Skip to the text

Articulus 33

ELUCIDATIO METRI HUJUS DUODECIMI.

IN fine prosæ præcedentis fassa est Philosophia sese magnum aliquid Dei auxilio peregisse, utputa ostendisse quid sit vera et summa beatitudo, et in quo consistat. Nunc in hujus metri exordio beatificat eos qui pervenerunt ad eam, in hac vita, per spem et inchoationem ac meritum, seu in futura vita, per ejus realem adeptionem. Itaque ait :

Felix, qui potuit potentia efficaci, ad effectum perducta, visere, id est ferventer vel frequenter aut potius indesinenter videre, fontem lucidum boni, id est Deum, qui est superpurissimus et supersplendidissimus fons universorum bonorum : de quo in Genesi Jacob ait ad Esau, Suscipe benedictionem servi tui, quam dedit mihi Dominus tribuens omnia;1 et Psalmista, Apud te est fons vitæ.2 Hunc fontem debemus nunc contemplari per fidem illuminatam rationibus credendorum, atque per sapientiæ donum, excitante et impellente nos divino amore, sicut ait Apostolus :

Nos autem revelata facie gloriam Domini speculantes, in eamdem imaginem transformamur a claritate in claritatem.3 Juxta hunc sensum subjungitur : Felix qui potuit solvere, id est dissolvere, vincere et vitare, vincula, id est inordinatas et pravas affectiones, terræ gravis, id est terrenarum rerum et opum, agrorum, bladorum, vinearum, auri, gemmarum, et consimilium : hoc est, qui avaritiam prorsus fugavit. De quo gravi ac gravante peccato sæpissime dictum est.4

Consequenter ad horum confirmationem recitat Philosophia fabulosam historiam ex poetis acceptam, de planctu Orphei, qui ex immoderato uxoris amore incidit grave damnum intolerabilemque mœrorem. Primo ergo exponendum est metrum hoc juxta superficiem litteræ, deinde mystice : nam et propter mysticum intellectum Philosophia hanc fabulam introducit. Ait ergo :

Vates, id est citharœdus Orpheus, vatum sapientiæ æmulator, prout in primo fertur Timæi de vatibus Ægypti qui in Heliopoli Memphique fuerunt, Threicius, id est regione Thraciæ oriundus, atque Apollinis filius, gemens, id est, cum gemitu deflens, quondam funera, id est obitum, conjugis suæ, nomine Eurydices. Quæ vagando per prata, oppressa fuit et cognita ab Aristæo pastore: quo facto, ipsa fugiens calcavit serpentem, cujus veneno interiit, et ad inferos est deducta. Porro vir ejus graviter dolens, composuit de ea carmina, decantans illa suaviter in cithara pro sua refocillatione: cujus melodiæ dulcedine sequebantur eum quærentem conjugem suam per silvas animata et inanimata. Hinc sequitur:

Postquam Orpheus coegerat (id est vi suæ modulationis fecerat) currere post se silvas mobiles, id est mobiles factas per suam symphoniam, flebilibus modis, id est mœstis concentibus, ita quod etiam ad compassionem movebantur: quemadmodum in Evangelio legitur, quod in domo Jairi archisynagogi, cujus filia erat defuncta, erant tibicines, id est lugubre carmen canentes.5 Diversæ etenim melodiæ diversas generant affectiones in audientium corde: quædam jucunditatem, quædam compassionem et luctum; quædam audaciam, sicut in bellis: unde secundo Machabæorum libro legitur, quod Nicanor et sui cum tubis et canticis accesserunt ad bellum.6 Coegerat etiam amnes, id est fluvios, quorum natura est currere, stare. Et cerva, ex sua natura ad formidinem prona, junxit, id est applicuit, latus intrepidum, id est latus suum sine metu, leonibus sævis, id est crudelibus: quorum rugitu tanto pavore concutitur cerva quod figat gradum; nec lepus, qui est animal valde formidolosum, quoniam juxta mensuram corporis sui habet cor magnum et frigidum, sicut leo parvum et calidum, timuit canem visum jam placidum, id est mitem, cantu Orphei, quemadmodum cerva vidit leonem carmine illo lenitum.

Quum fervor carnalis amoris, flagrantior, id est valde ardens, ureret, id est, valde inflammaret, intima pectoris ipsius Orphei, cujus amor erat quasi amor eros*, id est omnino prædominans,* nec modi isti cantandi, qui cuncta subegerant*, id est, devicerant omnia jam prædicta, immutando ea ad illa quæ erant eorum naturis contraria,* mulcerent*, id est, ad levitatem et consolationem converterent,* dominum*, id est ipsum Orpheum cantus illius auctorem;7* querens ipse Orpheus superos deos esse immites*, id est inclementes,* adiit domos infernas*, id est infernales, ut ab illis recuperaret suam uxorem.*

Illic temperans, id est, moderate disponens, carmina blanda, id est dulcia, quæ ibi cantavit chordis, id est fidibus citharæ suæ, sonantibus attractive, quidquid hauserat, id est, nascendo acceperat, fontibus (id est doctrinis) præcipuis deæ matris Calliopes, ex qua Apollo generavit Orpheum, deflet quod luctus impotens, id est mœror seu planctus corpus debilitans, dabat, id est, suggessit, instigavit seu movit deflere ac dicere in plorando, et item quod amor geminans (id est duplicans) luctum, suggerebat deplangere: nempe quo amor est major, eo vehementior ex ipso oritur dolor, et ex dolore consequens planctus. Omnes autem animæ affectiones ex amore nascuntur, secundum Augustinum libro LXXXIII Quæstionum. Orpheus igitur deflet uxorem, commovens, id est, ad compatiendum et exaudiendum provocans, Tænara, id est deos infernales minus crudeles; vel, « commovens », id est, cum grandi commotione doloris decantans, « Tænara », id est lamentabilia seu lugubria carmina jam prætacta, qualia sunt et threni (id est lamentationes) Jeremiæ; et rogat dominos umbrarum, id est deos infernalium tenebrarum seu animarum, veniam pro uxore, ut ei ignoscatur, et gratiam ut sibi reddatur, dulci prece, puta cum cantu suavique melodia.

Janitor inferni, videlicet Cerberus, tergeminus, id est tria canina capita habens, stupet, id est, valde miratur ex insolita melodia Orphei, captus, id est victus, novo carmine illo, videlicet, ad misericordiam flexus, proponens reddere Orpheo conjugem. Deæ infernales quæ agitant metu sontes, id est, animas reas terrore concutiunt, utpote ultrices scelerum animarum iniquarum, mœstæ jam, id est ad tristitiam compassionis motæ ex carmine, madent lacrimis, id est, copiose plorant.

Circa hæc commemorandum, quod juxta figmenta et fabulas poetarum, tres filii Saturni, utputa Jupiter, Neptunus, Pluto, mundum sic inter se diviserunt, quod Jupiter habuit cœlum, Neptunus aquam, Pluto infernum. Atque ut singuli in regno fratrum aliquid potestatis viderentur habere, aliquid triplicis tenuerunt, ita quod Jupiter gerit trifidum fulmen, Neptunus tridentem, Pluto Cerberum, qui tria capita canina fertur habere : propter quod « tergeminus », id est triplex genitus, appellatur.

Consequenter Philosophia prosequitur fabulam istam. Ordo et sensus verborum est : Rota velox non præcipitat, id est, non circumagitat, caput Ixionium, id est Ixionis. Qui Ixion, secundum fabulas, in infernum est detrusus, quia Junonem uxorem Jovis sollicitavit ad stuprum secum : propter quod in inferno affixus est rotæ cum capite, ut simul cum ea jugiter circumvolvatur. Et spernit flumina Tantalus, id est gigas ille, longa site perditus, id est punitus et damnatus, quia deorum volens divinitatem probare, filium eis proposuit ad epulandum : propter quod siti et fame tartarea est punitus. Vultur quoque dum satur est, id est satiatus cantilena Orphei, non traxit, neque corrosit, Tityi jecur. Tityus, juxta fabulas, fuit miles, qui vendito patrimonio suo, cum auro inde suscepto conatus est pervenire ad concubitum Latonæ matris Dianæ. Propter quod a Diana et fratre ejus Apolline sagittatus interiit; et in inferno inter duos vultures est situs, a quibus jecur ejus corroditur, et laniatum ad pœnas assidue renovatur : quia in jecore ponitur concupiscentiæ sedes, sicut in splene est sedes risus, et in felle sedes est iræ. Est igitur sensus, quod ex dulcedine cantus Orphei, horum tormenta ad horam cessabant.

Arbiter, id est judex, umbrarum, id est damnatarum animarum, tandem miserans dolori Orphei, ait ad deos infernales : Vincimur suavitate carminis hujus, et contra morem nostrum emollimur; donamus viro, id est huic Orpheo, conjugem suam emptam (id est jam quasi « emptam », id est redemptam de manu nostra) carmine sui mariti, comitem, id est sociam itineris in redeundo. Sed lex, id est pactum seu conditio, coerceat, id est moderetur, dona, id est hanc largam donationem; ne fas (id est licitum) sit Orpheo flectere lumina, id est oculos retrorsum convertere, dum, id est quousque, liquerit, id est reliquerit, tartara, id est, fines tartarorum exierit, quia si antea retrospexerit, uxorem denuo perdet : sicut et contigit. Propter quod subditur :

Quis legem det amantibus? id est, quis poterit legem seu jussionem coercitivam præfigere his qui vehementer se amant? Quasi dicat : Hoc difficile est, et vix fieri potest quod lex talis servetur : quia ut S. Bernardus libro de Amando Deum, ac alibi, Hugo quoque super Angelicam hierarchiam, testantur, fervens amor rationem non audit, nec communi lege restringitur, sed impetu suo fertur, nec valet quiescere quousque jungatur dilecto. Ideo additur : Amor est sibi, id est sibi ipsi seu ipsis amantibus, lex major, id est quasi præceptum potissimum, ita quod suæ obedit et acquiescit impulsioni. Hinc secundum Augustinum libro de Civitate, amores et inclinationes rerum sunt quasi pondera earumdem. Ideo, sicut gravia suo pondere moventur deorsum, et tanto intensius atque celerius, quo majus est pondus eorum; sic amantes suo ardore moventur in amatum. Hinc in Canticis inducitur : Aquæ multæ non poterunt exstinguere caritatem, neque flumina obruent illam;8 lampades ejus, lampades ignis atque flammarum. Heu! Orpheus vidit, id est, retrospexit, inspexit, perdidit et occidit, id est, damnationi restituit, Eurydicen suam, id est conjugem suam sic dictam, ad quam præ nimio amore visum suum retorsit, ipsa eum sequente, prope terminos noctis, id est juxta et infra fines inferni: propter quod mox uxor relapsa est in infernum, cujus damnatio est mors æternalis miseriæ.

Consequenter tangit Philosophia, quod fabulam istam induxit ac retulit propter mysticum sensum, quia ad litteram recitatio ista ridiculosa irrationabilisque consistit. Sensus est:

Hæc fabula respicit vos, id est, pertinet ad vestram informationem atque salutem, quoad spiritualem suam expositionem, quicumque quæritis, id est, intenditis ac nitimini, ducere, id est erigere, mentem vestram in diem superum, id est ad diem æternitatis, sicut hortatur Apostolus: Quæ sursum sunt quærite, ubi Christus est in dextera Dei sedens; quæ sursum sunt sapite, non quæ super terram.9 Quod fit per contemplationem fervidumque amorem summi boni ac diei æternitatis, de qua loquitur Zacharias propheta:10 Erit dies una, quæ nota est Domino, non dies neque nox, hoc est, non dies neque nox temporales, sed dies lucis æternæ, de qua dicitur in Psalmo:11 Tecum principium in die virtutis tuæ in splendoribus Sanctorum. Hæc dies uno modo est ipsemet Deus, quum in sermone asserat Augustinus de Christo: Magnus dies angelorum, parvus in die hominum. De quo in Hymno profert Ambrosius:

Christe, qui lux es et dies, Noctis tenebras detegis.

Rursus, dies ista est lumen gloriæ ac beatifica visio, contemplatio quoque secreta, quieta ac clara, quæ est dies sine tumultu, internum silentium, illuminatio Solis justitiæ. De hujusmodi die loquitur Deus per Malachiam: Orietur vobis timentibus nomen meum Sol justitiæ, in die qua ego facio.12 Hinc rursus in Ambrosiano hymno cantatur:

Splendor paternæ gloriæ De luce lucem proferens, Lux lucis et fons luminis, Diem dies illuminans.

Nam qui victus tentationibus et peccatis, flexerit lumina, id est oculos cordis, in specus tartareum, id est antrum foveamque gehennæ teterrimam, de qua legitur in Isaia: Præparata est ab heri Topheth (id est gehenna), a rege præparata, profunda et dilatata.13 Quæ gehenna dicitur præparata a rege, de quo ait Apostolus, Regi autem sæculorum immortali, invisibili, soli Deo, honor et gloria;14 atque ab heri, id est ab exordio mundi: de quo heri dicitur ad Hebræos, Christus Jesus heri et hodie, ipse et in sæcula.15 Simul vero facta sunt, cœlum empyreum, paradisus terrestris, et infernus, secundum Augustini expositionem. Quidquid præcipuum trahit, id est cuncta pretiosa gratiæ ac virtutum charismata, quæ a Deo suscepit, et secum per viam hujus trahit exsilii, perdit dum videt inferos: quia qui peccat mortaliter, caritate et gratia gratum faciente donisque Spiritus Sancti et præcedentibus meritis suis privatur. Propter quod in Ecclesiaste Salomon protestatur:16 Qui in uno peccaverit, multa bona perdet. Imo et sanctus apostolus Jacobus in sua Canonica terribiliter loquitur: Quicumque totam legem impleverit, offendat autem in uno, factus est omnium reus.17

Porro ista non sunt intelligenda quasi non debeamus quotidie intueri infernum atque supplicia reproborum, quum iste intuitus revocet maxime a peccatis, et infernus ac ejus miseria unum sit de quatuor novissimis, de quibus in Deuteronomio Moyses est locutus:18 Utinam saperent et intelligerent, ac novissima providerent. De quibus in Ecclesiastico legitur:19 Memorare novissima tua, et in æternum non peccabis; et rursus:20 Memento novissimorum tuorum, et desine inimicari. Est igitur sensus, quod non debemus oculos vertere « in specus tartareum », id est intentionem et consensum convertere ad ea quæ disponunt, ducunt ac pertrahunt ad chaos ac speluncas desolatissimi Acherontis; nec videre per approbationem « infernum », id est infernalia vitia, ut sunt obstinatio et desperatio. Et ut divinus Dionysius exprimit, diabolica mala sunt, phantasia proterva, amens furor, et irrationabilis concupiscentia.21

Footnotes

  1. Gen. xxxiii, 11. ↩

  2. Ps. xxxv, 10. ↩

  3. II Cor. III, 18. ↩

  4. Cf. p. 186 A et s., 226 B et s., 246 B' et s., etc. ↩

  5. Matth. IX, 23. ↩

  6. II Mach. XV, 25. ↩

  7. * ἔρως ↩

  8. Cant. VIII, 7, 6. ↩

  9. Coloss. III, 1, 2. ↩

  10. Zach. XIV, 7. ↩

  11. Ps. CIX, 3. ↩

  12. Malach. IV, 2, 3. ↩

  13. Is. XXX, 33. ↩

  14. 1 Tim. I, 17. ↩

  15. Hebr. XIII, 8. ↩

  16. Eccle. IX, 18. ↩

  17. Jacob. II, 10. ↩

  18. Deut. XXXII, 29. ↩

  19. Eccli. VII, 40. ↩

  20. Eccli. XXVIII, 6. ↩

  21. De Divin. nom. c. iv. ↩

Chapter 137 of 199