Skip to the text

Prosa 12

TUM ego : Platoni (inquam) vehementer assentior. Nam me horum jam secundo commemoras : primum, quod memoriam corporea contagione, dehinc, quum mœroris mole pressus, amisi. — Tum illa :1 Si priora (inquit) concessa respicias, ne illud quidem longius aberit, quin recorderis quod te dudum nescire confessus es. — Quid? inquam. — Quibus (ait illa) gubernaculis mundus regatur. — Memini, inquam, me inscitiam meam fuisse confessum. Sed quid afferas, licet jam prospiciam, planius tamen ex te audire desidero. — Mundum hunc (inquit) a Deo regi, paulo ante minime dubitandum putabas. — Ne nunc quidem arbitror, inquam, nec unquam dubitandum putabo; quibusque in hoc rationibus accedam, breviter exponam. Mundus hic ex tam diversis contrariisque partibus in unam formam minime convenisset, nisi unus esset, qui tam diversa conjungeret; conjuncta vero, naturarum ipsa diversitas invicem discors, dissociaret atque divelleret, nisi unus esset, qui quod nexuit, contineret. Non tam vero certus naturæ ordo procederet, nec tam dispositos motus, locis, temporibus, efficientia, spatiis, qualitatibus explicaret, nisi unus esset, qui has mutationum varietates manens ipse disponeret. Hoc, quidquid est, quo condita manent atque agitantur, usitato cunctis vocabulo Deum nomino.

— Tum illa : Quum hæc (inquit) ita sentias, parvam mihi restare operam puto, ut felicitatis compos, patriam sospes revisas.2 Sed quæ proposuimus, intueamur. Nonne in beatitudine sufficientiam numeravimus, Deumque beatitudinem ipsam esse consensimus ? — Ita quidem. — Et ad mundum igitur (inquit) regendum, nullis extrinsecus adminiculis indigebit : alioqui, si quo egeat, plenam sufficientiam non habebit. — Id, inquam, ita est necessarium. — Per se igitur solum cuncta disponit. — Negari, inquam, non potest. — Atqui Deus ipsum bonum esse monstratus est. — Memini, inquam. — Per bonum igitur cuncta disponit : siquidem per se regit omnia, quem bonum esse concessimus. Et hic est veluti quidam clavus atque gubernaculum quo mundana machina stabilis atque incorrupta servatur. — Vehementer assentior, inquam; et id te paulo ante dicturam, tenui licet suspicione, prospexi. — Credo, inquit : jam enim, ut arbitror, vigilantius ad cernenda vera oculos deducis. Sed quod dicam, non minus ad contuendum patet. — Quid? inquam. — Quum Deus, inquit, omnia bonitatis clavo gubernare jure credatur, eademque omnia, sicuti docui, ad bonum naturali intentione festinent, num dubitari potest quin voluntarie regantur, seque ad disponentis nutum, veluti convenientia contemperataque rectori, sponte convertant? — Ita, inquam, necesse est. — Nec beatum regimen esse videretur, si quidem detrectantium jugum foret, non obtemperantium salus. Nihil est igitur, quod naturam servans,

Deo contraire conetur. — Nihil, inquam. — Quid, si conetur? ait. Num tandem proficiet quidquam adversus eum, quem jure beatitudinis potentissimum esse concessimus? — Prorsus (inquam) nihil valeret. — Non est igitur aliquid quod summo huic bono vel velit vel possit obsistere. — Non (inquam) arbitror. — Est igitur, inquit, summum bonum, quod regit cuncta fortiter, suaviterque disponit.3 — Tum ego: Quam (inquam) me non modo ea quæ conclusa est, summa rationum, verum multo magis hæc ipsa verba quibus uteris, delectant! ut tandem aliquando stultitiam magna latrantem sui pudeat. — Accepisti (inquit) in fabulis, lacessentes cœlum gigantes; sed illos quoque, uti condignum fuit, benigna fortitudo deposuit. Sed visne rationes ipsas invicem collidamus? Forsitan ex hujusmodi conflictatione, pulchra quædam veritatis scintilla dissiliet. — Tuo (inquam) arbitratu. — Deum (inquit) esse omnium potentem nemo dubitaverit. — Qui quidem, inquam, mente consistat, nullus prorsus ambigat. — Qui vero est (inquit) omnium potens, nihil est quod ille non possit. — Nihil, inquam. — Num igitur Deus facere malum potest? — Minime, inquam. — Malum igitur, inquit, nihil est, quum id facere ille non possit, qui nihil non potest.

— Ludisne (inquam) me, inextricabilem labyrinthum rationibus texens, quo nunc quidem, qua egrediaris, introeas, nunc vero qua introieris, egrediare; an mirabilem quemdam divinæ simplicitatis orbem complicas? Etenim paulo ante a beatitudine incipiens, eam summum bonum esse dicebas, quam in summo Deo sitam loquebare; ipsum quoque Deum summum esse bonum plenamque beatitudinem disserebas: ex quo neminem beatum fore, nisi qui pariter Deus esset, quasi munusculum dabas. Rursus, ipsam boni formam, Dei beatitudinisque loquebaris esse substantiam; ipsumque unum, id ipsum esse bonum dicebas, quod ab omni rerum natura peteretur. Deum quoque, bonitatis gubernaculis universitatem regere disputabas, volentiaque cuncta illi parere, nec ullam mali esse naturam. Atque hæc nullis extrinsecus sumptis, sed altero ex altero fidem trahente, insitis domesticisque probationibus explicabas.

— Tum illa: Minime (inquit) ludimus; remque omnium maximam, Dei munere, quem dudum deprecabamur, exegimus. Ea est enim divinæ forma substantiæ, ut neque in externa dilabatur, nec in se externum aliquid ipsa suscipiat; sed sicut de ea Parmenides ait:

Πάντοθεν ἐν κύκλοισι φέρεις ἐναλίγκιον ὄγκον.

Quod si rationes quoque non extra petitas, sed intra rei (quam tractabamus) ambitum collocatas, agitavimus;4 nihil est quod admirere, quum Platone sanciente didiceris, cognatos, de quibus loquimur rebus, oportere esse sermones.

Footnotes

  1. * superiora ↩

  2. * tibi ↩

  3. Sap. VIII, 1. ↩

  4. *Πάντοθεν εὐκύκλου σφαίρας ἐναλίγκιον ὄγκῳ.* ↩

Chapter 134 of 199