac rationabiliter, « esse summa », id est complementum, ac etiam « cardo », id est voluminis origo radicalis, « atque causa » finalis « omnium expetendorum », id est desiderandorum : ita quod sicut ostium vertitur ac volvitur in cardine, sic appetitus in bono, de uno in aliud se volvendo, et nunc vero, nunc deceptorio bono adhærendo.
Prov. xii, 15.
Cujus vero causa quid (id est aliquid) expetitur, id maxime videtur optari, quum sit ratio cur aliquid appetatur. Ideo dixit Philosophus : Propter quod unumquodque tale, et illud magis. Veluti si salutis (id est sanitatis) causa quispiam velit equitare, non tam equitandi motum desiderat, quam salutis effectum, id est, non tam multum appetit ipsam equitationem, quantum curationem. Magis quippe appetitur finis, quam quod ordinatur ad finem, quoniam finis movet et excitat efficientem ad operandum. Quum igitur omnia boni gratia petantur, id est, quum cetera cuncta desiderentur intuitu atque amore boni finalis, non illa potius quam bonum ipsum desiderantur ab omnibus. Imo minus appetuntur quam bonum finale, dummodo vere optentur, quærantur, agantur propter finem : sicut qui vere Deo obsequitur, magis diligit Deum quam præmium et quam se ipsum, magis quoque appetit bona spiritualia et æterna.
Sed propter quod cetera optantur, id est, propter quod alia sunt optanda, beatitudinem esse concessimus : quare sic quoque sola quæritur beatitudo, id est, sola felicitas principaliter affectatur; et ut ait Philosophus, Ubi unum est propter aliud, totum est quasi unum, quia et media uniuntur in fine. Denique veri et sapientes viatores, veram et æternam beatitudinem super omnia concupiscunt; stolidi
1 Cor. n, 14;
Rom. viii, 5.
1 Cor. n, 15. vero detinentur in via, et mediis magis quam fini (hoc est creaturis magis quam Creatori) inhærent: velut si stultus peregrinus pulchrum conspiciens pratum, figat in via gradum, nec cœptum expleat iter. Ideo loquitur Isaias propheta:29 Semita justi recta est, rectus callis justi ad ambulandum. Prævaricatores vero corruent in viis Domini, ut Osee concinuit propheta.30 Unde et in Proverbiis Salomon est locutus: Justorum semita quasi lux splendens, procedit et crescit usque ad perfectam diem;31 via vero impiorum tenebrosa: nesciunt ubi corruunt, id est, non advertunt quam damnabiliter peccent.
Ex quo liquido apparet, id est, manifeste consequitur, ipsius boni et beatitudinis unam atque eamdem esse substantiam, id est essentiam, ita quod sunt idem in re, quia utrumque est summum et ultimum desideratum: nam et bonum est quod omnia appetunt, felicitatem quoque appetunt universi. Hinc juxta Philosophum, bonum et finis coincidunt. Finis etiam duplex est. Unus est ipsa res maxime concupita, quæ dicitur finis objectalis: sicque finis avari est substantia terrena. Alius est adeptio seu consecutio, possessio seu fruitio rei ita optatæ: sicut finis fornicarii est obscena commixtio seu fœda voluptas.
Ad quod Boetius: Nihil video cur dissentire quispiam possit, id est, nullam video rationem ob quam aliquis possit rationaliter contradicere istis.
Ad quod Philosophia: Sed Deum veramque beatitudinem unum atque idem esse monstravimus, juxta sensum jam sæpius introductum.32 — Ita est, inquam, id est, ego Boetius concedo sic esse.
Et Philosophia: Secure igitur concludere licet, Dei quoque in ipso bono, nec usquam alio, sitam esse substantiam, id est, ex præhabitis tute ac scite infertur, quod essentia Dei sita est, id est constituta, « in ipso bono, nec usquam » in aliquo « alio » a se diverso, sed in summo bono quod ipse est.
Sicque summum bonum est in Deo, et Deus est in summo bono: quoniam ipse sibi soli proportionatus, commensuratus atque plenarie cognitus est. Idcirco, si quæratur ubi ante mundi creationem exstitit Deus, dicendum quod et in semetipso, sicut et modo. Verum de his incomprehensibilibus Dei loquendum est reverenter ac sobrie: alioqui, si aliter inde loquatur homo, præcipitabit se ipsum. Nempe ut in Exodo Moyses scripsit: Si bestia tetigerit montem, lapidabitur.33 Unde in libro Job legitur: Etiam si locutus fuerit homo, devorabitur.34 In quorum figura in Ezechiele habetur: Quum fieret vox super firmamentum, submittebant animalia alas suas, id est contemplationis adspectum.35
Postremo, quomodo quinque præfata sint idem in re, et idem quod ipsa beatitudo, dictum est plenius supra, in expositione nonæ prosæ hujus tertii libri.36
Footnotes
-
I Cor. xiii, 12. ↩
-
Cf. p. 296 B', 303 D'. ↩
-
Cf. p. 362 B. ↩
-
Ps. LXXII, 28. ↩
-
Thren. III, 24, 25. ↩
-
Job v, 6. ↩
-
1 Cor. VII, 38. ↩
-
1 Cor. III, 19. ↩
-
Ps. LXXXVIII, 2. ↩
-
Rom. I, 20. ↩
-
Hebr. XI, 3. ↩
-
Pros. III, VIII. ↩
-
Luc. xviii, 19. ↩
-
Dan. vii, 9. ↩
-
Cf. p. 295 D' et s. ↩
-
Ps. LXXXI, 6. ↩
-
Joann. x, 35. ↩
-
Deut. XXXII, 39. ↩
-
II Petr. I, 4. ↩
-
Exod. VII, 1. ↩
-
Exod. XXII, 28. ↩
-
Ibid. 8. ↩
-
Cf. t. XV, p. 71 C et s., 366 C. ↩
-
1 Joann. III, 2. ↩
-
Prov. XXII, 17, 18. ↩
-
Prov. III, 15. ↩
-
Cf. p. 357 C et s. ↩
-
Jer. xv, 19. ↩
-
Is. xxvi, 7. ↩
-
Osee xiv, 10. ↩
-
Prov. iv, 18, 19. ↩
-
Cf. p. 391 D et s. ↩
-
Exod. xix, 12,13; ↩
-
Hebr. xii, 20. Job xxxvii, 20. ↩
-
Ezech. 1, 25. ↩
-
Cf. p. 357 C et s. ↩
Chapter 127 of 199