Skip to the text

Prosa 11

ASSENTIOR, inquam : cuncta enim firmissimis nexa rationibus constant. — Tum illa : Quanti, inquit, æstimabis, si bonum ipsum quid sit, agnoveris? — Infiniti, inquam : siquidem mihi pariter Deum quoque, qui bonum est, continget agnoscere. — Atqui hoc verissima (inquit) ratione patefaciam, maneant modo quæ paulo ante conclusa sunt. — Manebunt, inquam. — Nonne (inquit) monstravimus, ea quæ appetuntur a pluribus, idcirco vera perfectaque bona non esse, quoniam a se invicem discreparent, quumque alteri abesset alterum, plenum absolutumque bonum afferre non posse; tum autem verum bonum fieri, quum in unam veluti formam atque efficientiam colliguntur, ut quæ sufficientia est, eadem sit potentia, reverentia, claritas atque jucunditas, nisi vero unum atque idem omnia sint, nihil habere quo inter expetenda numerentur? — Demonstratum est, inquam, nec dubitari ullo modo potest. — Quæ igitur quum discrepant, minime bona sunt; quum vero unum esse cœperint, bona fiunt : nonne hæc ut bona sint, unitatis fieri adeptione contingit? — Ita (inquam) videtur. — Sed omne quod bonum est, boni participatione bonum esse concedis, an minime? — Ita est. — Oportet igitur idem esse unum atque bonum simili ratione concedas. Eadem namque substantia est eorum quorum naturaliter non est diversus effectus. — Negare (inquam) nequeo.

— Nostine igitur, inquit, omne quod est, tamdiu manere atque subsistere, quamdiu sit unum, sed interire atque dissolvi pariter quum unum esse destiterit? — Quonam (inquam) modo? — Ut in animalibus, inquit, quum in unum coeunt ac permanent anima corpusque, id animal vocatur; quum vero hæc unitas, utriusque separatione dissolvitur, interire nec jam esse animal liquet. Ipsum quoque corpus quum in una forma, membrorum conjunctione, permanet, humana visitur species; at si distributæ segregatæque partes, corporis distraxerint unitatem, desinit esse quod fuerat. Eoque modo percurrenti cetera procul dubio patebit subsistere unumquodque, dum unum est; quum vero unum esse desinit, interire. — Consideranti (inquam) mihi plura, minime aliud videtur.

— Estne igitur (inquit) quod in quantum naturaliter agat, relicta subsistendi appetentia, venire ad interitum corruptionemque desideret? — Si animalia (inquam) considerem, quæ habent aliquam volendi nolendique naturam; nihil invenio quod (nullis extra cogentibus) abjiciat manendi intentionem, et ad interitum sponte festinet: omne namque animal tueri salutem laborat, mortem vero perniciemque devitat. Sed quid de herbis arboribusque, quid de inanimatis omnino consentiam rebus, prorsus dubito. — Atqui non est quod de hoc possis ambigere, quum herbas atque arbores intuearis primum sibi convenientibus innasci locis, ubi (quantum earum natura queat) cito exarescere atque interire non possint. Nam aliæ quidem campis, aliæ montibus oriuntur, alias ferunt paludes, aliæ saxis hærent, aliarum fecundæ sunt steriles arenæ: quas si in alia quispiam loca transferre conetur, arescant; sed dat cuique natura quod convenit, et ne (dum manere possunt) intereant, elaborat. Quid dicam, quod omnes, veluti in terras ore demerso, trahunt alimenta radicibus, ac per medullas robur corticemque diffundunt? Quid, quod mollissimum quodque, sicuti medulla est, interiori semper sede reconditur, extra vero quadam ligni firmitate tuetur , ultimus autem cortex, adversum cœli intemperiem, quasi mali patiens, defensor opponitur?1 Jam vero quanta est naturæ diligentia, ut cuncta semine multiplicato propagentur? Quæ omnia, non modo ad tempus manendi, verum generatim quoque quasi in perpetuum permanendi, veluti quasdam machinas esse, quis nesciat? Ea etiam quæ inanimata esse creduntur, nonne quod suum est quæque simili ratione desiderant? Cur enim flammas quidem sursum levitas vehit, terras vero deorsum pondus deprimit? nisi quod hæc singulis loca motionesque conveniunt. Porro autem quod cuique consentaneum est, id unumquodque conservat, sicuti ea quæ sunt inimica, corrumpunt. Jam vero quæ dura sunt , ut lapides, adhærent tenacissime partibus suis, et ne facile dissolvantur, resistunt; quæ vero liquentia, ut aer atque aqua, facile quidem dividentibus cedunt, sed cito in ea rursus a quibus sunt abscissa, relabuntur; ignis vero omnem refugit sectionem. Neque nunc nos de voluntariis animæ cognoscentis motibus, sed de naturali intentione tractamus:2 sicuti est, quod acceptas escas, sine cogitatione transigimus, quod in somno spiritum ducimus nescientes. Nam ne in animalibus quidem manendi amor, ex animæ voluntatibus, verum ex naturæ principiis venit: nam sæpe mortem, cogentibus causis, quam natura reformidat, voluntas amplectitur; contraque illud (quo solo mortalium rerum durat diuturnitas) gignendi opus, quod natura semper appetit, interdum coercet voluntas. Adeo hæc sui caritas, non ex animali motione, sed ex naturali intentione procedit. Dedit enim Providentia creatis a se rebus hanc vel maximam manendi causam, ut quoad possunt, naturaliter manere desiderent. Quare nihil est quod ullo modo queas dubitare, cuncta quæ sunt, appetere naturaliter constantiam permanendi, devitare perniciem. — Confiteor, inquam, nunc me indubitato cernere quæ dudum incerta videbantur.

— Quod autem (inquit) subsistere ac permanere appetit, id unum esse desiderat: hoc enim sublato, ne esse quidem cuiquam permanebit. — Verum est, inquam. — Omnia igitur, inquit, unum desiderant. — Consensi. — Sed unum, id ipsum monstravimus esse quod bonum est. — Ita quidem. — Cuncta igitur bonum petunt. Quod quidem ita describas licet: ipsum bonum esse quod desideretur ab omnibus. — Nihil, inquam, verius excogitari potest: nam vel ad nihilum cuncta referuntur, et uno veluti vertice destituta, sine rectore fluitabunt; aut si quid est ad quod universa festinent, id erit omnium summum bonorum. — Et illa: Nimium, inquit, o alumne, lætor. Ipsam enim mediæ veritatis notam mente fixisti.

Sed in hoc patuit tibi quod ignorare te paulo ante dicebas. — Quid? inquam. — Quis esset, inquit, rerum omnium finis. Is est enim profecto, quod desideratur ab omnibus : quod quia bonum esse collegimus, oportet rerum omnium finem bonum esse fateamur.

Footnotes

  1. * tegitur ↩

  2. * exceptas ↩

Chapter 130 of 199