Skip to the text

Articulus 30

EXPLANATIO PROSÆ HUJUS UNDECIMÆ.

HÆC est undecima hujus tertii libri prosa : in qua Philosophia repetit quædam superius introducta, videlicet quid sit summum bonum, ut ea magis declaret, et aliqua addat.

Assentior (deponentaliter, juxta antiquam grammaticam), inquam, id est, ego Boetius assentio dictis tuis, o Philosophia. Cuncta enim firmissimis nexa rationibus constant, id est, omnia illa « nexa », id est conjuncta et conclusa, « firmissimis rationibus », id est idoneis probationibus, « constant », id est, certa sunt : nam quædam demonstrative, quædam probabiliter sunt inducta.

— Tum illa : Quanti pretii, inquit, æstimabis, id est, quanti valoris id reputabis, si bonum ipsum quid sit, agnoveris, id est, si te docuero quid sit hoc summum bonum, magis clare quam ante? — Infiniti, inquam, id est, ego Boetius dicam hoc esse pretii « infiniti », seu pretiositatis immensæ, non in se, sed quoad dignitatem rei cognitæ : juxta quem modum beatitudo creata seu beatifica visio est dignitatis quodammodo infinitæ ex parte sui objecti, cujus est immediata et clara per speciem in se ipso contemplatio fruitiva.

Porro nulla creata essentia, forma seu actio, est dignitatis simpliciter infinitæ. Attamen aliquid dicitur infinitum variis modis, ut dictum est alibi.1 Unusque modus est, quando quid multum excedit solitam quantitatem : sicut aliquis dicitur fecisse infinitas expensas aut infinitum laborem pro re obtinenda. Unde in libro Josue filii Ruben et Gad leguntur altare infinitæ magnitudinis construxisse.2 Hinc subditur ratio infinitatis istius. Siquidem mihi pariter Deum quoque, qui bonum est, continget agnoscere : id est, si cognovero summum bonum, « continget », id est eveniet, « mihi pariter quoque agnoscere Deum », quoniam summum bonum et Deus realiter idem sunt. Differunt tamen ratione. Dicitur enim summum bonum, quia ex sua natura et per se ac pure propter se est ens summe desiderabile atque amabile, ut quarto capitulo de Divinis nominibus S. Dionysius ait, quoniam bonum est quod omnia appetunt. Dicitur vero Deus, ratione summæ et universalis causalitatis ac providentiæ, ut primo libro, nono capitulo, loquitur Damascenus, ubi exponit diversas interpretationes hujus nominis, Deus. Proclus quoque in Elementatione theologica protestatur : Id quod est maxime paternale et productivum ac omnium causativum, αὐταρχήν, id est summum Deum, vocamus : quod tantam excellentiam super universa sortitum est, ut nec omnis catena deorum ei valeat adæquari.

Dignitas autem scientiæ ex objecti eminentia sumitur, ut primo de Anima tangit Philosophus; quumque Deus sit ens excellentiæ penitus infinitæ, constat quod ipsum cognoscere, sit incomparabiliter appetendum. Unde et libro de Animalibus Aristoteles fassus est : Desiderabilius est de rebus divinis modicum scire, quam de corporeis et corruptibilibus multum. Hinc rursus undecimo Primæ philosophiæ asserit, se de cognitione materialium rerum tractasse propter separatarum et immaterialium substantiarum notitiam : de quibus in libro de Cœlo et mundo fatetur, quod sunt nobilissima entia, optimam vitam ducentia, et de suis sufficientia. Hinc per Jeremiam Deus effatur : Non glorietur sapiens in sapientia sua, et non glorietur fortis in fortitudine sua ; sed in hoc glorietur qui gloriatur, scire et nosse me. In Sapientiæ quoque libro scriptum est :3 Vani sunt omnes homines in quibus non subest scientia Dei, et de his quæ videntur bona, non potuerunt intelligere eum qui est.4

Ad hæc Philosophia : Atqui, id est pro certo, hoc verissima (inquit) ratione patefaciam, id est, declarabo « hoc » summum bonum « ratione verissima », id est probatione ab omni falsitate immuni ; maneant modo quæ paulo ante conclusa sunt. — Manebunt, inquam ego Boetius.

Verum his objici potest, quia non solum falsum, sed etiam præsumptuosum videtur, quod Philosophia promittit se docturam et probaturam quid sit Deus : quia ut divinus Dionysius in pluribus locis, præsertim libro de Mystica theologia, testatur, hoc prorsus incognoscibile et incomprehensibile est, quid sit Deus. Damascenus item primo disseruit libro :5 Manifestum est Deum esse ; quid vero sit secundum substantiam et naturam, incomprehensibile omnino est et ignotum. Idem in Monologion et Proslogion ait Anselmus. Imo juxta Aristotelem secundo Metaphysicæ, Sicut se habet visus vespertilionis seu noctuæ ad intuitum luminis solis, ita se habet intellectus noster ad manifestissima naturæ, id est ad separatarum substantiarum notitiam, quæ ex sua natura sunt præcipue cognoscibiles : quanto magis ad incomparabilis Dei cognitionem? Unde et in libro de Causis asseritur : Causa prima est superior omni narratione, et non narratur nisi per causas secundas.

Quod Proclus subtiliter probat; et sacra Scriptura attestatur apud Job : Digne eum invenire non possumus, et enarrari non potest; ideo timebunt eum viri, et non audebunt contemplari omnes qui sibi videntur esse sapientes.6

Et respondendum, quod Philosophia non intendit asserere quod velit aut valeat declarare quid sit Deus per essentiam in se ipso, seu quid sit divinitatis natura in se, sed quantum ex rebus creatis potest perpendi, et quantum ad [quia est.] Sic enim dicimus, quod Dei natura est bonitas pura, et quod Deus est intellectus universaliter agens, et actus purus : non quod valeamus distincte et clare cognoscere quid sit bonitas illa, sed quia sic est. Nempe, quum unumquodque tantum habeat de cognoscibilitate et intelligibilitate, quantum habet de entitate, actualitate et formalitate; ideo, sicut Deus est penitus infinitæ actualitatis, entitatis et formalitatis, ita est et infinitæ cognoscibilitatis. Propter quod comprehendi plene non valet nisi ab intellectu infinitæ virtuositatis ad intelligendum, utputa solum a se ipso.

— Nonne (inquit) monstravimus, id est, Philosophia ait, Nonne jam ante (videlicet prosa nona hujus libri) probavimus ostensive, ea quæ appetuntur a pluribus, id est a multis hominibus, puta divitias, potentiam, famam, honorem, voluptatem, quæ a mundanis hominibus præcipue affectantur, idcirco vera perfectaque bona non esse, quoniam a se invicem discreparent, id est, quoniam realiter ab invicem sunt diversa in rebus creatis, quumque alteri abesset alterum, plenum absolutumque bonum afferre non posse?7 id est, ex quo uni horum quinque deest « alterum » quodlibet (quia in sua essentia non includit aliquod aliorum), ostensum est nullum eorum posse conferre bonum perfectum et « absolutum », id est simpliciter dictum, cui nihil bonitatis perfectionisque desit, utputa felicitatem quæ est summum bonum : hoc est, quod nullum eorum quinque potest suum subjectum facere beatum. Tum autem verum bonum fieri, id est, tunc diximus constitui bonum perfectum et beatificativum, quum in unam veluti formam atque efficientiam colliguntur, id est, quum hæc quinque concurrunt in eadem essentia ac operatione, ita quod aliquid unum includit omnia illa, et efficit quod omnia illa efficiunt, etiam eminentiori perfectiorique modo quam illa ab invicem distincta in essendo atque agendo; ut quæ sufficientia est, eadem sit potentia, reverentia, claritas atque jucunditas: id est, dum illa ita sunt idem in esse et agere, quod illa res « quæ est sufficientia, eadem sit » etiam « potentia », id est activa potestas, et « reverentia », id est honor, et « claritas », id est celebritas famæ, et « jucunditas »; vel habeat ista inseparabiliter sibi annexa, inclusa et intra se virtualiter comprehensa: sicut delectatio seu jucunditas virtuosæ actioni conjuncta est oriundaque ex ea, eamque complens, quemadmodum pulchritudo complet et perficit juventutem. Nisi vero unum atque idem omnia sint, id est, nisi prætacto modo sint idem in re, nihil habere quo inter expetenda numerentur, id est, probatum est ea « nihil habere quo », id est propter quod, seu ob cujus dignitatem, « numerentur », id est, digna sint computari et collocari, « inter expetenda », id est inter principalia hominis bona, quæ propter se desideranda sunt, tanquam efficacia ad conferendum felicitatem.

Ad quod Boetius: Demonstratum est, inquam, nec dubitari ullo modo potest, id est, nemo potest rationabiliter inde ambigere.

Ex hoc infert Philosophia: Quæ igitur quum discrepant, id est, quinque præfata, seu alia quæcumque, dum « discrepant », id est, ab invicem realiter distinguuntur, minime bona sunt, id est, nullatenus sunt principalia hominis bona, ut frequenter expositum est; quum vero unum esse cæperint, id est in eodem inveniri indivisa seu indistincta, bona fiunt, id est, vere ac salubriter bona esse noscuntur: nonne hæc ut bona sint, unitatis fieri adeptione contingit? ac si dicat: Utique « contingit fieri », id est evenire, « adeptione » (id est participatione) « unitatis, ut » (id est quod) « hæc sint » vera « bona ».

Ad quod Boetius: Ita (inquam) videtur: quoniam unitas seu unitio est formalis causa seu ratio propter quam salubriter bona sint; quod autem pluribus est commune, competit eis participatione alicujus unius, ut Avicenna ac Porphyrius dicunt.

Et Philosophia ad hoc: Sed omne quod bonum est (supple, citra primum bonum: quod solum per essentiam bonum est), boni participatione bonum esse concedis, id est, per hoc quod bonitatem recipit ac habet a summo et primo bono, an minime?

Ad quod respondet Boetius: Ita est, id est, concedo quod participatione boni sit bonum. Quod in libro de Causis evidenter probatur. Aristoteles quoque secundo Metaphysicæ asserit: Id quod prime et maxime est ens et verum, ceteris omnibus causa est entitatis ac veritatis. Hinc Proclus in Elementatione theologica loquitur, theoremate tertio: Omne quod fit unum, participatione unius fit unum. Additque in commentario: Si enim fiant unum quæ non sunt unum, convenientia aliquatenus et communicantia sibi invicem, fiunt unum.

Ex hoc Philosophia concludit: Oportet igitur idem esse unum atque bonum simili ratione concedas: id est, necesse est ut eadem ratione « concedas idem esse » in re « unum atque bonum », ita quod ratio unius includat rationem alterius. Etenim perfectio boni consistit in uno seu unitate aut unione: qua unitate amissa, res desinit esse bona formaliter. Unum enim dicitur, quod est indivisum a se, ac divisum ab aliis: quam unitatem quum res amittit, desinit esse quod est; et sine hac unitate seu unione, res quævis ac omnis multitudo sive pluralitas inordinata est, confusa, distorta, imo et contristativa potius quam delectans. Propter quod B. Augustinus exponens quod Christus ait ad S. Martham, Sollicita es et turbaris erga plurima, porro unum est necessarium, ait:8 Unum considerate, fratres mei, et videte si in multitudine quid delectet, nisi unum. Ecce de gratia Dei quam multi estis: quis vos ferret, nisi unum saperetis? Multi sunt homines: adde unum, et populus est; subtrahe unum, et est turba. Quid est turba, nisi multitudo turbata?

Hinc Christus omnes in se credentes voluit ac præcepit esse unum, præsertim per caritatem; per fidem quoque et spem, atque habendo unum generalem prælatum, summum Pontificem, in quo tanquam in uno capite unum sint.9 Hinc, secundum Bernardum libro de Consideratione, Christus dicendo ad beatissimum Petrum, Pasce oves meas, commendavit unitatem in uno pastore et uno grege.10 Sicque regimen Ecclesiæ voluit esse monarchicum: quod et teste Philosopho in Politicis, optimum est. Unde Christus loquitur Deo Patri: Pater sancte, serva eos in nomine tuo, quos dedisti mihi, ut sint unum, sicut et nos unum sumus.11 Apostolus quoque: Rogo (ait) vos, fratres, ut id ipsum dicatis omnes, et non sint in vobis schismata.12

Sed et Proclus in Elementatione sua, tertiodecimo theoremate, pulcherrime ac subtilissime protestatur: Omne bonum unitivum est participantium ipso, et omnis unitio bonum, et bonum uni idem. Hinc quippe Platonici inter bonum et unum non distinxerunt. Ad quod insinuandum Proclus in commentario adjecit: Bonum salvativum et contentivum est omnium entium; propter quod appetibile est omnibus. Quod autem salvativum et contentivum est substantiæ singulorum, est ipsum unum: uno namque salvantur omnia, et dispersio unumquodque exire facit a substantia. — Itaque, juxta Salvatoris oraculum, Unum in omnibus est necessarium.13

Denique, sicut Proclus probavit bonum et unum consistere idem, quoniam utriusque idem est actus, videlicet salvare continereque omnia; sic et Philosophia probat hoc consequenter. Eadem namque substantia est eorum quorum naturaliter non est diversus effectus, id est, quorum naturalis actio seu operatio non est diversa. Nam et Damascenus disseruit: Nihil est expers propria operatione notionalique actione. Ideo quorum naturæ diversæ sunt, diversas habent operationes naturales ac notionales: in tali etenim actione natura agentis præsertim refulget, ac potissime per eam cognoscitur.

Ad quod Boetius: Negare, inquam, nequeo id quod dicis.

Ad hoc Philosophia: Nostine igitur, inquit, omne quod est, id est omne causatum, tamdiu manere atque subsistere, quamdiu sit unum unitate exsistentiæ actualis, sed interire atque dissolvi, id est corrumpi, pariter quum unum esse destiterit, id est, quum desierit esse unum? Ista sunt plana.

— Quonam (inquam) modo? id est, ego Boetius quæro hujus exemplum, in quo pateat qualiter illud contingat.

Ad quod Philosophia: Ut in animalibus, inquit, quum in unum coeunt (id est conveniunt) ac permanent anima corpusque, id est, conjuncta manent anima et corpus, id animal vocatur, id est compositum ex anima et corpore naturali organico; quum vero hæc unitas, utriusque separatione dissolvitur, interire nec jam esse animal liquet, id est, tunc constat compositum illud mori, nec animal esse exsistentia actuali. Ipsum quoque corpus quum in una forma, membrorum conjunctione, permanet, humana visitur species, id est, figura humana videtur in corpore illo. At (pro Sed) si distributæ segregatæque partes, corporis distraxerint unitatem, id est, si partes corporis ab invicem divisæ ac separatæ cessaverint unitatem corporis conservare, desinit esse quod fuerat, præsertim si partes illæ tollantur sine quibus conservari non valet: ut sunt partes quædam vitales, sicut cor, caput, etc. Non tamen quæcumque ablatio partium integralium inducit corruptionem omnimodam corporis: ut si aures abscindantur, aut oculi eruantur, quæ sunt partes officiales.

Eoque modo percurrenti per considerationem cetera, id est alia entia, procul dubio patebit subsistere unumquodque, dum unum est; quum vero unum esse desinit, interire patet, id est, manifestum est quod corrumpatur quum desinit esse unum. Propter quod unum convertibile est cum ente.

Ad hæc Boetius: Consideranti (inquam) mihi plura, minime aliud videtur, id est, nequaquam aliud mihi apparet, dum considerando discurro per entia multa.

Consequenter Philosophia quærendo ostendit, quod unumquodque naturaliter appetit suam permanentiam suæque unitatis conservationem. Quod etiam Augustinus libro de Civitate Dei breviter pandit.

Estne igitur, inquit, aliquid quod in quantum naturaliter agat, relicta subsistendi appetentia, venire ad interitum corruptionemque desideret? hoc est, Philosophia « inquit », id est quærit, « Igitur », quum ita sit ut dicis, « estne » aliquid « quod desideret venire ad interitum » et « corruptionem, appetentia », id est inclinatione, « subsistendi », id est permanendi, « relicta »?

Ad quod Boetius: Si animalia (inquam) considerem, quæ habent aliquam volendi nolendique naturam, id est aliquam vim, veritatem, aut participationem volendi ac nolendi. In hominibus quippe est vera natura ac libertas ad volendum atque nolendum; in brutis autem est quædam participatio actuum horum, quoniam habent appetitum sensitivum, qui ex sensitiva apprehensione movetur ad obtinendum aut refugiendum, secundum quod aliquid imaginatur tanquam sibi conveniens aut nocivum. Nihil invenio quod (nullis extra cogentibus) abjiciat manendi intentionem, id est inclinationem seu appetitum, extense sumendo intentionem, quæ proprie non convenit brutis, ut supra expositum est: et hoc, « nullis cogentibus extra », id est, nullis causis violentis compellentibus ad id quod est contra naturalem appetitum; et ad interitum sponte, id est propria ac naturali inclinatione, festinet. Omne namque animal tueri salutem laborat, id est, conatur defendere suam sanitatem, et refugit læsionem: ideo subditur, mortem vero perniciemque (id est nocumentum seu læsionem) devitat, quantum potest, et dum eam imaginatione aut pœnæ experientia apprehendit.

Hinc auctor naturæ dedit et brutis non solum appetitum concupiscibilem, quo insequuntur delectabilia, sed etiam appetitum irascibilem, quo contra nociva et corruptiva insurgunt ac pro posse resistunt. Atque diversa animalia diversimode armavit ac munivit ad talia facienda: quibusdam dando grande robur ad resistendum, ut ungues, dentes, seu cornua; ut in leonibus, onagris, unicornibus contuemur. Aliquibus vero contulit miram agilitatem ad fugiendum. Nonnullis præordinavit ac præstitit certa latibula, in quibus tutantur; aut quasi domunculas saxeas, in quibus se recludunt; aut pellem quasi spinis opertam: sicut de hoc in libris de Animalibus et de Proprietatibus rerum, multa leguntur. De quibus, ut etiam refert B. Hieronymus, specialiter conscripserunt egregii viri Aristoteles ac Theophrastus.

Sed quid de herbis arboribusque, quid de inanimatis omnino consentiam rebus, prorsus dubito: id est, omnino ambiguus sum, quid tecum sentire debeam de his quæ tantum vegetativam sortiti sunt animam, de his quoque quæ inanimata sunt penitus, an scilicet esse ac permanere naturaliter appetant.

Ad quod Philosophia: Atqui, id est certe, non est quod de hoc quoque possis ambigere, post hanc meam informationem. Ad quod subditur ratio prima. Quum herbas atque arbores intuearis primum sibi convenientibus innasci locis, id est, quum videas quod herbæ ac arbores innascantur, id est, convalescant et crescant, « primum », id est citius, « locis sibi convenientibus », ut juxta aquarum fluenta, sicut de viro virtuoso loquitur Jeremias, Erit quasi lignum quod transplantatur super aquas, quod ad humorem mittit radices suas;14 ubi (quantum earum natura queat) cito exarescere atque interire non possint, id est, corrumpi non valeant, « quantum earum natura », id est vigor naturalis, potest corruptivis resistere, et conservativorum influxum suscipere.

Nam aliæ quidem campis, aliæ montibus oriuntur, id est, quædam herbæ ac arbores aptius ac velocius generantur in campis, quædam in locis montanis; alias ferunt paludes, id est, quasdam herbas ac arbores ipsæ paludes producunt commodius, concurrente influentia cœlestium corporum, præsertimque solis, cujus accessus ad nos in zodiaco, causa est generationis in inferioribus, secundum Philosophum; aliæ saxis hærent, aliarum fecundæ sunt steriles arenæ, quæ tamen ex cœlesti impressione causali fiunt fecundæ. Quas si in alia quispiam loca transferre conetur, arescant. Sed dat cuique natura quod convenit, id est, « natura » universalis naturans, potissime Deus, ut supra expressum est, largitur unicuique naturæ specificæ ea quæ congruunt suæ conservationi, durationi et propagationi;15 et ne (dum manere possunt) intereant, elaborat, id est, natura particularis in quovis individuo pro posse operatur ad hoc, « ne » individua « intereant », id est corrumpantur, dum naturaliter poterunt perdurare.

Consequenter probatur hoc ipsum, ex eo quod herbæ et arbores attrahunt sibi naturaliter alimenta, quibus deficientibus arent, sicut in Evangelio ait Salvator: Semen natum aruit, quia non habebat humorem.16

Quid est , id est, quid designat, quod omnes, veluti in terras ore demerso, trahunt alimenta radicibus, id est, per radices attrahunt sibi ex terris fomentum, ut humorem et succum quo crescunt (quæ radices sunt ipsis herbis arboribusque pro « ore » terris infixo), ac per medullas, robur corticemque diffundunt?17 id est, herbæ et arbores « diffundunt » alimenta attracta, « per medullas », id est per nucleum ipsum quasi per venas, in « robur » et « corticem » : quia ex alimentis illis provenit arbustis soliditas operturaque corticis, pro tegumento et protectione a corruptivis. Quid, quod mollissimum quodque, sicuti medulla est, interiori semper sede reconditur? id est, quid istud significat, quod molliora seu teneriora arborum posita sunt atque abscondita intus in medio ligni, extra vero quadam ligni firmitate tuetur, ultimus autem cortex, adversum cœli intemperiem, quasi mali patiens, defensor opponitur? id est, exterius ipse « cortex » extremus, quasi arborem ipsam involvens, « opponitur » ut « defensor » contra tempestates « cœli » aerii, tanquam « patiens mali », id est assuetus pati talia mala læsiva, ut sunt calor intensus æstatis ac fulguris, et vehemens hiemis frigus. Quid, inquam, istud designat, nisi quod omnia ista cupiunt permanere?

Quod adhuc alia ratione probatur : quoniam generant similia sibi in specie, quatenus esse, quod in individuis assidue corrumpitur, in specie, hoc est in individuis ejusdem speciei, conservetur. Jam vero quanta est naturæ diligentia (id est, magna est sollicitudo naturæ), ut cuncta semine multiplicato propagentur, id est, quatenus omnia corruptibilia, de quibus nunc mentio, « propagentur semine multiplicato », id est, continuentur in esse per multiplicationem consimilium in specie. Quæ omnia, non modo ad tempus manendi, verum generatim quoque quasi in perpetuum permanendi, veluti quasdam machinas esse, quis nesciat? hoc est, « quæ omnia », id est præfatam generationem et multiplicationem sollicitudinemque naturæ, « quis » sapienter advertens « nesciat esse veluti machinas quasdam», id est vias et instrumenta Providentiæ summæ, ac media «permanendi» in suo simili «quasi in perpetuum», id est usque in finem mundi? Quem philosophi non putabant finiendum in successionibus generationum; sed quoniam revera terminabitur, dictum est, «quasi in perpetuum».

Deinde idem probatur de inanimatis, ut sunt elementa et mixta mineralia.

Ea etiam quæ inanimata esse creduntur, nonne quod suum est quæque simili ratione desiderant? id est, etiam inanimata pari probatione ostenduntur naturaliter appetere conservationem proprii esse naturaliumque suorum.

Circa hoc aliqui dicunt, Philosophiam notanter dixisse, «ea quæ inanimata esse creduntur», id est putantur, propter animam mundi, qua omnis res vivificatur: ita quod in ordine ad illam nulla sunt inanimata; sed inanimata creduntur, quia non habent animam specialem ac propriam. Sed istud insipienter et irresolute dictum videtur, quia (ut patuit ante) anima mundi non est ponenda prout Plato et Platonici confinxerunt;18 nec vere et proprie dici potest, quod mundus sensibilis, sit animatus et animal. Falsumque est absolute, quod elementa et mineralia sint animata: imo sunt prorsus inanimata; nec eorum corpora aliquam aptitudinem, complexionem aut harmoniam habent ad animationem, hoc est ad informationem ab anima, quæ secundum Philosophum, est actus corporis organici physici: imo ineptissima sunt ad informationem ab anima intellectuali, qualis secundum Platonicos esset anima mundi. Si autem dicatur anima illa non esse anima per informationem, tunc non est anima nisi metaphorice atque æquivoce, secundum quod Varro et Socrates asserebant Deum esse animam mundi per similitudinem quamdam: quoniam sicut anima regit, movet, conservat proprium corpus, sic Deus omnipotens totum mundum, non tamen per informationem formalem, sed efficienter; et sicut anima corpus suum vivificat, sic Deus per animas, aliquas mundi partes, utputa homines, et cetera.

Cur enim flammas quidem sursum levitas vehit, terras vero deorsum pondus deprimit? nisi quod hæc singulis loca motionesque conveniunt: id est, quia locus et motus sursum convenit levibus, estque locus ille levium conservativus; motus vero et locus deorsum conveniens est, naturalis conservativusque gravium. Ideo subditur: Porro autem quod cuique consentaneum est, id est conveniens alicui, id unumquodque conservat, illud videlicet cui conveniens est, sicuti ea quæ sunt inimica, corrumpunt ea quibus sunt inimica, id est contraria.

Jam vero quæ dura sunt, ut lapides, adhærent tenacissime partibus suis, id est una pars alteri, præsertim in multis saxis; et ne facile dissolvantur, resistunt sua duritia et cohæsione, sicut et ferrum ceteraque metalla: pars enim conservatur in suo toto. Quæ vero liquentia, id est mollia et humida, ut aer atque aqua, facile quidem dividentibus cedunt, sed cito in ea rursus a quibus abscissa sunt, relabuntur, id est, mox reuniuntur suo toti, si suæ relinquantur naturæ nec violenter impediantur. Ignis vero omnem refugit sectionem, id est divisionem: id est, ex sua natura tam formalis est et activus, ut potius conetur ipsum dividentia consumere, quam cedere eis. Nihilo minus experientia docet quod dividatur, quemadmodum aer et aqua, qui divisi, mox intra se recluduntur, juxta illud Sapientis: Navis pertransit fluctuantem aquam, cujus, quum præterierit, non est vestigium invenire, neque semitam carinæ illius in fluctibus; sagitta quoque emissa in locum destinatum, divisus aer, continuo in se reclusus est, ut ignoretur transitus illius.19

Consequenter exponit Philosophia de quo appetitu locuta sit.

Neque nunc nos de voluntariis animæ cognoscentis motibus, sed de naturali intentione tractamus: id est, ista de appetitu inanimatorum naturali dicimus, hoc est, « de naturali intentione », directione et motu proferimus, quo potius a natura naturante diriguntur et aguntur, quam agant. Sicuti est, quod acceptas escas, sine cogitatione transigimus, id est, escas in vigilia voluntarie sumptas, in somno digerimus « sine cogitatione » de hoc, sola naturali actione naturalis caloris. Cujus aliud exemplum est, quod in somno spiritum ducimus, id est, anhelitum trahimus, nescientes, id est, proprium actum non advertentes, ratione ligata.

Nam ne in animalibus quidem manendi amor, ex animæ voluntatibus, verum ex naturæ principiis venit : id est, desiderium quo [homines et] bruta appetunt permanere in esse ac vivere, non oritur ex libero arbitrio cordis rationalisque spiritus, sed ex naturalibus causis appetituque sensitivo. Unde et S. Dionysius fatur, quod aliquæ creaturæ desiderant summum bonum nescienter et naturaliter, ut inanimata, quædam sensibiliter, quædam rationabiliter, quædam intellectualiter :20 sicque cuncta creata appetunt summum bonum, sed diversimode, et unumquodque secundum modum suæ naturæ. Sic quoque naturalis appetitus interdum videtur appetitui intellectivo oppositus. Unde subjungitur :

Nam sæpe mortem, cogentibus causis, quam natura reformidat, voluntas amplectitur : id est, « voluntas » frequenter cupit et acceptat « mortem » violentam, « cogentibus », id est, impellentibus ac vehementer moventibus, « causis » extrinsecis, « quam » mortem « natura », id est naturalis appetitus, « reformidat », id est, abhorret ac fugit : ut dictum est ante de aliquibus qui occiderunt se ipsos, ne hostium voluntati subjicerentur. Ob quam causam Saul primo Regum se legitur peremisse.21 In Apocalypsi quoque asseritur : In diebus illis desiderabunt homines mori, et fugiet mors ab eis.22 Sic et martyres sancti, amore Christi ac gloriæ æternalis, obtulerunt se morti promptissime. Imo et

Sanctus Sanctorum, qui ex naturali mortis pavore oravit, Pater, si possibile est, transeat a me calix iste (id est acerbitas passionis), caritate movente, ex deliberata ratione, promptissima voluntate amplexus est mortem, dicendo :23 Pater, si non potest hic calix transire nisi bibam illum, fiat voluntas tua.24

Contraque illud (quo solo mortalium rerum durat diuturnitas) gignendi opus, quod natura semper appetit, interdum coercet voluntas : id est, deliberata « voluntas interdum coercet », id est reprimit hominem a venereis, « contra opus illud gignendi », id est ad vitandum opus generativæ potentiæ, « quo solo durat », id est, in esse permanet per successionem, « diuturnitas », id est diuturna conservatio, « rerum mortalium », id est corruptibilium individuorum. Hoc patet in religiosis præcipue, et aliis qui desiderio regni cœlestis continentiam spondent ac servant.

Adeo hæc sui caritas, non ex animali motione, sed ex naturali intentione procedit : hoc est, « hæc caritas sui », id èst inclinatio ista ad conservationem ac permanentiam sui ipsius, « procedit adeo », id est tam multum, « non ex motione animali », id est non ex affectu, aut motu orto ex cognitione sensitiva aut intellectiva, « sed ex intentione naturali », id est impressione indita ipsi naturæ ab ejus auctore, ita quod primo inde consurgit, secundario quoque consurgeret ex apprehensione et motione animali. Porro caritas in his verbis sumitur improprie et valde extense. Caritas quippe proprie appellatur dilectio supernaturalis, gratuita et infusa, qua Deus proximusque diligitur : Deus super omnia et propter se ipsum; proximus vero, in Deo et propter Deum. Sicque caritas est virtus theologica, et suprema omnium virtutum regina, motrix, forma ac vita : sine qua nemo complacet Deo. De qua dixit Apostolus : Super omnia caritatem habete, quod est vinculum perfectionis.25 Secundo accipitur minus proprie, pro quacumque dilectione seu amicitia : ut quum secundo

Machabæorum narratur, Videns Alcimus caritatem illorum ad invicem, utputa Judæ atque Nicanoris;26 certumque est quod superbus et perfidus ille Nicanor caritatem primo modo sumptam non habuit. Tertio impropriissime sumitur, pro quacumque inclinatione naturæ.

Dedit enim Providentia creatis a se rebus hanc vel maximam manendi causam, id est, divina « Providentia » suis contulit creaturis « hanc » præcipuam « causam » seu rationem perseverandi in esse usque præscriptum aut definitum terminum suæ periodi, seu naturalis durationis, ut quoad possunt, naturaliter manere desiderent, id est, in suo esse oporteat durare quamdiu naturaliter eis possibile est. Quare nihil (id est nulla rationabilis causa) est quod ullo modo queas dubitare, cuncta quæ sunt, appetere naturaliter constantiam permanendi, devitare perniciem, id est etiam fugere sui corruptionem.

Ad hoc Boetius: Confiteor, inquam, nunc me indubitato cernere, id est indubitanter cognoscere, quæ dudum incerta videbantur, id est, quæ apparebant mihi esse ambigua ante hanc disputationem.

Consequenter Philosophia repetit quædam præhabita, ex quibus descriptionem boni concludit.

Quod autem (inquit) subsistere ac permanere appetit, id est petit, id unum esse desiderat: hoc enim sublato, id est ipso uno remoto ab ente, ne esse quidem cuiquam permanebit, id est, nulli rei « esse » suum manebit, sicut ostensum est.27 — Verum est, inquam, id est, ego Boetius dico hoc verum. Et Philosophia: Omnia igitur, inquit, unum desiderant, id est id in quo consistit ratio unius: hoc est, unumquodque cupit consistere indivisum a se, et divisum seu distinctum ab aliis. — Consensi, id est, ego Boetius jam supra consensi his. Ad quod Philosophia: Sed unum monstravimus id ipsum esse quod bonum est.28 Respondet Boetius: Ita quidem monstrasti.

Ex quo infert Philosophia: Cuncta igitur petunt, id est appetunt, bonum. Quod quidem ita describas licet, id est, licitum est ut ipsum bonum ita describas: ipsum bonum esse quod desideretur ab omnibus. Quod jam frequenter præhabitum est: et potest intelligi tam de summo bono, quod est beatitudo ac Deus (quod omnes aliquo modo affectant, aut in speciali, aut sub ratione communi), quam de bono sumpto communiter et abstracte, quod est appetitus objectum.29

Ad quod Boetius: Nihil, inquam, verius excogitari potest. Quod probat subdendo: Nam vel cuncta ad nihilum referuntur, id est, aut omnia entia tendunt et ordinantur ad nullum summum finem, seu ad nihil supremum; et uno veluti vertice destituta, id est privata uno altissimo ad quod tendant, sine rectore fluitabunt, id est, casualiter jactabuntur, incerta ac instabilia, confusa et inordinata jugiter exsistendo, ac gubernatore carendo: cujus contrarium constat ad oculum. Aut si quid est ad quod universa festinent, id est, naturali desiderio pertingere optent ac satagant quæ se naturaliter habent, id erit omnium summum bonorum.

— Et illa, Nimium, inquit, id est, Philosophia respondit, « Nimium », id est, valde sic est. O alumne, lætor, id est, o tu, Boeti, meis dogmatibus enutrite, profectui tuo congratulor:30 quemadmodum et Joannes apostolus in sua tertia ait epistola. Majorem horum gratiam non habeo, quam ut audiam filios meos in veritate ambulare. Ipsam enim mediæ veritatis notam mente fixisti. In his verbis, « notam veritatis », est intransitiva constructio, sicut quum dicitur, virtus Dei; ut sit sensus: Congaudeo tibi; « fixisti enim mente », id est, in corde tuo firmiter statuisti ac impressisti, « notam ipsam veritatis mediæ », id est ipsam veritatem, quæ media est inter duos extremos errores, quemadmodum virtus media est inter vitia duo extrema, ut liberalitas inter prodigalitatem et tenacitatem. Sic veritas ista, id est vera sententia a Boetio hic expressa, media est inter errores extremos, seu inter extrema falsa : quorum unum est, dicere omnia casualiter evenire; aliud, omnia de necessitate accidere. Dicitur quoque veritas media, quia ad ipsam tanquam in medio positam, ex omni parte adspiciunt cuncti. Unde Veritas summa ait in Evangelio : Ego in medio vestrum sum; itemque : Ubi sunt duo vel tres congregati in nomine meo, ibi in medio eorum sum.31 At vero nota apud mathematicos nuncupatur punctum inter duas lineas in medio positum : sicque sententia Boetii dicitur « nota mediæ veritatis », id est, veritas media recte notata, et ab extremis falsis discreta.

Porro, ut hæc clarius intelligantur, oportet scire, quod sicut sanitas consistit in quadam proportione media inter qualitates extremas contrarias, virtus quoque moralis (quæ magna pars est sanitatis animæ) juxta Philosophum Ethicorum secundo, medietas quædam est inter duo vitiosa extrema;32 sic veritas Scripturarum media est inter errores diversos et mutuo sæpe contrarios.33 Sic enim veritas fidei catholicæ asserentis in Christo consistere unam personam et duas naturas, utputa veram deitatem et integram humanitatem, media est inter hæresim Nestorii, ponentis in Christo duas personas, ac hæresim Eutychetis, dicentis in Christo esse unam personam, et unam dumtaxat naturam.

Sed in hoc patuit tibi, id est, in hac vera responsione ostendisti te scire, quod te ignorare paulo ante dicebas, præsertim in libro primo, ubi interdum locutus es quasi dubitans de providentia Dei, cui dixisti : Hominum solos respuis actus.34 Ad quod Boetius : Quid? inquam, id est,

« quid » est hoc? — Quis esset, inquit, rerum omnium finis : id est, Philosophia inquit, Dicebas te ignorare quis esset finis omnium rerum.35 Id est enim profecto, id est, iste omnium finis « est id », quod desideratur ab omnibus, sicut expositum est. Quod quia bonum esse collegimus, id est, ex diversis motivis probavimus ac summatim perstrinximus, oportet rerum omnium finem bonum esse fateamur, id est, « oportet » ut « fateamur bonum », utique summum, « esse finem rerum omnium » : ad quem finem quædam immediate, quædam mediate possunt pertingere; et quædam per cognitionem et amorem, quædam per modum inferiorem, ut sæpius expressum est.

Amplius, sicut Philosophia probavit, quod omnia appetunt sui permanentiam et unitatem, in totis essentialibus et integralibus; ita hoc potest ostendi in totis potestativis eorumque partibus. Quorum perfectio est in hoc, quod partes potestativæ stent reductæ ac subditæ suò toti in his quæ ad talium totorum spectant officium : ut quod in Ecclesia Dei summo Pontifici ceteri prælati sint subjecti, imperatori quoque principes sæculares, secundum divinæ legis tenorem, in omni veritate et æquitate. Divisio autem inter eos atque discordia pessimum malum est destructioque Ecclesiæ, sicut in Evangelio asserit Christus : Omne regnum in se ipsum divisum desolabitur.36

Postremo, ipsum esse naturali quadam vi omnibus esse appetibile ac jucundum, pulchre declarat Augustinus undecimo de Civitate Dei, vicesimo septimo capitulo.

Footnotes

  1. Cf. p. 125 B'. ↩

  2. Josue xxii, 9, 10. ↩

  3. Jer. IX, 23, 24. ↩

  4. Sap. XIII, 1. ↩

  5. De Cœlest. hier. c. II, XIII; de Eccl. hier. c. IV; de Divin. nom. c. I, II, V, VII, XIII; de Theol. myst. c. I, II, IV, V. ↩

  6. Job XXXVII, 23, 24. ↩

  7. Cf. p. 357 C et s., 360 B et s. ↩

  8. Luc. x, 41, 42. ↩

  9. Joann. xiii, 34, 35; xv, 12, 17. ↩

  10. Joann. xxi, 17. ↩

  11. Joann. xvii, 11. ↩

  12. 1 Cor. 1, 10. ↩

  13. Luc. x, 42. ↩

  14. Jer. xvii, 8. ↩

  15. Cf. p. 306 A. ↩

  16. Luc. viii, 6. ↩

  17. * dicam ↩

  18. Cf. p. 377 C. ↩

  19. Sap. v, 10, 12. ↩

  20. De Divin. nom. c. I, IV. ↩

  21. 1 Reg. xxxi, 4. ↩

  22. Apoc. ix, 6. ↩

  23. Matth. xxvi, 39. ↩

  24. Ibid. 42. ↩

  25. Coloss. iii, 14. ↩

  26. II Mach. xiv, 26. ↩

  27. Cf. p. 406 B' et s. ↩

  28. Cf. p. 405 D' et s. ↩

  29. Cf. p. 301 C' et s., 302 D, 304 C', etc. ↩

  30. III Joann. 4. ↩

  31. Matth. xviii, 20. ↩

  32. Cf. p. 301 C', 304 C', 308 A', 410 B. ↩

  33. Luc. xxii, 27. ↩

  34. Metr. v. ↩

  35. Cf. p. 143 C. ↩

  36. Luc. xi, 17. ↩

Chapter 131 of 199