Skip to the text

Articulus 32

ELUCIDATIO PROSÆ HUJUS DUODECIMÆ.

IN exordio prosæ istius fatetur Boetius se non solum assentire, imo (quod plus est) etiam vehementer assentire dictis in metro antecedenti, præcipue ultimis duobus versiculis istis :1

Quod si Platonis musa personat verum, Quod quisque discit, immemor recordatur.

Ait ergo :

Tum ego : Platoni (inquam) assentior vehementer. Nam commemoras (id est, memorem facis) me horum quæ præhabita sunt, jam secundo, id est altera vice, seu secundario ac alio modo. Primum, quod memoriam corporea contagione, dehinc, quum mœroris mole pressus, amisi. Id est : recte dixi, quod jam secundo horum memorem me fecisti. « Primum » quidem, id est, primo pro certo fecisti me memorem horum, « quod memoriam corporea contagione amisi », id est, quia actualem horum memoriam perdidi ex corporis contactu atque gravamine (quia ut dictum est in libro Sapientiæ, Corpus quod corrumpitur, id est, corruptibile est et continuis alterationibus subjectum, aggravat animam, ac frequenter tollit actualem memoriam) ;2 « dehinc », id est, secundo fecisti me horum memorem, « quum », id est quia, amisi horum memoriam, « pressus », id est oppressus et victus ad tempus, « mole », id est magnitudine, « mœroris » ex adversis, imo et ex zelo justitiæ, quia tam graviter vidi justitiam deprimi, et prævalere tyrannum.

Dicunt hic aliqui, quod Boetius protestatur vehementer se consentire Platoni in his, quoniam præ ceteris philosophis ipse Plato veritatem vicinius tetigit, et sapientiam Dei profundius novit. Quod dictum B. Augustino concordat dicenti, Platonem cunctis philosophis gentium longe prælatum ac recte, Platonicos etiam amplius concordare sapientiæ christianæ. Et quamvis S. Augustinus octavo de Civitate Dei locutus sit, Aristoteles vir excellentis ingenii, multos facile superans; non tamen affirmat eum omnes superasse philosophos, sed multos. Ubi et addit : Platoni eloquio impar. Per quod insinuat, quod Plato eloquentia Aristotelem superavit. Insuper præfert Platonem Aristoteli vita, id est conversatione virtuosa. Nam et in virginitate persistens, rigorose corpus suum tractavit : unde et fassus est plus se consumpsisse de oleo in crucibulo de nocte studendo atque scribendo, quam de vino in scypho.3 Hinc secundo de Civitate Dei recitat Augustinus : Labeo dixit Platonem fuisse semideum. Ubi et Augustinus præfert eum hominibus quos gentiles dixerunt fuisse deos effectos propter excellentes eorum virtutes.

Propter quod in libro de Vita philosophorum narratur, quod dum pater Platonis filium suum Platonem adhuc puerum duxit Athenas, ut eum Socrati tunc summo philosopho præsentaret ac erudiendum committeret, Socrates sedens in cathedra venit in ecstasim ac visionem, videbaturque ei quod cycnus pulcherrimus intraret gremium suum, deinde evolaret tam alte in aere quod videri vix potuit. Reversoque Socrate ad se ipsum et cogitante de visione, pater Platonis cum puero introivit ad Socratem, causam sui adventus exponens. Socrates vero physionomiam pueri sapienter considerans : Vere (inquit) iste est cycnus quem vidi ; iste volabit tam alte quod intellectus humanus vix valebit eum attingere. Legitur etiam ibi, quod defuncto Platone, Athenienses ei exhibuerunt quasi honores divinos. Et fuit de genere Æsculapii, nobilissimi Græcorum; de genere quoque Solonis, ex parte matris: qui Solon fuit unus ex septem sapientibus.

Verumtamen quid mirum, si in quibusdam erravit, quum in nullo errare, angelicum sit, non humanum? Certum est autem, quod de rationalis animæ immortalitate, et quod post mortem deferatur in causam, id est ad Dei judicium, ac præmietur, atque in hac vita dirigatur a spiritu quodam extrinseco bono, melius, vel saltem apertius bene sensit quam Aristoteles. In omnibus vero debet nobis sacratissimæ fidei veritas, ac determinatio sanctæ matris Ecclesiæ, esse pro regula et mensura, ne unquam quacumque persuasione aliter sentiamus quam fides hæc continet et Ecclesia docet.

— Tum illa: Si priora (inquit) concessa respicias: id est, Philosophia dixit, O Boeti, « si respicias », id est, rite consideres, « priora », id est præhabita, ante « concessa »; ne illud quidem longius aberit, id est, non longe distabit, quin recorderis quod te dudum nescire confessus es. — Quid? inquam: id est, ego Boetius quæro quid sit hoc. — Quibus (ait illa) gubernaculis mundus regatur: hoc est, « illa », id est Philosophia, « ait », Id est (quod te nescire dixisti), « quibus gubernaculis », id est causis, seu rectoribus aut regiminibus, modis aut mediis, « mundus regatur »: ut supra plenius fuit expositum, prosa ultima libri primi, ubi Boetius dixit hoc in persona afflicti ac imperiti.4 — Memini, inquam, me inscitiam meam fuisse confessum, id est, ego Boetius recolo me ibidem concessisse imperitiam istam. Sed quid afferas, licet jam prospiciam, id est, quamvis jam a longe videam « quid afferas », id est, adducere velis, planius tamen ex te audire desidero.

— Mundum hunc (inquit) a Deo regi, paulo ante minime dubitandum putabas: id est, Philosophia dixit, « Minime putabas paulo ante dubitandum, mundum regi », id est, de hoc quod mundus regatur, « a Deo », et hoc supra multipliciter et aperte tibi probavi, etiam in hoc tertio libro.56

Ad quod Boetius: Ne nunc quidem arbitror, inquam, id est, dico quod « ne », id est non, « arbitror », id est judico, « nunc », nec unquam putabo dubitandum de hoc; quibusque in hoc rationibus accedam, id est, propter quæ rationabilia motiva hoc dicam, breviter exponam, id est, ego Philosophia (ut quidam exponunt; sed ex persona Boetii hæc proferri, ex consequentibus patet) explorabo, quamvis hoc tactum sit ante.

Mundus hic sensibilis, id est iste mundus, ex tam diversis contrariisque partibus in unam formam, id est in eumdem ordinem, consonantiam et compaginem, minime convenisset, nisi unus esset, qui tam diversa conjungeret. Hoc jam supra ex verbis divini Dionysii, Damasceni, Platonis, et aliorum, apertissime est probatum, imo et sæpe:7 ideo non decet hic immorari, nec illa repetere. Consequenter idem probatur ex mundi conservatione in ordine suo ac solito cursu. Conjuncta vero, id est ista contraria invicem jam unita, naturarum ipsa diversitas invicem discors, ut patet de naturis et qualitatibus elementorum, dissociaret atque divelleret, id est, separaret atque destrueret, nisi unus esset, qui quod nexuit, contineret, id est, nisi idem Creator qui contraria ista conjunxit, ea conservaret in quadam cohabitudine ordinata. Unde undecimo de Civitate Dei Augustinus sapientissime loquitur: Mundus ordinatissima sua mutabilitate ac mobilitate, et visibilium omnium pulcherrima specie, quodammodo tacitus et factum se esse et non nisi a Deo ineffabiliter ac invisibiliter pulchro et magno fieri se potuisse, proclamat.

Hinc subditur (quod est præhabitæ rationis declaratio, potius quam alia ratio): Non tam vero certus naturæ ordo pro- cederet : id est, « ordo naturæ » in toto universo « non procederet », id est, non exsequeretur suos actus et cursus, « tam certus », id est manendo tam uniformis ac stabilis; nec tam dispositos (id est ordinatos ac prævisos) motus, locis, temporibus, efficientia, spatiis, qualitatibus explicaret, id est, non ageret neque explicite ostenderet « motus » illos « locis » et « temporibus » opportunis, « efficientia », id est effectu, « spatiis », id est distantiis, « qualitatibus » activis et passivis, ac proportionibus eorumdem : nisi unus esset, qui has mutationum varietates manens ipse disponeret : id est, « nisi » in universo consisteret « unus » supremus, « qui manens ipse », id est, invariabilis ac jugiter idem ipse persistens, nec aliquam accidentalem alterationem suscipiens, « disponeret », id est, ordinaret ac ordinate exsequeretur, per se aut per causas secundas suæ prudentiæ subservientes, « has varietates mutationum », id est omnium specierum motus, qui sunt, generatio, corruptio, augmentatio, alteratio, loci mutatio.

Ista sunt pulchra; sed quia ubertim præhabita sunt, pertranseo. Verumtamen ex his considerationibus, tam Plato quam Aristoteles et eorum sequaces reprobaverunt antiquorum philosophorum Epicureorum stultos ac rudes errores, dicentium omnia casu et fortuna moveri ac evenire, non divinitus gubernari. Unde in libro de Causis asseritur, quod causa prima regit res omnes per finem decoris, id est cum summo et extremo decore, ita quod pulchrius regi non possent. Hinc Augustinus tertio de Trinitate disseruit : Nihil in hoc mundo visibiliter ac sensibiliter agitur, quod non de interiori, invisibili ac intelligibili aula summi Imperatoris jubeatur aut permittatur, secundum ineffabilem justitiam præmiorum sive pœnarum, gratiarum ac retributionum, in ista totius creaturæ amplissima et quasi immensa republica. De ordineque regiminis omnium creaturarum a Creatore, in eodem asserit libro : Quemadmodum corpora grossiora et inferiora, per subtiliora ac potentiora ordine quodam reguntur; ita omnia corpora per spiritum vitæ, ac spiritus vitæ irrationalis per spiritum vitæ rationalem, spiritusque vitæ rationalis desertor atque peccator, per spiritum vitæ rationalem pium et justum, et ille per Spiritum increatum.

Hoc, quidquid est, quo condita manent atque agitantur, id est, « quidquid » sit « hoc » primum ens ac primum principium, cujus influentia, virtute ac ordine perseverant ac moventur cuncta creata, usitato cunctis vocabulo Deum nomino : quia ad rationem Dei potissime pertinent summa et universalis causalitas ac paterna provisio.

— Tum illa, utputa Philosophia (ex hoc patet, quod verba præhabita ex persona dicuntur Boetii) : Quum hæc (inquit) ita sentias, parvam mihi restare operam puto, id est, æstimo mihi superesse modicum laborem, ut felicitatis compos, patriam sospes revisas, id est, « ut » tu « compos felicitatis », id est potens felicitatem mereri atque recipere, « revisas », id est, frequenter per contemplationem videas, « sospes », id est mente incolumis, « patriam », id est beatitudinis mansionem : quam Plato vocat sidereum thronum contuberniumque stellarum, nos autem cœlum empyreum, de quo Plato nil scivisse putatur, nisi forsan inde intelligatur quod loquitur in Phædone : Terra sincera in sincero jacet cœlo, purpureo et admirando nitore auriformis, quæ est spirituum spectaculum beatorum. Et miror unde viro illi hæc loqui.

Sed quæ proposuimus, intueamur, id est, inspiciamus quæ proposuimus ante. Nonne in beatitudine sufficientiam numeravimus, id est, inter ea quæ ad beatitudinem spectant, computavimus sufficientiam ipsam, Deumque beatitudinem ipsam esse consensimus, id est, concorditer judicavimus ? — Ita quidem, id est, certe sic est, dico ego Boetius. Ad quod Philosophia : Et ad mundum igitur (inquit) regendum,89 nullis extrinsecus adminiculis indigebit, id est, ex hoc sequitur, quod Deus summe beatus non indigebit, nec unquam indiguit, extrinsecis auxiliis ad gubernandum hunc mundum. Alioqui, si quo egeat, plenam sufficientiam non habebit, imo nec omnipotentiam, neque perfectionem simpliciter infinitam. — Id, inquam, ita est necessarium, id est, ego Boetius dico, hoc necessario sequi.

Ex hoc Philosophia concludit: Per se igitur solum cuncta disponit, id est, ipse Deus solus personaliter omnia intra se disponit et ordinat fontaliter in sua sapientia, invariabiliter ab æterno, nec dispositio illa aliud est quam ejus essentia. — Negari, inquam, non potest. Ad quod Philosophia subjungit: Atqui, id est certe, Deus ipsum bonum esse monstratus est, id est, demonstratum probavimus, quod Deus sit essentialiter summum bonum.10 — Memini, inquam, id est, ego Boetius recordor hoc esse probatum.

Ad quod Philosophia: Per bonum igitur cuncta disponit, id est, Deus universa instituit et ordinavit per propriam bonitatem, ex qua etiam fuit inductus ad mundi productionem: siquidem per se regit omnia, quem bonum esse consensimus.11 Et hic est veluti quidam clavus atque gubernaculum: id est, ipsa Dei bonitas est firmissima causa extrinseca effectiva partes mundi invicem sibi connectens, quemadmodum clavus conjungit duo ligna; est etiam « gubernaculum », id est rectrix mundi et moderatrix consistentiæ rerum, sicut nauta rector est navis; quo mundana machina stabilis atque incorrupta servatur, quantum ad partes ejus principales, et quoad species rerum. De hoc supra allegata sunt multa, quemadmodum voluntas Omnipotentis causa est conservationis rerum:12 quæ voluntas est bonitas ejus.

Ad quod Boetius: Vehementer assentior, inquam; et id te paulo ante dicturam tenui, hoc est, « tenui », id est, sensi et cogitavi, « paulo ante, te » esse « dicturam » istud, licet suspicione protraxi, id est, quamvis distuli istud proferre, ex incerta existimatione, quia non eram certus quod diceres ista.13 — Credo, inquit, id est, Philosophia respondit, « Credo » quod verum dicas. Jam enim, ut arbitror, vigilantius ad cernenda vera oculos deducis: hoc est, « deducis », id est dirigis, « oculos » interiores « vigilantius » solito « ad vera cernenda », id est ad contemplandum quæ vera sunt; jam enim tristitiæ magnitudo est mitigata in te. Sed quod dicam, non minus ad contuendum patet: id est, istud quod modo subjungam, « non minus patet », id est, clarum et evidens est, « ad contuendum », id est ad intelligendum. — Quid, inquam, est hoc?

Ad quod Philosophia: Quum Deus, inquit, omnia bonitatis clavo gubernare jure credatur: hoc est, « quum Deus credatur jure », id est rationabiliter, « gubernare omnia clavo », id est potestate, « bonitatis » suæ immensæ, universa ordinate jungentis; eademque omnia, sicuti docui, ad bonum naturali intentione festinent, id est, « omnia » ista creata « festinent ad bonum », id est ad aliquam summi boni participationem, « intentione », id est inclinatione, « naturali », sicut sæpe expositum est.14 Num dubitari potest (id est, rationabiliter non potest ab aliquo dubitari) quin voluntarie regantur, voluntate Dei regentis, qui voluntate cuncta creavit? « Voluntarie » quoque, id est convenienter et juxta naturalem entium inclinationem, quoniam Deus regendo dirigit creata ad naturales fines eorum, ad quos tendere, est ipsis quasi delectabile ac suave, juxta illud Sapientis sæpius allegatum: Disponit omnia suaviter. Ideo subditur: seque ad disponentis nutum, veluti convenientia contemperataque rectori, sponte convertant:15 id est, naturaliter tendant ad suos fines « ad nutum disponentis », id est ad imperium summi dispositoris, « veluti convenientia », id est consentanea, et « contemperata », id est per imitationem proportionata et conformata, « rectori », id est voluntati rectoris altissimi, cujus voluntati atque imperio per obedientialem potentiam omne creatum obedit. — Ita, inquam ego Boetius, necesse est.

Ad quod subditur alia ratio : nam aliter regnum istud esset violentum ac miserum. Nec beatum regimen esse videretur, id est, gubernatio ista passiva non esset prospera et salubris, seu rerum conservativa, si quidem, id est certe, detrectantium jugum foret, id est, si esset onus et servitus violenta « detrectantium », id est rerum repugnantium, non obtemperantium salus, id est non conservativum rerum obtemperantium. Nihil est igitur, quod naturam servans, id est, naturaliter se habens naturalemque entium ordinem servans, Deo contraire, id est resistere Creatori, conetur. Ideo, secundum Damascenum et Tullium, virtus est habitus rationi consentaneus, in modum naturæ operans. Peccatum vero est recessus ab eo quod est secundum naturam. — Nihil, inquam.

Consequenter sequitur ad idem probandum tertia ratio. Nam regimen rerum non est frustra: quod tamen esset, nisi voluntarium foret, quoniam creata resistendo Creatori nihil proficerent. Quid, si conetur? ait : id est, Philosophia dicit : « Quid » continget, « si » creatura « conetur » Deo resistere ? Num tandem proficiet quidquam, id est, numquid aliquando inde commodum reportabit aut prævalebit, adversus eum, quem jure beatitudinis potentissimum esse concessimus, id est, contra Deum, « quem concessimus esse potentissimum jure », id est ratione et privilegio, « beatitudinis » suæ fontalis ac infinitæ ? — Prorsus (inquam ego Boetius) nihil valeret. Ad beatitudinem namque spectat ac requiritur activa potentia cui nihil queat nocere. Ergo ad summam ac infinitam beatitudinem pertinet summa et infinita potestas, quæ omnem adversariam potestatem potest solo nutu annihilare, juxta illud secundi Machabæorum : Nos in omnipotenti Deo confidimus, qui potens est totum mundum uno nutu delere.

Præterea advertendum, quod creatura dicitur Deo resistere dupliciter. Primo, de jure : et sic nulla ei resistit, neque resistere valet, juxta illud in libro Esther : Domine Deus, rex omnipotens, in ditione tua cuncta sunt posita, et non est qui possit resistere tuæ voluntati.16 Secundo, de facto : et sic omnes qui inobedientes sunt Deo, ei resistunt. De quibus Job ait : Ipsi fuerunt rebelles lumini.17 Attamen nulla creatura potest Omnipotenti resistere per efficaciam, sed solum in quantum ille dignatur permittere. Hinc infert Philosophia : Non est igitur aliquid quod summo huic bono vel velit vel possit obsistere. Planum quod nihil possit summo bono resistere aliqua legitima auctoritate, neque efficaci voluntate, neque de jure, ut dictum est.Damnati tamen et in vitiis obstinati, quantum in ipsis est, vellent se posse illi resistere omni modo : nec tamen volunt hoc, nec velle possunt, apprehenso Deo sub ratione boni, sed ut est eorum pessimæ voluntati contrarius. — Non (inquam) arbitror, id est, ego Boetius non puto aliquid tale esse.

— Est igitur, inquit, summum bonum, quod regit cuncta fortiter, suaviterque disponit. Ista Philosophiæ conclusio frequenter jam patuit. Summum etenim bonum, quod Deus est, omnia regit omnipotenter, et cuncta disponit « suaviter », id est secundum naturales eorum inclinationes, quas indidit eis. Istud ex libro Sapientiæ allegatum est sæpe.

— Tum ego : Quam (inquam) me non modo ea quæ conclusa est, summa rationum, verum multo magis hæc ipsa verba quibus uteris, delectant! id est, ego Boetius dico : « Non modo », id est non solum, « ea summa rationum », id est plenitudo ista argumentationum tuarum, « quæ conclusa est », id est rite illata, delectat me, « verum », id est sed, « verba hæc quibus uteris, me delectant multo magis », non propter se, in quantum sunt verba ornata, sed propter salubrem effectum quem faciunt. Unde subjungitur : ut tandem aliquando stultitiam magna lacerantem sui pudeat : id est, quatenus « stultitiam », id est homines stultos divinam providentiam ac gubernationem negantes, « lacerantem magna », id est, corrumpentem quantum in se est præclarissima testimonia Scripturarum quibus probatur providentia ac regimen Dei. De quibus fertur in Psalmo : Dixerunt, Quomodo scit Deus ?18 et, Si est scientia in Excelso ? Quæ testimonia allegata sunt sæpius ante. Stultitiam ergo « pudeat sui », id est, salubrem erubescentiam habeat de suis erroribus.19

Consequenter Philosophia persuadet ex superabundanti, et (quasi ironice) ex fabulis poetarum, nullum posse Deo resistere.

Accepisti (inquit) in fabulis, id est, Philosophia ait, O Boeti, « accepisti », id est, audisti et intellexisti, ex scriptis poetarum, Ovidii, Virgilii, etc., fabulosis et fictis, in quibus tamen est aliquid veri, præsertim secundum mysticum intellectum, lacessentes cœlum gigantes, id est, quemadmodum olim gigantes conabantur deos cœlestes infestare, ponendo montem unum super alium, quatenus ascenderent sic in cœlum; sed nil profecerunt, quia a Jove fulminati fuerunt. Huicque simile aliquid recitatur in Genesi, quemadmodum posteri Adæ post diluvium construxerunt turrim, cujus summitas pertingeret usque ad cœlum :20 non tamen ut deos infestarent, sed ut memoriam sui in terra relinquerent, atque si rursus inundaret diluvium, vitarent periculum. Impeditumque fuit opus eorum, multiplicatis ibi idiomatibus. Spiritualiter vero gigantes isti, sunt ambitiosi, superbi, Deo rebelles. Quorum unicuique Dominus loquitur in Abdia propheta : Si exaltatus fueris ut aquila, et si inter sidera posueris nidum tuum, inde detraham te.21 Job quoque ait : Si ascenderit usque ad cœlum superbia ejus, et caput ejus nubes tetigerit, quasi sterquilinium in fine perdetur.22 Hinc sequitur : sed illos quoque, uti condignum fuit, benigna fortitudo disposuit :2324 hoc est, « fortitudo benigna », id est omnipotentia Dei piissima, quæ punit citra condignum, et remunerat ultra debitum, « disposuit », id est tractavit, « illos » gigantes, sicut « condignum fuit », id est, prout meruerunt, sic tamen quod miserationes ejus fuerunt super omnia opera ejus.25

Hucusque in hac prosa Philosophia tractavit de bono, et illud descripsit. Deinde tractat de malo culpæ, ut ostendat quod formaliter nihil sit, quum non sit effective a Deo, a quo efficienter omne bonum procedit.

Sed visne, id est, utrum vis, quod rationes ipsas invicem collidamus, id est, unam ad aliam concutiamus, eas mutuo comparando ? Forsitan ex hujusmodi conflictatione, pulchra quædam veritatis scintilla dissiliet : hoc est, « scintilla quædam pulchra » (id est aliqua clara notitia) « veritatis forsitan dissiliet », id est resplendebit, « ex hujusmodi conflictatione », id est tali collisione rationum istarum. Sicque Philosophia hic metaphorice loquitur : quoniam sicut ex collisione silicis ad chalybem egreditur ignis, sic ex mutua exercitatione disputantium, nova generatur notitia, aut præcedens augetur. — Tuo (inquam) arbitratu, id est, ego Boetius dico, Fiat hoc juxta tui ipsius arbitrium seu judicium.

— Deum (inquit) esse omnium potentem nemo dubitaverit : id est, nemo dubius esse debet quin Deus sit vere omnipotens, ita quod potest omne illud cui entis ratio non repugnat, utputa quod non implicat contradictionem; per se ipsum etiam immediate facere potest quidquid suæ potestati dignissimæ et immensæ non derogat et decet eamdem, videlicet quæ posse non est infirmitatis aut pravitatis : prout hoc in primo Sententiarum, distinctione quadragesima secunda, Magister in textu atque doctores in suis commentariis declarant.26 — Qui quidem, inquam, mente consistat, nullus prorsus ignorat , id est, nemo hoc nescit, qui sanæ ac eruditæ est mentis.27

Ad quod Philosophia : Qui vero est (inquit) omnium potens, nihil est quod ille non possit. — Nihil, inquam, id est, ego Boetius dico, quod nihil est quod non possit. Ideo angelus dixit ad beatissimam Virginem: Non erit impossibile apud Deum omne verbum.28 In Jeremia quoque habetur: Domine Deus, non erit tibi difficile omne verbum.29 Hinc Deus excelsus et gloriosus majora et plura potest efficere, quam mens creata queat concipere. Imo nec potest in tot et tanta assignata, quin possit in infinities plura atque majora: quod tamen sane intelligendum est. Potentia etenim Dei est penitus infinita, qui solo imperio omnia valet, juxta illud Sapientiæ: Subest tibi, quum volueris, posse.30

— Num igitur, id est numquid, Deus facere malum potest? — Minime, inquam, id est, ego Boetius dico quod non.

Multiplex est bonum, et consimiliter malum, quia quot modis unum oppositorum, tot modis dicitur reliquum. Est itaque bonum naturæ, bonum gratiæ, bonum gloriæ, bonum fortunæ, bonum Ecclesiæ, bonum naturale, bonum supernaturale, bonum corporale, bonum spirituale. Sed pro præsenti sufficit distinguere duplex malum, utputa malum pœnæ et malum culpæ. Malum pœnæ, seu malum pœnale (quod sic est malum pœnæ, quod non est etiam malum culpæ), est ens positivum, quamvis sit afflictivum, ut pœna ignis, etc. Et hoc malum est a Deo, et Deus facit et infert illud, juxta illud Isaiæ:31 Ego Dominus formans lucem et creans tenebras, faciens pacem et creans malum. Unde et Amos ait:32 Si erit malum in civitate quod Dominus non fecit. Et apud Jonam: Misertus est Deus super malitia quam locutus fuerat ut faceret eis, et non fecit.33

Aliud est malum culpæ: de quo in Psalmo, Quoniam declinaverunt in te mala;34 et alibi, Deus eorum odit iniquitatem;35 ac tertio Regum, Venundatus es ut faceres malum coram Domino. Hoc malum quantum ad suum formale, non est nisi privatio boni:36 quemadmodum tenebræ seu caligo non est quid positivum, sed tantum lucis privatio. Et ita hoc malum quantum ad suum formale, non est ens positivum, reale, et extra animam, sed aversio mentis a Deo; atque ut loquitur Augustinus, malum culpæ, id est peccatum, non est nisi corruptio modi et speciei ac ordinis: quod Alexander super primum et secundum Sententiarum prolixe exponit.37 Sic quoque malum culpæ non est a Deo, sed a voluntate creata, in quantum ex nihilo est et defectuosa, ac libera: sic quippe ex se ipsa non habet nisi deficere, peccare ac labi. Horum exemplum est in homicidio et adulterio: qui actus quantum ad suum esse reale, non differunt specie a justa occisione iniqui, et conjugali concubitu, sed quantum ad esse morale; quoniam homicidium et adulterium procedunt a voluntate injusta, interfectio autem latronis ac legitimus concubitus, a voluntate sunt justa.

— Malum igitur, inquit Philosophia, nihil est, quum id facere ille non possit, qui nihil non potest. Verum his objici potest, quod utique adulterari, furari, justum occidere, sunt actus reales, et realem habent effectum; sicque a Deo sunt: et tamen peccata sunt gravia. Et respondendum, quod quantum ad suum materiale, sunt aliquid. Sic enim adulterari, est actus naturalis generativæ potentiæ, et ita a Deo est; sed prout procedit a perversa et libidinosa voluntate, habet deformitatem et aversionem a Deo: quæ deformitas est carentia justitiæ, seu virtutis a qua actus ille deberet procedere.

Consequenter subditur admiratio Boetii super dictis Philosophiæ. Ludisne (inquam) me, id est, dico et quæro an me deludas, inextricabilem labyrinthum rationibus texens, hoc est, « texens », id est componens, « labyrinthum inextricabilem », id est involutissimam difficultatem, « rationibus », id est argumentationibus tuis? Porro labyrinthus proprie nominatur domus sphærica, in qua intus exsistens laborat, exitum quærens et invenire non valens, quia in tali domo sunt multi anfractus, regyrationes ac devia. Talemque domum legitur fecisse Dædalus prope Cretam, pro includendo ibidem Minotauro filio Minois. Per quam domum metaphorice designatur argumentorum complexio ita audientem involvens, ut egredi ac solvere nequeat, semper rediens ad id unde incepit. Quo nunc quidem, qua egrediaris, introeas: id est, nunc syllogizas per viam seu speciem in qua cessares, seu intentum finale concluderes, et tamen in eo intras, quasi de novo incipiens; nunc vero qua introieris, egrediare, id est egrediaris, seu exeas. Et istud consequenter exponitur.

Admirabilem quemdam divinæ simplicitatis orbem complicas: hoc est, « complicas », id est circumducis, « quemdam orbem », id est circulationem, « admirabilem », id est miro modo artificialem, « simplicitatis divinæ », id est simplicissimæ Deitatis, incipiendo ab uno attributo ipsius ad aliud, et inde ad tertium aut quartum, ac tandem rursus redeundo ad primum.

Etenim paulo ante a beatitudine incipiens, inquirendo quid esset, eam summum bonum esse dicebas, quam in summo Deo sitam loquebare, id est, dicebas consistere in Deo altissimo. Omnia hæc in ista ac præcedenti prosa exposita sunt, et alibi. Ipsum quoque Deum summum esse bonum plenamque beatitudinem disserebas, id est, diserte seu eloquenter dicebas. Ex quo neminem beatum fore, nisi qui pariter Deus esset, quasi munusculum dabas: id est, ex dicto illo prætacto « dabas quasi munusculum », id est, expressisti quasi amorosum beneficium Dei, seu corollarium intulisti, videlicet istud, « neminem fore beatum », præsertim in patria, « nisi qui esset pariter Deus », participative, non essentialiter, sicut expositum est. Rursus, ipsam boni formam, id est naturam seu essentiam summi boni, Dei beatitudinisque loquebaris (id est dicebas) esse substantiam, ita quod substantialiter idem sunt, summum bonum, Deus, ac beatitudo objectalis et increata; ipsumque unum, id ipsum esse bonum dicebas, id est, primum ac simplicissimum « unum » asseruisti esse idem quod summum « bonum », quod ab omni rerum natura peteretur, id est, finaliter appetetur. Deum quoque, bonitatis gubernaculis universitatem regere disputabas, id est, probabas quod Deus cuncta gubernet directione et dispositione suæ pietatis peroptimæ, volentiaque cuncta illi parere, id est, quod cuncta obtemperent ac subdantur sponte seu prompta inclinatione, nec ullam mali esse naturam, id est, non esse aliquid essentialiter malum, nec malum culpæ formaliter sumptum, esse aliquam positivam aut realem « naturam » seu entitatem.

Atqui hæc nullis extrinsecus sumptis, sed altero ex altero fidem trahente, insitis domesticisque probationibus explicabas: hoc est, « atqui », id est certe, « explicabas », id est, evidenter exprimebas, « hæc » omnia « probationibus insitis », et « domesticis », id est intraneis, ad materiam istam directe spectantibus, non extravagantibus, et « nullis » argumentis « extrinsecus sumptis », id est ab aliis rebus ab hac materia alienis.

— Tum illa: Minime (inquit) ludimus, id est, Philosophia ait, Nullatenus te deludimus; remque omnium maximam, Dei munere, quem dudum deprecabamur, exegimus: hoc est, « exegimus », id est perfecimus, « rem maximam omnium », id est rem valde magnam inter omnia in hoc libro tractata, « munere » (id est gratioso adjutorio) « Dei, quem dudum deprecabamur » pro gratia adimplendi hæc, præsertim in illo metro: O qui perpetua, etc.

Ea est enim divinæ forma substantiæ, id est, talis est natura ac proprietas increatæ essentiæ Dei, ut neque in externa, id est in nullum ens extra se, dilabatur, id est, accidentaliter aut per inhæsionem recipiatur, quum Deus incircumscriptus invariabilisque consistat. Nihilo minus convenit Deo, imo proprium ei est, esse in omnibus, omnia conservando, ac ipsis re-

Cf. p. 405 D' et s.

Cf. p. 421 B et s.

Atque

Cf. p. 380 C et s.

An mirabilem

Cf. p. 295 D' et s.

Cf. p. 391 B.

Cf. p. 391 C et s.

Cf. p. 393 D et s.

Cf. p. 397 B. rum essentiis illabi universaque penetrare, et esse rebus magis propinquum ac intimum, quam intrinseca et essentialia earum principia, prout super primum Sententiarum expressum est.38 Sed nulli recenter illabitur, neque in aliquo terminatur, nec variatur. Nec in se externum aliquid ipsa suscipiat : id est, ipsa Dei essentia nihil extraneum aut accidentale aut novum suscipit in se tanquam subjectum illius. Verumtamen Verbum æternum, Unigenitus Dei, verus Deus, suscepit et assumpsit ad se veram humanitatem in unitatem personæ, absque omni suæ deitatis variatione, ut tertio Sententiarum docetur. Sed sicut de ea Parmenides philosophus ait :39 Πάντοθεν ἐν κύκλοισι φέρεις ἐναλίγκιον ὄγκον, hoc est, Undique in circulis ducis similem acervum : id est, Deus in se immobilis, circumvolvit omnes res mobiles. Vel verba illa sic exponuntur : Omnia videt et audit forma deitatis immobilis; aut sic : Orbem rerum mobilem movet, dum se immobilem ipsa conservat.

Quod si (pro quia) agitavimus quoque, id est, proposuimus et movimus, rationes, id est considerationes et probationes, non extra petitas, id est non aliunde mendicatas aut sumptas, sed collocatas, id est virtualiter contentas, intra ambitum rei quam tractabamus, id est infra limites hujus scientiæ, utputa rationes metaphysicas et theologicas; nihil est quod admirere, id est, quod merito admireris, quum Platone sanciente didiceris, id est, quum instructus sis, « Platone sanciente », id est, dictante ac confirmante, cognatos, de quibus loquuntur rebus, oportere esse sermones, id est, ipsos « sermones » doctrinales ac probativos « oportere esse cognatos », id est proportionatos, conformes ac consonos, « rebus de quibus loquuntur », id est, tractant, pronuntiantur seu proferuntur. Unde et S. Hilarius libro de Trinitate testatur : Non res sermoni, sed sermo rei debet esse subjectus. Plato quoque in Phædone notabiliter protestatur : Miserabile est, si quis in sermonum scientiis vitam exigat, et entium veritate scientiaque privetur. Quod testimonium contra sophistas et Nominales militat clare.

Footnotes

  1. p. 413. ↩

  2. Sap. IX, 15. ↩

  3. *Cf. Cangii Glossarium* ↩

  4. Cf. p. 142 B' et s. ↩

  5. lib. II, metr. 8; lib. III, metr. 2, 9. ↩

  6. Cf. p. 141 B' et s. ↩

  7. Cf. p. 142 B, 278 D et s., 375 D et s., etc. ↩

  8. Cf. p. 392 C. ↩

  9. Cf. p. 357 D et s. ↩

  10. Cf. p. 392 B. ↩

  11. * concessimus ↩

  12. Cf. p. 53 C' et s., 277 C' et s., 367 B et s., etc. ↩

  13. * tenui licet suspicione, prospexi ↩

  14. Cf. p. 411 A'. ↩

  15. Sap. VIII, 1. Cf. p. 122 C', 304 C', 308 C, 367 C. ↩

  16. Esther xiii, 9. ↩

  17. Job xxiv, 13. ↩

  18. Ps. LXXII, 11. ↩

  19. Cf. p. 59 A', 120 B, 278 D' et s., 306 B. ↩

  20. Gen. XI, 1-9. ↩

  21. Abd. 4. ↩

  22. Job XX, 6, 7. ↩

  23. Sap. viii, 1. ↩

  24. * deposuit ↩

  25. Ps. cXLIV, 9. ↩

  26. Cf. t. XX, p. 558 Bets. ↩

  27. * ambigat ↩

  28. Luc. 1, 37. ↩

  29. Jer. xxxii, 17. ↩

  30. Sap. xii, 18. ↩

  31. Is. xlv, 6, 7. ↩

  32. Amos iii, 6. ↩

  33. Jonæ iii, 10. ↩

  34. Ps. xx, 12. ↩

  35. Judith v, 21. ↩

  36. III Reg. xxi, 20. ↩

  37. Cf. t. XIX, p. 242 D et s. ↩

  38. Cf. t. XX, p. 433 C et s. ↩

  39. Cf. t. XXIII, p. 31 A et s., 77 C et s. ↩

Chapter 135 of 199